To the main page

M. THADDAEVS NEMICVS
HAYECIVS
VEL HAYKO AB HAGEK VEL HAYK


Hayecius Pragensis Bohemus, Matheseos in uni-
versitate Pragensi Professor anno 1557 celeber-
rimus. Deinde Maximiliani II. Caesaris Medicus natus
1525, obiit 1600, 1. Septemb. Pragae, laudatur in Al-
magesto Riccioli S.I. Scripsit tractatum de Metopo-
scopia an. 1564, qui liber rursus 1584 prodit Germa-
nico idiomate donatus.


Dialexim de novae et prius incognitae stellae inusi-
tatae magnitudinis et splendidissimi luminis apparitione,
et de ejusdem stellae vero loco constituendo. Adjun-
cta est ibidem ratio investigandae parallaxeos cujuscun-
que Phoenomeni, ejusque a centro terrae distantia. Vien-
nae 1574.


Rarum hunc librum quia Bibliotheca Clementina
servat, mihique in manus opportune venit, ad com-
mendationem gentis nostrae plurimum facturum puta-
vi, si quae ibi ad Maximilianum Caesarem Thaddeus
scribit, hic adferrem. Ita habet: maxime vero nos affi-
cit repetitio eorum studiorum, quibus aliquando juvenes era-
mus dediti; inter quae principem locum sibi vendicant Ma-


thematicae disciplinae: has enim in aliquot docui Scholis, et
prope solus, si dicendum est, quod verum est, ante annos
plus minus 25, in isto Majestatis Vestrae Archigymnasio
(Viennensi) illas conservavi; ac meo quantulocunque studio,
et labore juvi, ut deinceps absque interruptione in hanc us-
que diem fuerint continuatae. Nam cum essem unicus Au-
ditor Clarissimi Viri D. Andreae Perlachii anno propemodum
integro relictus: et alii, qui eum tum temporis una mecum
audiebant, vel vita decessissent, vel alio studiorum causa
commigrassent. Sed et mihi inde alio commigramdum esse
Medicinae causa sciebam. Ne tamen Mathematum studium
penitus causa sciebam. Ne tamen Mathematum studium
penitus conticesceret in ista urbe, ac lycaeum redderetur sur-
sum, privatim docui in bursa Agni dicta, et praeparabam
animos plurium, excitabamque, ut essent idonei ad audien-
dum Perlachium cujus ut dixi, unicus eram in Mathema-
ticis relictus Auditor; nec infeliciter cesserat ille meus labor:
ut qui me deinceps hinc abeunte, quinque ipsi reliquerim
Auditores. Excolui igitur juvenis Mathematum studia quae
poteram diligentia, in graviore etiam aetate ab eis abhorre-
bam nunquam.


Hanc Dialexim Hayecius primum quindecim ca-
pitibus comprehensam, deinceps aliss septem auctam,
Tychoni Brahe dijudicandum misit. Tycho in opere
supra adducto omnia probat, secumque consentire Ha-
yecium vehementer laetatur; et bona illius venia quae
tum necdum Parallaxium enucleatio lucem vidit, eam
verbis Thaddaei operi suo inseruit. Ad haec Ratisbo-
nae primum cum Nostro amicitiam contractam diutinam
se coluisse, posteaque per literas continuasse, sibi-
que conjunctissimum fuisse significat.


In Majores insuper laudes Hayecii excurrit Tycho
libro secundo de Mundi Aetherei recentioribus Phoeno-
menis pag. 320. Inter omnes Tychonis sunt verba, qui
de nova stella anno 1672 conspecta aliquid in medium pro-
tulerunt, facile palmam obtinuit Clarissimus et Eruditissimus
Vir Thaddaeus Hayecius ab Hayk Aulae Caesareae Medicus


Nemo enim de ea diligentius, et locupletius scripsit, nemo
etiam rectius (quod tamen citra aliorum offensionem dictum
velim) et scopo propius, ejus apparentias demonstravit.


Anno 1578 jam Pragae residens typis Melantri-
chi edidit Descriptionem Cometae, qui apparuit anno
1577. Adjecta est spongia contra rimosas, et fatuas
cucurbitulas Hannibalis Raymundi.


Hic liber non tanti fiebat a Tychone, quanti su-
perior, siquidem Hayecius idoneis instrumentis Pragae
destitutus, minus recte de stella (quam describit) pro-
nuntiavit. Miratur etiam Tycho ineptiis Hanibalil Ray-
mundi stomachum Hayecio commotum fuisse, Viro
alias mitissimo, se enim laesum ostendit, et aculeum
pise etiam in aggressorem stringit, ut de se dicere pos-
sit: & nostro sequitur de vulnere sanguis.


Claudius Milliet de Chales e Soc. Iesu in tractatu
de illustribus Mathematicis, scribit anno 1584. Lo-
vanii in quarto prodiisse Astrologica opuscula, edita a
Nostro Thaddaeo. Primo Anonymi. Secundo librum Re-
gum, seu de significatione Planetarum, in duodecim
domibus. Tertio Hermetis 100 Aphorismos. Quarto
Pauli Alexandri rudimenta pro natalitiis graece et latine.
Item de Sectione Conica Orthogona, seu de parabola.
Deque speculo ustorio cum praefatione Gemmae Frisii.


Anno 1580 Gorlicii excusa est epistola Hayecii ad
Martinum Mylium, in qua examinatur sententia Michae-
lis Moestlini, et Helisei Roeslin de Cometa anni 1577.
Huic adjuncta est de investigatione loci novae stellae in
Zodiaco secundum longitudinem, ex unica ipsius meri-
diana altitudine, et observationis tempore, Geome-
trica deductio. Ad Bartholom. Reisacherum.


Sed quae primo loco poni debebat Oratio tandem
nominetur. Oratio inquam de Laudibus Geometriae
scripta et recitata in Academia Pragensi, sub initium
Lectionis Euclideae 12. Februarii die a M. Thaddaeo
Nemico Haykone ab Hagek. Anno 1557 hanc Oratio-


nem ultimam ex operibus Thaddaei hic adducimus eo
consilio, ut verbis ex ea petitis iniquos Matheseos Aesti-
matores pro coronide hujus articuli perstringamus: si
quis igitur leviter sentit de Mathematicis disciplinis, aut etiam
alios ab his discendis dehortatur, adpellans eas ineptias,
et vitam hominum carere iis posse existimat, ne is vere n-
eptus, et Arcadicus asinus est, et nihil differt a Cyclope
illo, qui sedens in suo specu, nil nisi suas epulas miratur,
nec communi hominum utilitati, ac Societati nasci homines
existimat.



Pluribus de Hayecio agit Volumen tertium Eru-
ditorum Bohemiae et Moraviae, ad quod Lectorem
mitto.


TYCHO BRAHE


Tycho Brahe, cum inter Bohemos vixerit, amici-
tiam cum iisdem, ut in Leovitio, et Hajecio vi-
dimus coluerit, apud nos diem supremum clauserit,
hic etiam referri meretur. De illo Balbini verbis scri-
bam, ita ille Epitomes pag. 610: Anno 1601. 4. Nov.
Tycho Braheus e Danico genere nobilissimo ortus, Pra-
gae in domo sua admirabili (quae etiamnum in hortis
Regiis extat) moritur. Ejus Viri laudationem omit-
tere malo, quam ut Horatius dixit, ingenii culpa dete-
rere. Legatur ejus vita a Viro Cl. Petro Cassendo in Gal-
lia, et Germanica a Dano quodam nuper edita. Ora-
tionem in funere celeberrimo habuit Iessenius Pragensis
Academiae Rector. Symbolum erat Tychoni, quamvis
haeretico, Philosopho Christiano dignum: non videri, sed
esse; quod etiam tumulo jussit inscribi. Fertur Eum
ultra centum imperialium millia de suo in Astrono-
miam expendisse, ut ea taceantur, quae a Friderico II.
Daniae Rege, et Caesare Rudolpho imprimis acceperat.
Morti suae causam ipse dedit, cum supervacaneo in
hac parte verecundiae studio, ad saccatum corporis hu-
morem mittendum, ut Lucretiane loquar, e convivio
nollet exsurgere; inde vis mittendi amissa, et rupta
cum vita vesicula. Sepultus est in aede B. Virginis
Teynensi adprimam ab ara summa columnam, ubi
marmor perelegans et ab Iacobo Typotio, nisi fallor,
scriptum eruditissimum, et gravissimum, ac Tychone
dignum Epitaphium spectamus, et legimus, hucusque
Balbinus.


Epitaphium hoc ob elegantiam ejus hic ap-
ponimus.


ESSE POTIVS QVAM HABERI
ILLVSTRIS, ET GENEROSVS
DOMINVS
TYCHO BRAHE
DANVS
DOMINVS IN KNVDSTROP, ARCIS VRANI-
BVRGI IN INSVLA HELLESPONTI DANICI HV-
ENNA FVNDATOR, INSTRVMENTORVM A-
STRONOMICOVM, QVALIA NEC ANTE SOL
VIDIT INGENIOSISSIMVS, IDEMQVE LIBERA-
LISSIMVS INVENTOR, ET EXTRVCTOR. AN-
TIQVISSIMA NOBILITATE CLARVS, SVA AVC-
TIOR. ANIMO QVAECVNQVE CAELO CONTI-
NENTVR IMMORTALI GLORIA COMPLEXVS,
ASTRONOMORVM OMNIS SECVLI LONGE
PRINCEPS, TOTIVS ORBIS COMMODO, SVMP-
TIBVS IMMENSIS, EXACTISSIMAS INTRA MI-
NVTA, MINVTORVMQVE PARTES, TRIGIN-
TA AMPLIVS ANNORVM OBSERVATIONES
MVNDO PRIMVS INTVLIT; AFFIXA SIDERA
INTRA MINVTVM EIVSQVE SEMISSEM RE-
STITVIT. HIPPARCHI SOLIVS AB ORBE CON-
DITO VEL DIIS IMPROBOS, IN OCTAVA DVN-
TAXAT GRADVS PARTE, CONATVS LON-
GISSIME RESTAVRAVIT. PRO RELIQVIS ER-
RATICIS SOLIDISSIMA TABVLARVM RVDOL-
HINARVM FVNDAMENTA IECIT MATHE-
MATICARVM PERITIS. INVETERATAM ARI-
STOTELIS, ET ASSECLARVM DOCTRINAM
DE SVBLVNARI COMETARVM NOVORVMQVE
SIDERVM SITV, DEMONSTRATIONIBVS IN-


VICTIS EXEMIT: NOVARVM HYPOTHESIVM
AVTHOR, IN STAGIRICIS, ET VNIVERSA
PHILOSOPHIA ADMIRANDVS: EVOCATVS AB
INVICTISSIMO R. IMP. RVD. II MIRA DOC-
TRINAE, ET CANDORIS EXEMPLA DEDIT;
NE FRVSTRA VIXISSE VIDERETVR, IM-
MORTALITATEM ETIAM APVD ANTIPODAS
SCRIPTORVM PERENNITATE SIBI COMPA-
RAVIT; PLANEQVE QVALIS ESSE QVAM HA-
BERI MALVIT, NVNC VITA FVNCTVS AETER-
NVM VIVIT. EIVS EXVVIAS, VXORISQVE
TRIENNIO POST DEFVNCTAE, HAEREDES LI-
BERI SACRO HO LOCO COMPSVERE.
OBIIT QVARTO CALEN. NOVEMB. AN-
NI CHRISTIANI DIONYSIACI MDCI.
AETATIS SVAE LV.
NON FASCES NEC OPES SOLA ARTIS SCEPTRA
PERENNANT.


A morte Tychonis apparatum Astronomicum Cae-
sar ab haeredibus pretio viginti millium imperialium
redemit. Ad Collegium Societatis Iesu Clementinum
Sextans Tychonis, quo fato nescio, est delatus, qui
etiamnum in Musaeo, ut vocant, Mathematico ejus-
dem Collegii conspicitur, limbo auro eleganter obdu-
cto, lineisque transversalibus praeclare diviso, tum re-
gula dioptris munita, quas Cl. Wolffius Astronomiae Sphae-
ricae $ 108. describit, eaque mobili instructus; ma-
nuque Erasmi Habermil Pragensis Artificis anno 1600
perfectus.


Libri quoque non pauci e Bibliotheca Tychonis
in Clementinam commigrarunt: inter alios rarissimus
ille erat, qui Astronomiae Restauratae Mechanica inscribi-
tur. In eo omnia Tychonis instrumenta quibus ad coe-
lum lustrandum utebatur, delineata, aptisque distincta
coloribus, et descripta visebantur. Hunc librum vel


unquam lucem vidisse ignorabant Academici Parisini;
hinc ne tam nobiles, olim a Tychone inventae Machinae
perirent, ex manuscripto Danico desumptas, Historiae suae
non ita pridem inseruerunt. Ego frequentius, dum
Iesu Societas manebat, eundem in manibus habui.


Finem impositurus eram huic capiti, cum egre-
gia, et paucis forte nota animum subiit fabula, quam
ut hic compendio narrarem, e re mea futurum duxi:
in Prodromo Gloriae Pragensi Ioannis Hammerschmidt pag.
414 istius sensus sunt, quae ex Paradisi Seraphici parte
tertia, Capucinorum ordinis, fol 250 excerpta haben-
tur: Rudolphum II. Caesarem Barbatos Seraphicos Pragae
pellere voluisse propterea, quod Tycho Brahe noctur-
nis suis Coeli observationibus (quas necromantias esse
credebant) parum profecisset eo potissimum tempore,
quo flagellis de more in se saeviebant Seraphici, fu-
turumque fuisse, ut urbe exesse juberentur, ni subita
Tychonem mors, illorum bono, de medio sustulisset. Ri-
sum teneatis amici. Sed poenam hanc suae ignorantiae
dant omnes illi, qui Aris admoti nihil ad se perti-
nere Mathematicas disciplinas putant, et Scientiam ad
Mundum inepte vocant. Dediscerent hunc errorem, si,
quod tamen illis magnopere incumbit, Divi Hierony-
mi Epistolam ad Magnum Oratorem Romanum, perspe-
ctam haberent.


IOANNES KEPLER.
Ioannes Kepler natus est Wielae in Wurtenbergensi
agro an. 1571. Septem mensium infans. Tubin-
gae studiis literarum dedit operam. Hinc Graecii Ma-
theseos Professor constitutus. Demum Pragam se con-
tulit, ut in Tychonis Disciplinam se traderet, cujus
etiam Patrocinio Mathematici Caesarei nomen obtinuit.
Suam tamen egestatem ut sustentaret, Medicinam,
quam olim profitebatur, facere est coactus. Decissit
Ratisbonae anno 1631.


Illius in universam Mathesin, Astronomiam
vero praecipue merita, adeo omnibus Matheseos non
ignaris, sunt perspecta, ut injuriam Tanto Viro af-
ferre me putarem, si ea laudibus exaequare me posse
considerem.


Vnum istud dicendum: Bohemiae nostrae pluri-
mum ornamenti inde accedere, quod illum sinu suo
annis aliquot sit complexa, typique Pragenses non
nullos praestantissimi ejus ingenii partus in lucem edi-
derint.


Longum foret scriptorum a Keplero librorum
numerum texere; adeat, qui id volet, Cl. de Chales
Tractatum de Progressu Matheseos, et Illustribus Mathe-
maticis. Cl. Hanschius eos duobus, et viginti volumini-
bus in folio comprehensos, iterum vulgavit.


BALTHASAR CONRADUS


Balthasar Conradus natione Silesius, Patria Nissen-
sis, Societati Iesu adscriptus an. 1615 aetatis 16.
In Vniversitatibus Pragensi, Olomucensi, et Wratislavien-
si, Mathesim praeter alia docuit annis quinque supre de-
cem. Italice, Gallice, Polonice, Bohemice, prater Ger-
manicam, et Latinam perfectissime loquebatur. Grae-
cae vero linguae tam peritus erat, ut adhuc discipulus
Philolophiae, quae Magister latine dictabat, ex tem-
pore Graece scriberet. Vir fuit modestissimus, et Deo
conjunctissimus. Obit Glacii, ubi Rector Sociis prae-
erat anno 1660.


Quantum Conrado tribuerit Caspar Schottus e S. I.
aevi sui lumen praecipuum, inde conjicere licet; quod
Ejus ad se datam epistolam, qua consilium Schotti, Cur-
sus Mathematici edendi, Noster probavit, in fronte ejus-
dem editi esse voluerit.


Dedit in lucem Conradus propositiones Physico-
Mathematicas de flamma viridi, atque de ortu et in-
teritu flammae, Olomucii anno 1639.


Novam Tabularum Chronographicarum ratio-
nem, editam ad specimen Tabulae utriusque Hemis-
phaerii in cono recto rectangulo, cujus Basis est Aequa-
tor terrae, vertex vero Polus. Pragae 1650.


Propositiones Physico-Mathematicas de nature
Soni. Olomucii anno 1641. Vel hoc opusculo Virum
se probat Conradus perspicassimum, qui in medio te-
nebrarum Peripaticarum, de sono ita scripsit, ut
hodiernae in Philosophia luci assuetus oculus, acerrimus
etiam, non inveniet, quod dedignetur. Extant in Bi-
bliotheca Clementina.


Ante obitum anno altero moliebatur opus Mathe-
maticum, et pro studio suae humilitatis per epistolas
expetiit a Mathematicis per Europam celebrioribus
operas auxiliares. Titulus autem erat Teledioptrice. Sed
morte praeventus non absolvit, paucis capitibus deside-
ratis. Quid de hoc Conradi conatu senserit Caspar Schot-
tus, ad finem Dioptrice in Cursu Mathematico his
verbis liquido ostendit: Omitto innumera, quae dedisset
Vir doctissimus P. Balthasar Conradus in expectatione suo
opere dioptrice, jam dudum Reipublicae literariae promisso, nisi
mors immatura eum nuper nobis eripuisset.


MARCVS MARCI.


Marcus Marci a Kronland, Landskrona in Bohe-
mia natus anno 1595. 13 Iunii, Ferdinan-
di III. Augusti ab anno 1657 Medicus, nobilitatem non
genere, sed multiplici doctrina et virtute est conse-
cutus. Novae domi literis humanioribus excultus,
Philosophia, et Theologia Olomucii; cum frustra
Societatem Iesu expeteret, quod oculorum vitio ab ea
arcebatur, ad Medicinae studium se transtulit tam feli-
ci successu, ut omne gens morbi domesticis remediis,
pestem terra sigillata felicissime curart; et in Pra-
gensi Vniversitate Medicinae Doctor, Professor, De-
canus, Regni Physicus renuntiaretur.


Praeter nativam Bohemicam, Germanicam, et
Latinam, exoticas etiam linguas Graecam, Syriacam,
Arabicam bene calluit. In Mathesi ejusque omnibus
partibus habitavit. Ob quod Caramueli Lobkowitzio, et
Athanasio Kirchero Soc. Iesu. Summis ea aetate Viris
erat Charissimus; cum hoc literarum commercium
aluit, indeque didicit, exteris, cumprimis Parisiis Mer-
senno acutissimo Mathematico lucubrationes suas pro-
bari, novasque porro experi. Eidem Kirchero Marci
Physica visa est doctissima, totiesque ab illo revolu-
ta, ut prope memoriter eam teneret. Ostendit ali-
cubi Marcus, quis inter Medicam, et Mathematicam
esset nexus, quantumque Opis Medico in Mathesi essit
repositum. Sed quid ad Medicum circuli quadratura?
Quaerit ex se ipse, et respondet: quid inquam ego ad


sponsam Calamistrata coma, et cincinni? nempe in cui-
dam hominum conditioni nihil utilitatis adfert Mathe-
sis, ornamenti tamen addit plurimum.


Decessit tandem Vir omni scientiarum genere
inclytus, et vere seculi sui, et Patriae nostrae insigne
decus, Pragae 1667. 10 Aprilis. Ejus laudes et in
se perpetuam benevolentiam, amoremque celebravit
olim Carmine Balbinus.


Ante mortem obtinuit id tandem Marcus, quod
diu multisque precibus quaesierat: scilicet Societati Iesu
votis etiam Religionis editis adscriptus, vestem insti-
tuto illi propriam indutus, et in commune Iesuitarum
sepulchrum est illatus.


Editorum ab Eo librorum Catalogum videre est
in Bohemia Docta Balbini, et Parte prima Eruditorum Bo-
hemiae et Moraviae. Ego illos solum recensebo, quos
in Bibliotheca Clementina inter Mathematicos reperi. De
proportione motus, seu regula Sphyngica anno 1639.
De proportione motus figurarum rectilinearum, et
Circuli quadratura ex motu. Pragae 1648.
Thaumantiae liber de arcu coelesti, deque Colo-
rum apparentium natura, ortu, et causis. Pragae 1648.
Labyrinthus, in quo via ad circuli quadraturam
pluribus modis exhibetur an. 1654.
Othosophia, se Philosophia impulsus universa-
lis. Pragae 1682, opus Posthumum, a Dobrzenskio editum.


IOANNES CARAMVEL
DE
LOBKOWITZ.


Caramuel de Lobkowitz Madritensis Hispanus,
natus 24. Maji 1606, sed e Bohemica Lobko-
witziorum familia, et apud nos quoque vixit. Adhuc
puer tantum ingenio valuit, ut Theses de Sphaera de-
monstarare sciret.


Mathesim deinceps praeter innumeras alias disci-
plinas excoluit, loquuntur id libri in lucem editi, quos
in Lexico Iocheri consignatos invenies. In Bibliotheca
Clementina habentur:


Sublimium ingeniorum crux jam tandem aliquan-
do deposita a Ioanne Caramuel Lobkowitz, gravium lap-
sum cum tempore elapso componente, concordiam-
que experimentis, et demonstrationibus Geometricis
firmante, Lovanii 1644.



Mathesis vetus, et nova, opus in duobus tomis,
in folio, Campaniae an. 1670 et 1671 excusum.


Caramuel Cisterciensium habitum juvenis induit
in Hispania. Deinde apud Ferdinandum III. Caesarem
gratiosus, Abbas Monserratensis Pragae designatue, et
Cardinalis Harachii Archiepiscopi, Generalis Vicarius ele-
ctus. Tandem ab Alexandro VII. Pontfice Maximo Ro-
mam evocatus, Episcopatum Vigevani obtinuit. Obiit. an.
1682 istud Epitaphium meritus:


MAGNVS CARAMVEL EPISCOPVS
VIGEVANI


THEODORVS MORETVS.


Theodorus Moretus Antverpiensis Belga, adlectus
in Societatem Iesu an. 1618 aetatis 16. Abso-
luto studiorum curriculo missus in Bohemiam subsidia-
rius; hic Magister Artium Liberalium et Philosophiae,
docuit praeter alia Mathesim annis decem et quatuor.
Vir in omni scientiarum genere bene versatus. Bohusl.
Balbinum S. I. Clarissimum Bohemiae Sidus, Ma-
thematicis disciplinis anno 1641 instituit. Sed
quod pulcherrimum juxtaque rarissimum apud no
est, quodque plurimi a?t?????e? stulte respuunt,
Bohemicam adeo condidicit, ut sacras expeditiones in
vicinia Brzeznicensi obire posset. Decessit anni, et


meritis gravis Wratislaviae, die 6. Novembris 1667.
Praestantissimi illius ingenii monumenta texit Sotuellus;
Mathematica solum recitabo.


Propositiones Mathematicae de Celeri et tardo,
naturae et armorum. Pragae 1633 in 4to.


Mathematicus tractatus de fontibus Artificialibus.
Pragae 1641 in 4to.


De Raro et Denso, et de Tubo Optico intra
aquam Wratislaviae, 1660.


De Imagine Visionis, et de admirando Speculo
Conico metallino tricubitali, confecto ab ipso. Wratis-
laviae 1661 in 4to.


De Ponderum gravitatione, ibidem 1663 in 4to.


De Magnitudine soni, ibidem 1664 in 4to.


De Aestu Maris tractatus. Antverpiae 1665 in 4to.


De Aestu Maris propositiones Mathematicae.
Wratislaviae 1665 in 4to.


De Luna Paschali, et Solis motu. Wratislaviae
1666 in 4to.


Theses Hydrostaticae de prima supputatione Ar-
chimedis, de innatantibus humido. Pragae 1667 in 4to.


IACOBVS DOBRZENSKY.


Iacobus Dobrzensky de nigro ponte Pragensis, et
Medicinae Doctor praestantissimus, et felicissimus,
Balbini amicus integerrimus; scriptis Mathematicis,
Medicisque Italiae et Bohemiae notis, idemque Marco
Marci dum vita manebat charissimus; quem Marcus in
Italia haerentem, et jam Parmae feliciter medentem
in Patriam retraxit.


Verebatur Balbinus Dobrzenskio adhuc viventi lau-
des scribere, ne plus amori in amicum, quam immor-
talibus Viri meritis tribuisse videretur, posteris scri-
bendas relinquens: quod cum solertissimi Eruditorum


Bohemiae et Moraviae Editores copiose jam praestiterint,
ego ne actum agerem eas repetendo, istud unum ad-
dam.


In Astronomiae Tutelarem Dionysium Areopagitam
singulari fuisse religione Iacobum, eam etiamnum com-
monstrante eleganti Divi hujus effigie, quae olim in
Soc. Iesu Musaeo Mathematico servabatur cum hac
epigraphe:


MAGNO ASTRONOMO S. DIONYSIO
AB AREOPAGO
PERPETVI AMORIS MONVMENTVM
PONEBAT IACOBVS DOBRZENSKY
DE NIGRO PONTE. 1653.


Illius redivivam Heronis novam et amoeniorem de
fontibus Philosophiam, Illustrissimo, et Excellentis-
simo Domino Innocentio de Comitibus dicatam Ferra-
riae 1657, Magno Doctorum omnium plausu exce-
ptum fuisse, Author est Balbinus.


GODEFRIDVS ALOYSIVS KINNER
DE
LOEWENTHVRN.


Godefridus Kinner Silesius Reichenbachensis AA.
LL. Philosophiae, Iuris utriusque, et Theologiae
Doctor, in Mathesi tantum se praestitit, ut ad ean-
dem Serenissimo et Reverendissimo Principi Carolo
Iosepho Archiduci Austriae, Leopoldi Caesaris Fratri,
Teutonici Ordinis Magno Magistro tradendem assu-
meretur.


Et assecutus est immortalitatem dignus hic Prin-
ceps summam Mathematum peritiam, quod et ingenio
Nobilissimo, atque ideo ad has scientias accommoda-
tissimo, et Magistro numeris omnibus absoluto esset
instructus.


Kinnerus, quo Serenissimi Alumni sui seu dele-
ctaret magis, seu juvaret diligentiam, ab Athanasio
Kirchero Soc. Iesu, Familiari suo impetravit Organum
Mathematicum, id est cistulam affabre ad organi pnev-
matici modum elaboratam, ac variis tabellis refertam,
quibus modo facillimo, ac velut aliud agendo, ple-
rasque Mathematicas disciplinas, per varias illarum
combinationes, mutuasque applicationes, vel primum
addisceret, vel quas didicerat, firmius menti infigeret.


Organum hoc novem libris insigni volumine ex-
plicat Caspar Schottus Soc. Iesu. Octavus liber est Ste-
ganographicus, ubi agitur de Steganographia Graecorum,
nova, brevi, facili, ac ingeniosissimus, cujus Author
est Kinnerus noster.


Edidit etiam typis Pragensibus anno 1633 eru-
ditum libellum de secunda Quadratura Circuli a R. P.
Gregorio a S. Vincentio inventa; quem subscripti ini-
tio opusculi Clarissimi Viri Caramuel Abbas Monserra-
tensis, Ioannes Marcus Marci Facultatis Medicae Deca-
nus, Theodorus Moretus S. T. D. Matheseos emeritus
Professor, et Clatoviensis Soc. Iesu Collegii Rector,
Iosephus del Medico Medicinae Doctor laudarunt.


SIGISMVNDVS FERDINANDVS
HARTMANN.


Sigismundus Ferdinandus Hartmann Bohemus e
Societate Iesu, Philosophiae et Matheseos in Vni-
versitate Pragensi Professor, ob singularem Geome-
tricarum veritatum notitiam, Bohemiae Euclides dictus,
anno 1668. Edidit Catoptricam illustratam propositio-
nibus Physico-Mathematicis, de speculorum essentia,
et proprietatibus. Item de minimis & maximis specu-
lis. Cum anno 1679 Pragae SS. Paginarum interpre-
tem ageret, studium Matheseos non dimisit; propo-
suit enim exercitationis gratia Problema omnibus Geome-
tris de duplicando triangulo Isogonio, idque per solum librum
primum Euclidis, vel etiam si necesse esset per reliquos tres


primos. Consilii sui rationem eadem, qua problema
significabatur, exposuit Scheda; et continuo Resolutio-
nes a variis Mathematicis ad Hartmannum variae rediere,
ipse ego non nullas inter antiquas manuscripta servo:
Davidis Scheffer unam, alterum R. P. Augustini Tho-
mae a s. Iosepho Piarum Scholarum, Slana ad propo-
nentem anno 1680. 27 Ianuarii missam, estque Viri
memoria dignissimi Autographum. Tertiam Patris
Adami Kochansky S. I. in Academiis Moguntina, Bam-
bergensi, Florentina, Olomucensi, Wratislaviensi,
quondam Professoris publici, Excellentissimo Christo-
phoro Leopoldo Comit a Schaffgotsche dicatam. Habetur
etiam in Clementina Bibliotheca. Resolutio hujus Proble-
matis Romae anno 1681. Typis data a Canonico Paulo
Iovio Seminarii Romani Convictore.


In Legato Vranico Valentini Stansel extat Patris
Sigismundi in Vniversitate Olomucensi Professoris Phi-
losophiae et Matheseos, observatio Cometae anno 1664.
Plura Manuscripta illius volumina vidi olim in Collegio
Clementino.