To the main page

Selected letters of Johannes Trithemius

IOANNES TRITEMIVS AB[-]
bas monasterii S. Iacobi Apostoli Herbipo-
lensis, Iacobo Tritemio fratri dul[-]
cissimo Salutem
Opportune satis admonuisti, sua[-]
uissime frater, ut epistolas no[-]
strarum testes calamitatum,
quas a die nostri de Spanheim
exitus familiariter emisisse nos
constat, usque in illum diem, quo
hanc D. Iacobi Abbatiam sus[-]
cepimius gubernandum, in u-
num reuocemus uolumen, ti-
bique unde memoriam nostri semper ad manum habeas transmit-
tamus. Quid te ut ista peteres a nobis impulerit, rationabili-
ter addisti: quod impossibile nemo dicturus est, senescentem pro[-]
perare in occasum: mundum prior exiturus, qui prior intra-
uit. Cum ergo nobis fraternitatis necessitudine sis coniunctus, ni[-]
hil tibi possumus denegare, cum id maxime petas, quod ra-
tione minime caret honestatis. Accipe nunc igitur testem in
te nostri amoris, ultimum hunc Spanhemensium nostrarum
librum epistolarum, quo causam habeas penes te nostri sedulo
memorandi, et tuae, si quid nostra ualent, consolationis. Te
gaudemus habere superstitem, nostrorumque studiorum haere[-]
dem, ut quibus dissolui corpore quidem necessarium, tecum
uiuere post fata saltem memoria contingat. Quamuis exiguae ad[-]
modum aestimationis apud nos sit, memoriam posteritati commen[-]
dare, cuius neque laudis neque uituperii ratio pertingere potest ad
mortuum. Vnum hoc fatum ingressi petimus abs te, ut quo-
ties Deo ministras in altari, supplex nostri memoriam inter-
ponas. Iuuabit mentem a consummatione purgationis dila-
tam non dubitamus, si tu purificatus hostiam pro ea saluta[-]
rem obtuleris. Vale nostri memor ad Deum. Ex monasterio
nostro D. Iacobi maioris in suburbio Herbipolensi, quarta
die mensis Nouembris. Anno Christianorum M. D. V I

IOANNES TRITE. ABBAS SPAN
hem. Iacobo Tritemio, artium et philosophiae
doctori. dulciss. fratri. S.
QVae in nos temeritas aemulorum praesumpsit, rela[-]
tione fratris Theodorici cognouimus. Tu uideas cu[-]
ra, ut libros nostros et res tibi commissas, τῶν κρυφί
ων μάλιστα, custodias, καὶ τῶν παιδείας ἡμετέρας
Non enim cogitamus redire ad Spanheim, nisi hanc contu-
meliam nobis et nostris illatam sine demerito, ad noticiam
deduxerimus plurimorum. Claues rerum nostrarum, τῶν μου
σικῶν μάλιστα, quas fidei tuae in exitu nostro, cum nihil suspica[-]
remur aduersi, commisimus, nulli sine nostra tradas commis[-]
sione. Tenemur enim suspicione uehementi quorundam in nos
fratrum conspirationis, Prioris maxime et alterius, cui semper
fuit infensus. Tu autem, frater dulciss. nihil moueare his ma-
lis, si tamen mala dicenda sunt, per quae nobis iter in Deum
paratur: experimento cognoscent se ludum inchoasse non pu[-]
erilem, cum ipsi tandem in laqueum ceciderint quem nobis pa[-]
rauerunt. Frater Theodoricus, qui nostras ad te perfert lite-
ras, quaedam a nobis accepit in mandatis, cui et fidem credulita-
tis adhibeas, et auxilium impendas. Eum namque inter nostros
alienigenam nobis inuenimus fidelem, qui et uicem nostram
doleat, et quicquid iusserimus libens exequatur. Vale. Ex Bu[-]
ri decima die mensis Aprilis. Anno Christianorum M. D. V.

IO. TRITE. AB. SPANH. MAGI-
stro Iacobo Tritemio fratri S.
Contuli me pridem in ciuitatem Spirensem, non
uoluptatis causa, sed necessitatis, ne quem Budo-
ris informitate mea grauarem, malens esse cum no[-]
tis et amicis, et illis maxime, quibus olim beneficia contuli,
quam cum extraneis in Nouocastro, ubi diebus quatuorde[-]
cim mansi aegrotans. Sum autem domo Abbatis Lympurgen-
sis hospicio receptus, et nec dum satis conualui de cunctis in[-]
firmitatibus meis. Nolumus te in Spanheim manere diutius
ne quid in te mali forsitan machinentur aemuli nostri, quos ab[-]
sentiam nostram grauiter ferre intelleximus. Verentur enim,
ut coniectura assequimur, ne forte praua eorum consilia per nos
in noticiam piissimorum principum deducantur, quod cer-
te non sine causa metuunt: quippe qui conscientia sua sibi con[-]
testante intelligunt, quam praesumptuose nobis contumeliam
propter principis erga nos clementiam intulerunt. Quid autem
dicent ad hoc, quod in nullo a nobis laesi unquam, nos propte-
rea persequuntur odio, quia serenissimo benefauemus princi[-]
pi Budarorum, qui nobis pius semper et clementissimus exti-
tit? O inuidia semper caeca, nemini plus noxia quam sibi: quem
te persequi arbitraris? Domini est omnis terra et plenitudo eius,
pro cuius amore totus mundus mihi patria est, et facilis unius
iactura coenobii. Sed haec tecum frater silentio tegenda, quia
nondum uenit tempus, quo arcanum mentis meae consilium
in publicum exponatur. Numen sequor occultum. Acceptis
tecum libris tuis et uestimentis, quamprimum ad nos Nea-
matricum uenire cum fratre Theoderico festina: parauimus
tibi locum inter familiares Abbatis Lympurgensis non ulti-
mum, a quo in secretarium assumeris, quousque nobis lux inter[-]
clusa resplendeat. Libris et rebus nostris, τῆς παιδείαςκρυφί
ων, καὶ ἄλλα τὰ πάντα τέχνης
τῆς μουσικῆς, iuxta ordinem et mo[-]
dum nostrae uoluntatis, quem iste frater tibi dicturus est, rite
dispositis, claues domus nostrae Abbatialis omnes ad manus Prio-
ris consigna. Affer tecum libellos deuotionis nostrae graecos,
quibus diutius carere non possumus. Caetera uero omnia phi[-]
losophiae sacratioris necessaria in locum reconde dispositum,
donec finem consequantur epiclemata nostra. Vale frater uni-
ce atque dulcissime. E Spira ultima die Mensis Aprilis. Anno
Christianorum M. D. V.

IO. TRITE. ABBAS SPAN.
Rogerio Sycambro amicorum
constantissimo Salutem.
Legimus indicem lucubrationum tuarum, quem
nobis per Laurentium tabellarium nostrum pridie
quam ad te scriberemus misisti, et satis admirari
earum multitudinem nequimus. Plane admira-
tione dignum est, unum te hominem in obseruantia regularis
disciplinae die noctuque semper occupatissimum, sex et triginta
supra centum in decennio, metro simul et prosa non uulga-
ria absoluisse opuscula, quorum uel sola nomina mirum nos
in modum oblectarunt. Da quaesumus operam dulcissime Ro[-]
geri, ut quamprimum lectione tot operum tuorum nobis li-
ceat recreari. Non enim tuam latet prudentiam scio quantis
nos aemuli concusserint iniuriis, qualibusque premamur aduer[-]
sis: contra quorum insultus omnium, una nobis consolatio
relicta est, unus manet impenetrabilis clypeus, mentis in
Deum nostrae confidentia, et sacrae studium lectionis. Hos
enim fidos nostrae peregrinationis comites, nulla unquam po-
terit a nobis remouere impietas, nulla, quo minus iter ubique
comitentur nostrum, poterit obstare aduersitas. Saeuiat quan-
tum uelit in nos comastes ille tyrannus, furia tentet latreum
nihil auferet quod uera nobis philosophia contulit, quam cha[-]
ritas dei per fidem in nobis Iesu Christi confirmauit. Quae mi[-]
hi conoporum syluestrium cura, qui mente stabilem dimoue[-]
re proposito nequeunt? Omnis terra mihi patria est, et unus
undique ad superos conscensus. Parum interest ubi uiuam, dum
uiuo mortalis. Malo uiuere in exilio mente sanus rebusque pau-
perrimus, quam adulari comastis, quos absque culpa minime
quisquam laudauerit. Quales sint aduersarii nostri, quibusque de
di ludis, uersiculo notabis subiecto.
Οἴνος καὶ τὰ λόετρα, καὶ ἠ ποτὶ κύπριν ἐρωὴ
Οξυτέρην πεμπει τὴν ὁδὸν ἐις ἀΐων
Ad huius sententiae normam turba cum principe uiuit eo-
rum qui me persecuti sunt, quibus suo tempore ad perpetuam
eorum confusionem antipodosin scribere curabimus. Vale
nostri memor ad Deum. E Spira VI. die mensis Maii. Anno
Christianorum M. D. V.

IOACHIM DEI GRATIA MAR-
chio Brandenburgensis, Princeps elector,
Ioanni Tritemio Abbati Spanhe-
mensi praeceptori Salutem.
REuerende pater praeceptorum celebratissime, su-
mus de proximo iter arrepturi ad sacram Roma-
norum Regis maiestatem, affectantes in eodem iti[-]
nere coram cum P. T. pro ut iamdudum desyde-
rio nobis fuisse nosti, et conuenire et interloqui, et de multis
quae nostro insunt animo conferre tecum. Idcirco P. T. obte[-]
stamur rogamusque, ut posthabitis quibuslibet aliis occupatio[-]
nibus suis, sese in oppidum Bun cis Rhenum in persona propria
constituat, ad primum diem mensis Iulii proxime futuri, quo
et nos ipso eodem termino diuina clementia fauente constitue[-]
mur. Faciet in ea re nobis P. T. singularem complacentiam
erga eandem fauorose et omni gtatia [sic] remerendam. Valeat
P. T. per aeuum. Datae e colonia nostra iuxta Spreuum, unde[-]
cimo die mensis Iunii. Anno Domini millesimo D. quinto.

AD SERENISSIMVM PRINCIPEM
Ioachim, Marchionem Brandenburgensem, electo[-]
rem Imperii Romani, Ioannis Tritemii Abba[-]
tis Spanhemen. epistola responsoria.
VEniam ad tuam celsitudinem Serenissime princeps
in die et loco mihi constitutis a te quam libentissime,
tametsi propter uarias corporis mei aegritudines
uix pedem mouere quoquam posse uidear. Nihil enim gra-
tius mihi, nihil dulcius hoc tempore contingere potuisset,
quam sapientissimum eruditissimumque adire te principem,
tecum uersari, loqui atque disserere, non quidem de paruis rebus
ac minimis neque uulgaribus, sed de arduis et maximis, et tuo
ingenio foecundissimio dignis, quae triplicem nostram non
abhorreant philosophiam. Quoties enim cunque nostrarum
inter nos disputationum, quas ante biennium Francfordiae in
multam consueuimus deducere noctem, in mentem recordatio
uenerit, toties me tuis interesse sermonibus puto, et magni ali[-]
quid audire abs te, quo mens mea peramplius in amorem coelestis phi[-]
losophiae nostrae accentatur. Vnde mox ut relecta serenitatis tuae
epistola, ad Reni partes te intellexi uenturum, omnis a me corporis
molestia recessit, et propter mentis tripudium imbecillia corpuscu[-]
li membra diu amissam uirtutem recuperant, et uenire ad maiesta[-]
tem tuam omnia ossa mea quantotius festinant. Interea serenissime prin[-]
ceps Tritemium tuum, ut soles, benigno fauore persequere, quoniam qui
semetipsum tibi spontanea uoluntate in seruum tradidit, ni-
hil eorum quae potest, nouit, habet et intelligit imperio tuo non sub[-]
misit. Iure igitur Tritemio tuo fauorabilem te patronum deinceps
exhibere debebis, a quo ipsum accepisti totum quod erat suum, im[-]
mo quod erat ipse sibi. Scio quod me supra meritum dignaris, ob quod
excellentiae serenitatis tuae pene oblitus amatorium furorem
cohibere uix potui. Sed parce mihi clarissime princeps, quo[-]
niam audentior fui quam meam decuit paruitatem. Tuam
bene ualere celsitudinem opto. Ex Neometi uicesima die
mensis Iunii Anno Christianorum M. D. V.

IOANNES TRITE. ABBAS SPAN.
Rogerio Sycambro Dumetensi ui[-]
ro studioso et optimo. S.
SCripsimus dilecte in Christo filiae nostrae dominae
Richmodi, postridie nos descensuros ad Coloniam
Agrippinam, quod te quoque scire uolumus optime
Rogeri, ut si quid scribere uolueris Beiselio nostro,
siue Herbeno, aut reliquis amicis, per nos quam oportune pos-
sis. Quicquid facturus es, quantotius fiat, quam diutius hic quam
biduo non manebimus. Mitte nobis tuarum lucubrationum
noui aliquid, quo taedium nauale utili occupatione releuemus.
Quam enim sine lectione nobis molesta nauigatio, quod diu in coe[-]
nobio nostro Spanhemensi nobiscum es conuersatus nostra
consuetudine non ignoras. Ocium enim Seneca teste sine lite[-]
ris mors est, et uiui hominis sepultura. Eius me consilio posse
philosophari fortuna dedit non industria. Si uis inquit uacare
animo, aut pauper sis aut pauperi similis. Multis enim ad philoso-
phandum obstitere diuitiae. Pauperras [sic] autem expediat est et secu-
ra. Studiis itaque literarum et diuitiis pariter nemo uacare potest:
neque illam inhabitare animam dignatur sapientia, quam aut desyderiis
uiderit infectam, aut curis rerum temporalium inuolutam. Curis quidem
hactenus mihi saepius inuolui contigit, sed a me paupertas ex eo
tempore quo factus sum monachus nunquam recessit. Adeo enim fami[-]
liaris mihi diuturna consuetudine facta est, ut necessaria quo-
dammodo iam deinceps. Longo studio multa didici, hoc unum
scire nunquam potui, quales in corde diuitis cogitation effectus o[-]
peretur. Putasne Rogeri et hoc ipsum me tandem posse apprehen[-]
dere, ut sciam locupletis hominis cogitationes? Ego quidem non puto me
unquam intellecturum, quomodo diuitum se habeant cogitationes, sed ipse mi[-]
hi uirtutem ex necessitate feci, tranquillaque mente sic decanto.
Οὐκ ἐθέλω πλουτεῖν, οὐκ εὔχομαι, ἀλλὰ μοι εἴναι
ζῆν ἀπὸ τῶν ὀλίγων μηδὲν ἔχοντι κακὸν.
Euripidis ego collaudo sententiam optimam dicentis.
πένης γὰρ οὐδὲν εὐγενὴς ἀνὴρ
Virum generosum nequaquam esse pauperem.
Quod Menander confirmat dicens
πενίαν φέρειν οὐ παντὸς, ἀλλ' ἀνδρὸς σοφοῦ
Non est inquit uiri omnis sed sapientis tantum ferre pauper-
tatem. Habeant diuitias, ab ipsisque habeantur homines auari,
luxuriosi, et ambitiosi, qui se non cogitant esse mortales: nos
Christophili mores et uitam sequamur, qui nos uictum et amictum
habentes monet essse contentos. Inopia merito grauaremur,
si diuites aut essent immortales, aut secum absumerent iam
et ipsi moriuntur, et nudi cum pauperibus capiunt sepul-
turam, non ualde me grauat mea paupertas, quippe qui
hinc migraturus, tanto minus contristari me posse confi-
dam, quanto in hoc mundo nihil possedi transitorium quod
amarem. Exercitatio uero mentis ad intellectum ueri, quae per
studium scripturarum in hac uita cum delectatione ordinata
in ultimum finem a uiris studiosis uanitatumque contemptori-
bus agitur, nullam morituris amaritudinem affert, utpote qui
optime intelligant mentis suae perfectionem, quam adsequi
studio appetunt, non antea posse consumari, quam e carnis
putredine resoluantur. Est enim intellectus humanus ut lapis
preciosus non politus, qui si poliatur luminis fiet capax, erit[-]
que pulcher lucidus atque perspicuus, in quo Dei pulchritudo
queat resplendere. In hac tamen uita mortali non potest esse
perfecta intellectus humani politio: habet tamen indictos si-
bi a natura gradus certos et modos, quibus post mortem in
purgatorio animarum necessario adiicitur, quicquid hic mi-
nus per negligentiam eius politioni fuerit adhibitum. Lapis
itaque noster hic politur imperfecte, perfectius uero in purgato[-]
rio, sed perfectissime in coelo. Itaque commune omnium debet es[-]
se studium exercendi poliendique intellectum, ut pura et recta
consurgat intelligentia principii uniuersalis, quod est deus no[-]
stri creator, et lumen intellectus nunquam deficiens. Huius au[-]
tem exercitationis uiam scripturarum nobis lectio continua
demonstrat, si et legendo non intermiserimus orationis stu-
dium, et orando per amoris desyderium mens erigatur in Deum.
Neque labore terrendi sumus, qui si fuerit improbus omnia
uincit: et studium literarum diu continuatum paulatim au-
get intellectum, quod carmine pulchre cecinit Hesiodus:
εἰ γάρ κεν καὶ σμικρὸν ἐπὶ σμικρὸν καταθείο,
καὶ θαμὰ τοῦτ᾽ ἐρδοῖς, ταχάκεν μέγα καὶ τὸ γένοιτο
Si enim paruum supra paruum addideris, et frequenter hoc
ipsum facias, certe nagnum [sic] et hoc fiet. Nulla enim sine labore
uirtus, nec sine certamine in hostes uictoria. Semper ergo ad
sapientiae dulcedinem nobis peruenire cupientibus o Rogeri
laborandum est, et nunquam a studio scripturarum cessandum,
quia non aliter ad gustum internae peruenitur suauitatis, quam
per uehementem applicationem mentis, ad illud quod quae-
rimus pulcherrimum lumen intellectus. Intueamur ueteres gen[-]
tilium sapientes, ut de nostris interea sileamus, comparatisque
studiis illorum et nostris, aequa lance utraque metiamur, et lu-
ce clarius apparebit, nos ad eorum comparationem ridendos
potius quam dicendos studiosos. Demosthenes septem annis
aetatis supra centum impletis, cum iam moreretur ingemuit,
ea se moriturum aetate, qua sapere primum coepisset. Socrates
praeceptor Platonis, octauo et nonagesimo aetatis anno stu-
diorum fecit finem pariter et uitae. Ipse quoque Plato Philo-
sophorum princeps, octogesimo uitae suae anno scribendi si-
mul et uiuendi periodum accepit. Cato Romanus omni tem-
pore studiosus octogenarius graecitari coepit. Nestoris lingua,
testante Homero, iam uetuli atque decrepiti, orationem melle
dulciorem in concione publica fluxit. Sed ueniamus ad no-
stros, qui nobis sanctorum normam studiorum, in principio
Christianae philosophiae tradiderunt, et quam nihil sit nostra de
nobis aestimatio uideamus. Adamantius Origenes Leonidis
martyris Christi filius, uir in diuinis scripturis omnium studio[-]
sissimus, librorum sex milia graeco fertur sermone lucubrasse,
et usque in senectutem extremam pauper et humilis pro Christi
amore semper in studio perseuerasse scripturarum. Augusti-
nus Apher Episcopus Hipponensis, tuae sanctissimus institutor
religionis, homo sane omnium doctorum doctissimus plus
quam mille triginta scripsisse libros siue tractatus inuenitur.
Ambrosius Mediolanensis Episcopus, trecentos edidisse fer-
tur tractatus. Hieronymus sanctissimus presbyter Bethlehemi
tanus, praeter noui ac ueteris aeditionem Testamenti, libros et
tractatus, plus quam sex centos legitur aedidisse. Reliquos tran-
simus pene innumeros. Dionysium Ariopagitam, Pauli apo-
stoli discipulum et Athenarum Episcopum. Tertullianum Car-
thaginensem presbyterum. Cyprianum Episcopum et mar-
tyrem Dionysium Alexandrinum Episcopum. Lactantium
Firmianum. Eusebium Casariae Palestinae Pontificem. Iacobum
Nysibenae urbis Persarum Episcopum. Athanasium Episco-
pum Alexandrinum. Hilarium Pictauiensem praesulem. Na-
zanzenum Gregorium Episcopum. Basilium Caesariae Cap-
padociae pontificem. Aurelium Clemenem [sic] Prudentium. Cle-
mentem Alexandrinum presbyterum. Ioannem Chrysostomum.
mum [sic] Constantinopolitanum patriarcham. Fulgentium Ru-
spensem Episcopum, Boetium Seuerinum martyrem. Cassio-
dorum Rauennatensem abbatem. Gregorium papam ex ab-
bate S. Andreae primum in urbe Roma. Fortunatum Pictauien-
sem. Isidorum Hispalensem. Bedam monachum Anglicanum.
Albinum Thuronensem abbatem. Haymonem Hirsfeldensem
abbatem. Rabanum Fuldensem abbatem. Strabum Fuldensem mo-
nachum. Nogerium abbatem S. Galli. Petrum Damianum Episco-
pum Cardinalem. Anselmum Cantuariensem. Honorium Au-
gustodunensem. Sigebertum Gemblacensem. Bernardum Clare-
uallensem. Hugonem et Richardum S. Victoris. Rupertum Tuy-
tiensem. Hugonem Barchinonensem cardinalem. Bonauenturam
Cardinalem. Albertum magnum. Thomam Aquinatem, Vincentiumque
Beluacensem, qui omnes prae caeteris rerum Ecclesiasticarum scri-
ptoribus et multa et egregia uolumina ediderunt. Quid sunt
nostra studia Roger lucubrationibus istorum comparata uiro-
rum? Omne tempus uitae suae literis tradiderunt, semper aliquid
legentes uel scribentes, quo et suum intellectum in cognitionem sum-
mae ueritatis eleuarent, et posteritati utilia prouiderent. Quid
denique sunt nostrae lucubrationes, quibus aliquid esse prae cae-
teris putamur, si praescriptorum comparentur opusculis Patrum,
nisi paleae relatae ad triticum, et immaturi quidam fructus, quibus
nec tempus affuit nec locus, imo nec aeris oportuna temperies
donata fuit, ut in cibum coalescerent optatum. Scribimus, ut Flac-
cus ait, indocti doctique poemata passim, et inanis nimium aestima-
tionis cupidi opuscula nostra puerilia nimis, ut nonum taceam,
nec in alterum quidem premimus annum. Quae omnia etsi ita se ha-
beant, nostrorum tamen recte laudamus ingenia, cum unusquisque
hoc ipsum quod potest, amore sapientiae facit. Quanto enim
magis quisque in sacris scripturis assiduus fuerit, tanto ex eis
uberiorem intelligentiam capit. Pulchra enim est et fructuosa
mentis studiosi hominis in scripturis diuinis occupatio, quae
et animi legentis scribentisue intellectum illuminat, et abstra-
ctum a mundi uanitatibus hominem ad Dei amorem dulciter in-
flammat. Hinc diuus nos Ambrosius admonet dicens: Coele[-]
stium scripturarum eloquia diu terere ac polire debemus, to-
to animo ac corde uersantes, ut succus ille spiritualis cibi in o-
mnes se uenas animae diffundat Et sanctissimus ille presbyter
Hieronymus. Diuinas, inquit, scripturas saepius lege, immo
nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Si enim scien[-]
tiam scripturarum amaueris, carnis uicia non amabis. Igno-
rantia enim scripturarum ignorantia Christi est. Nam si iuxta
Christophilum Paulum Christus Dei uirtus est et Dei sapientia,
qui nescit scripturas, nescit Dei uirtutem et sapientiam, quae per
illas duntaxat recte a nobis intelligitur. Multa ignoramus,
quae nos minime laterent, si ueterum exemplo Patrum conti-
nua nobis lectio esset familiaris. Faciamus ergo quod monet
Demonicum Isocrates, et erimus cum tempore doctiores: ἐὰν φησὶ
ἧς φιλομάθης, ἐσῆ πολυμάθης. Si fueris, inquit, discendi cupi-
dus, eris profecto et multa discens. Qui memoriam cupiens
solidare discipuli pulchre subuinxit. ἃ μοὺ ἐπίστασαι διαφίλατ-
τε ταῖς μελέταις. ἃ δὲ μη μεμάνθηκας προσλάμβανε ταῖς ἐπιστη[-]
μαῖς. Ομοίως γὰρ αἰσχρὸν ἀκούσαντα χρήσιμον λόγον μὴ μανθάνειν,
καὶ διδόμενον τι ἀγαθὸν παρὰ τῶν φίλων μὴ λάβειν. Ea quidem quae
didicisti, ait, meditationibus conserua, quae autem necdum
didicisti, scientiis apprehende. Nam aeque turpe audienti uti-
lem sermonem non discere, et datum bonum quid ab amicis
non acceptare. Vale. Ex Neometi 24. Iunii Anno Chri-
stianorum M. D. V.

IOAN. TRITE. ABBAS SPAN.
Ioanni Capellerio mathematico S.
SExta die mensis huius ueni ad Coloniam cum Serenissi-
mo principe Ioachim Marchione Brandenburgensium,
quod te latere diutius non uolui, eo quod ueteris amici-
tiae iura semper inuiolata custodieris. Rogamus ergo ut quampri-
mum ad nos uenias musis comitatus et lyra, quoniam et locus nobis est
oportunus, et tempus ad philosophandum nostrumque institutum prose-
quendum satis admodum copiosum. Non operians sextilem Saturni
melancholizantis, qui eo die quo nos Agrippinam intrauimus
non satis fauste praeteriit, sinistri pedis nobis tumore inflicto.
Quam diu simus hic mansuri, nobis incertum est: propterea
moras deprime, et ueni quantotius, quia multus ad te nobis
sermo se ingerit proferendus. Vale. Coloniae ex hospicio no-
stro quod est in platea quam potoplateam uocant, quoniam
uere potatoribus abundat. Marchionis ad ualuas insignia con-
syderans minime aberrabis. Octaua die mensis Iulii Anno
Christianorum M. D. V.

IO. TRITE. AB SPANHEMEN-
sis Iacobo Kymolano Carmelitarum or-
dinis amico S.
CVm ante paucos dies Coloniam nauigio uenissem,
audiui te istic in tui ordinis esse conuentu, de quo
subdubitantem me certiorem hodie reddidit Iaco-
bus noster de Maseck medicinae doctor, a nobis ad prandium
inuitatus. Mox epulis de mensa remotis calamum postulaui
et chartam, tibique literas scripsi quas mitto, non ualens differ[-]
re ulterius tui desyderium. Volumus itaque et precamur obni-
xius, ut crastino mane ad nos uenias nobiscum pransurus, to[-]
tumque diem concessurus disputationibus nostris. Aderit ne-
mo qui nos impediat: solus sum enim cum familiaribus me-
is, et unico Marchionis Brandeburgensis necessario mathe[-]
matico, homine sane per quam humano. Nihil te moretur quin
uenias. Hospitium huius famuli mei relatione agnosces. Vale.
Ex ipsa domo mansionis nostrae in Colonia hodie nona die
mensis Iulii. Anno Christianorum 1505.

ΙΩΑΝΝΗΣ Ο ΤΡΙΤΗΜΙΟΣ ΑΒΒΑ
τῷ Ιὠαννὶ Καπελλερίῳ φιλοτάτῳ
χαίρειν
θαυμάζω σὲ βραχεῖ χρόνῳ προκόψαι ἐν ἑλληνικοῖς λό[-]
γοις. ἀλλ' οἶδα μὲν ὅτι πρὸς ὃ μανθάνειν μόνον βουλεύεσθαι
τὴν βούλησιν ἀπαιτεῖται. θέλημα βέβαιον παντελῶς παν-
ταχοῦ λέγεσιν ἀναγκαῖον. προσήκει μὲν γὰρ καὶ χρὴ, ὃ παντελῶς
ἀναγκαῖον, ὃν βουλόμενον τι ποιεῖν ἐν τῷ μανθάνειν ἑαυτὸν ἅπαν-
τα πάντως δοῦναι ταῖς τῶν λόγων σπουδαῖς ἐγγραμμάτων, καὶ
τοὺ ἀπολείσειν ἑαυτοῦ τρόπους. τοῦτο δὲ δῆλον, καὶ δοκιμῆς δεῖται
μηδεμίας. Οῖδας μὲν γὰρ τὰ τῶν ἀνθρώπων θελήματα καθεκάστην
ὥραν ἄλλοια καὶ μεταβολικὰ. ἀληθὴς ἐστιν ἡ παροιμία ἐν τῷ βου[-]
κολικῷ παρὰ βιργιλίου γραφθεῖσα· μή πάντα δυνάμεθα πάντες.
ἀλλὰ δύναμις ἡμῶν ἐστιν εἷς θεὸς ὁ πατὴρ, ἐξ οὗ τὰ πάντα, καὶ εἷς
κύριος ἰησοῦς χριστὸς διὰ οὗ τὰ πάντα. ὡς εἶπεν. ἰδοὺ δέδωκα ὑμῖν
ἐξουσίαν του πατεῖν ἐπάνω ὄφεων, καὶ σκορπίων, καὶ ἐπὶ πᾶσαν δύ[-]
ναμιν του ἐχθροῦ, καὶ οὐδὲν ὑμᾶς οὐ μὴ ἀδικήσει. αὔτην τὴν δύνα[-]
μιν καὶ τὴν ἐχουσίαν λαβὼν ὁ χριστόφιλος Παῦλος ἔλεγεν. μιμηταί
μου γίνεσθε, καθὼς κἀγὼ χριστοῦ. ἐμοὶ κόσμος ἐσταύρωται,
κᾀγὼ τῷ κόσμῳ. διὰ τούτου μὲν πνεύματι ποιεῖ πατῶμεν καὶ ἐπιθυ[-]
μίαν σαρκὸς οὐ μὴ τελέσωμεν. Ὁ δὲ κύριος ἡμῶν ἰησοῦς χριστὸς ἐν
τῷ ἁγίῳ εὐαγγελίῳ ἔλεγεν. ὁ φιλῶν πατέρα ἢ μητέρα ὑπὲρ ἑμὲ
οὐκ ἔστιν μου ἄξιος καὶ ὁ φιλῶν υἱὸν ἢ θυγατέρα ὑπὲρ ἐμὲ οὐκ ἔστι μου
ἄξιος. καὶ ὃς οὐ λαμβάνει τὸν σταυρὸν αὐτοῦ καὶ ἀκολουθεῖ ὀπίσω μου,
οὐκ ἔστι μου ἄξιος. καὶ ὅστις οὐκ ἀποτάσσεται πᾶσι ταῖς ὑπαρχοῦ[-]
σιν αὐτου, οὐ δύναται μοῦ εἴναι μαθητὴς. ὁ οὖν θέλων γενέσθαι μα[-]
θητής καὶ ἄξιος αὐτοῦ εὑρεθῆναι, καὶ δύναμιν παρ' αὐτοῦ λαβεῖν
τὰ τῶν πνευμάτων τῆς πονηρίας, χωρίζει ἑαυτὸν πάσης σαρκι[-]
κῆς σχέσεως, καὶ γυμνοῖ ἑαυτὸν πάσης ὑλικῆς προπαθείας, καὶ οὕ[-]
τως πρὸς τοῖς ἀοράτοις ἐχθροῖς ὑπὲρ τῶν ἐντολῶν αὐτοῦ ἀγονίζεται.
τὸν πόνον μὴ φοβοῦ, ὅτι ἀπὲρ πόνου καὶ καπάτου οὐδὲν ἔργον
εὔκολον καὶ ὀνομαστὸν καταρθοῦται. γραφθὲν γὰρ ἐν τῇ γρα[-]
φῇ ἁγίᾳ. διὰ τὸν τοῦ προσώπου σοῦ ἱδρῶτα ἀπολαύ[-]
σεις του ἄρτου σοῦ ἄνθρωπε. Ἀλλ' ἔχε μὲ ἄξιον
συγγνώμης, ὅτι μὲν φίλω σὲ σφόδρα. ἔῤῥωσο
γέγραφα ἐν Κωλονίᾳ τοῦ μηνὸς μιανε[-]
ψιῶν καὶ τῇ ιβ. ἡμέρᾳ. ἔτει τῶν
χριστιανῶν χιλιοστῷ πεντα[-]
κοσιοστῷ μέμπτῳ. καὶ σὺ
μὲν εῤῥωσο πάλιν ἐ[-]
μοῦ μνήμων.

IOAN. TRITE. ABBAS SPANHE.
Rogerio Sycambro fratri chariss. S.
SAtisfacturus tuo desyderio, quod prius quam Neo-
metim exirem te rogante promisi, amantissime Sy-
camber, quam habuerim in nauigando fortunam,
et quid hic agatur publice scriptis tibi meis breuiter uolui ape-
rire. Neometim 25. die mensis Iunii cum magistro Narcisso ex
Parisio nuper ad me misso, et quibusdam aliis familiaribus no[-]
stris exiui, eodemque uesperi Mogunciacum uecti curribus intra-
uimus. Postridie conscensa naui, prosperoque nauigantes uento
Renum sulcantes descendimus, et prima die mensis Iulii Bunnam
applicuimus. Erat autem uigilia solemnis Visitationis beatissi-
mae Dei genitricis, semper uirginis Mariae. Ibi aduentum sere-
nissimi principis Ioachim Brandenburgensium Marchionis bi-
duo expectauimus: Interea copiosissime in omnibus prouisi
munificentia Reuerendissimi Coloniensium Archipraesulis Her-
manni. Tertia uero die mensis Iulii circa solis occasum uenit etiam
ipse princeps quem expectabamus, cum sexaginta equitibus,
quem archiepiscopus honorifice suscipiens triduo secum deti[-]
nuit. Sexta die mane ipsius mensis Bunnam exeuntes, circa ho[-]
ram decimam ad Coloniam uenimus. Et nunc sumus hic nul[-]
lam recessus nostri certitudinem habentes. Fama est non uul-
garis, Regem nostrum expeditionem meditari, auxiliumque
non defuturum in tuos Sycambros. Continui habentur inter Prin[-]
cipes coram Rege tractatus pro reformanda pace et concor-
dia inter principem nostrum Philippum Comitem Palatinum, et
reliquos ab eo dissentientes. Macharius abbas desolati mona-
sterii Lympurgensis, non sine incommodo et iactura sumptuum
propter communia reipublicae negocia, regiam de die in diem prae-
stolatur audientiam, sed nemo est qui desolationi eius subue-
niat. Feci pro eo uerbum ad principem meum serenissimum Mar-
chionem, per quem ut confidimus in breui obtinebit a regia ma[-]
iestate quam praestolatur audientiam. Si scire uis ea quae circa
me aguntur accipe paucis. Sum hic in hospicio mihi deputa-
to iuxta principem, de cuius ordinatione omnia nobis copiose
ministrantur, quae necessaria sunt. Ad mensam interdum, imo
crebrius, uoco amicos nostros uiros eruditos atque philosophos,
quorum alloquio et disputatione nihil poterimus habere iu-
cundius. Inter quos extant praecipui Theodericus Vlsenius
medicus, mathematicus, et poeta dulcissimus. Iacobus de Ma-
seck medicus et philosophus singularis eruditionis, cum quo
mihi bellum et continua decertatio est contra stulticiam inanesque
alchimistarum spes, qui magna promittunt cum semper nihil
habeant ipsi. Iacobus Kymolanus ordinis Carmelitarum ex
Gandauo Theologus, amoeni et dulcis ingenii homo, qui ge-
neralis magistri suae religionis de Anglia expectat aduentum,
cum quo suauis mihi conuersatio est. Georgius Sibuthus, poeta,
nouiter manibus regiis hic laureatus, iuuenis quidem sed ingenio[-]
sus. Ioannes Capellerius uicecomes Regiae uillae, philosophus
et mathematicus Parisiensis, eruditus et profundae speculatio-
nis, de cuius ingenii uiuacitate admirantur multi doctissimi uiri.
Tempore breui paucisque diebus Graecae noticiam linguae ma-
gna didicit ex parte, legit perfecte, competenter intelligit, elegan-
temque scribit characterem. Sex mensium uix spatio Graecus di-
scipulus, et multorum euasit praeceptor: nam plures ad me grae[-]
cas non inelegantes scripsit epistolas. Cum his eruditissimis ui-
ris iucunda nobis conuersatio est, et de uariis scripturarum lo[-]
cis inquisitio continua. Vtinam te nobis comitem itineris habe-
re licuisset, quo ingenio tuo amantissimos tui hospites nostros
frui contingeret. Misimus hunc famulum nostrum pro quibus-
dam negociis ad Neometim et Sebach, cum quo siquid uoles
ad nos scribere, quam certissime poteris. Mox enim ad nos
reuersurus est Coloniam. Vale mi frater, et Deum ora pro no-
bis. E Colonia 12. die mensis Iulii. Anno Christianorum. M. D. V.

IOAN. TRITE. AB. SPANHEMEN.
Ioanni Capellerio mathematico S.
EAm tibi partem steganographiae nostrae minoris,
cui titulum dedimus graecum γλωττουφορίαν, id est,
linguae fertilitatem, rescribi fecimus quampridem po-
stulasti a nobis, op9 [sic] ut scis archanum, hactenus nulli uisum, quod
ea mittimus lege quo seruetur occultum. Amorem tuum et in-
deficiens erga literas Graecas studium, caeterasque philosophiae
mundanae scientias non uitupero, sed laudare potius magnisque
praeconiis efferrem, si haec omnia rite ordinaueris ad amo-
rem diuinum. Vniuersa enim mortalium studia, quae non
fuerint ad Dei charitatem ordinata, prorsus uana et omni
Christiano contemnenda sunt. Curandum igitur nobis, ut
mens nostra propriae memor salutis nunquam studiis inhae-
reat mundanis, sed illis utatur potius ad ministerium et ser-
uitutem non continue, sed cum fuerit necessarium dunta-
xat per uices philosophiae et sapientiae spiritualis, per quam
in Dei cognitionem amando perducitur, et in amoris dul-
cedinem cognoscendo roboratur. Mortales sumus, et ur-
gentibus naturae statutis, necessario morimur omnes, hoc
solum ferentes nobiscum, quod discendo et studendo in
cognitione et amore summi boni creatoris nostri profeci-
mus. Caeterorum uero fructus omnes studiorum, sicut ne-
bula cum labore habito euanescunt. Omnis ars humanitus
adinuenta, quae diuinae non cohaeret scientiea, licet in hac
uita nomen sibi usurpet scientiae quantumlibet celebrioris,
habitumque assequatur demonstratium, tam diu potest ma-
nere in homine, quam in corpore cum ratione uita. Ces-
sat autem penitus cum moritur homo, et cum caeteris uitae
actionibus expirat. De hac uana scientia mundi sanctus Chri[-]
stophilus dicit in quadem epistola. Siquis existimat se sci-
re aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat
eum scire. At si quis diligit Deum, hic cognitus est ab il-
lo. Cuius sententiam diuus Bernardus pulchre dilucidans
in meditationibus dixit. Vides quod non probat mul-
tum scientes, si modum nesciant sciendi. Vides quomo-
do fructum et utilitatem scientiae in modo sciendi consti-
tuit. Quid ergo dicit, nisi ut scias quo ordine, quo studio,
quo fine unumquodque scire oporteat. Quo ordine: ut
illud prius quod maturius mouet ad salutem. Quo studio,
ut illud ardentius quod mouet uehementius ad amorem.
Quo fine, ut non ad inanem gloriam et ostentationem, sed
ad tuam aliorumque salutem. Quemadmodum uero non
est una omnium ad scientiam properantium intentio, ita
nec finis quidem unus. Alii namque multa scire cupiunt
eo tantum fine ut scient, et fructum suae curiositas uanum
et in nihilo consistentem recipiunt. Alii autem scire uo-
lunt propter commodum temporale, ut uidelicet diuitias
honoresque assequantur et dignitates: qui quid aliud quam
turpem exercentes quaestum ipso scientiae sacro nomine pe-
nitus censendi sunt indigni. Et quam multi hodie ad sci-
entiam se in hunc finem conferre reperiuntur. Et sunt non
nulli qui scire uolunt ut ipsi ab hominibus sciantur, quorum
fructus scientiae uanitas est. Omnium praescriptorum inten-
tiones ad sciendum reprehensibiles sunt, et finis culpae ac iu[-]
dicii rationi obnoxius. Sunt uero alii qui scire cupiunt ut pro[-]
ximos in Christi amore instituant et aedificent ardentius, et
horum finis charitas est, et fructus, si uita doctrinae concor-
det, aeterna felicitas. Alii autem sunt qui scire uolunt, ut ipsi
in lege domini aedificentur, quorum finis prudentia, et mer[-]
ces uitae debita bonae sempiternae beatitudinis retributio.
Vides nunc amice quis debeat nostrae finis esse scientiae, et
quemadmodum nos scire oporteat. Cum ergo finis scien-
tiae speculatiuae sit ueritas, et practicae opus, tantum scimus quan[-]
tum de cognitione Dei omnipotentis apprehendimus, qui
solus est ueritas: tantum uero cognoscimus quantum diligi-
mus. Scientia enim uera et salutaris Dei parit cognitionem,
cognitio amorem, amore frequentiam, frequentia familiarita-
tem, familiaritas fiduciam, fiducia omnium quae postulaueris a
domino Iesu facilem impetrationem. Scientia quippe uirtutis cul-
tum praecedit, quia nemo potest fideliter appetere quod igno[-]
rat. Cognitio ueri et amor recti certissimum ad felicitatem parant
introitum. Praecedit autem sicut diximus amorem cognitio,
cum nemo possit amare ueraciter quod penitus ignorat. Pro-
pterea dixit ad Patrem in Euangelio dominus Iesus Christus.
Haec est uita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem
misisti Iesum Christum. Quid nam aliud est illa supercoelestis
beatorum spirituum amoenitatis fruitio, quam diuinae maiestatis
cognitio et amor? Salutaris enim scientiae cognitio annexum
sibi habet amorem: nec potest mens intellectualis sempiternae
fruitionis habere consortium, si aut cognitio fuerit sine amore,
aut amor sine cognitione. Daemones quidem mali cognoscunt,
sed quia non habent amorem, ad fruitionem quae ex utroque et non
ex altero nascitur solo minime pertingunt. Amorem unius sum-
mae ueritatis philosophi gentiles quidam, et extra Christianismum
positi hodie forsitan multi habere uidentur, sed quia non co-
gnoscunt Patrem uniuersitatis solum uerum Deum, et quem misit
ille dominum nostrum Iesum Christum, in suis cognitationi-
bus euanuerunt, et ad fruitionem summae bonitatis nequaquam
perueniunt. Dicit autem ipse saluator noster Dominus Iesus
Christus de illis qui ipsum uenisse in mundum non cognoscunt
per fidem in sancto Euangelio. Qui non credit, iam iudicatus
est. Et S. Christophilus: Sine fide, inquit, impossibile est pla-
cere Deo. Vera enim cognitio ex fide est, et amor ex cognitio-
ne. Homo ergo qui non habet fidem, non habet cognitionem.
Qui autem non habet cognitionem, non habet amorem. Et
qui non habet amorem, non potest habere fruitionem. Hoc
est enim quod ipse Dominus Iesus iam ascensurus in coelum
suis discipulis reuelauit dicens. Euntes in mundum uniuersum
praedicate Euangelium omni creaturae. Qui crediderit et bap[-]
tizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condemna-
bitur. Prima itaque ad Deum uia est scientia siue cognitio per fi[-]
dem, sine qua nemo saluabitur. Ad hanc ueram scientiam o ma[-]
thematice omnes aliae scientiae et studi tua referantur, quod ni[-]
si feceris, inani et stulto labore consumeris. Haec est scientia ue[-]
ra, quae scientem compunctione et amore afficit non extollit,
nec superbientes quos impleuerit sed gementes facit, iuxta il[-]
lud uiri sapientis. Qui addit scientiam, addit et dolorem, eo[-]
que in multa scientia multa sit indignatio. O nunc igitur amice,
prouideamus nobis in tempore oportuno, ut studia nostra fa[-]
ciamus bona quando tempus habemus, quemadmodum san[-]
ctus dicit apostolus, ἰδοὺ γὰρ νῦν ὁ δεκτὸς χρόνος, ἰδοὺ τῆς ἡμετέ[-]
ρας σωτηρίας ἡμέρα. ἅυτη μὲν ἡμέρα ζωὴν ἄλλην ἐπιφέρεὶ, καὶ ἄλ[-]
λους τρόπους ἐισπράττει. νυνὶ μνηστευτέον, καὶ τῂ μνησείᾳ θλίβειν
τὸ σῶμα καιρὸς, ἐὰν δὴ βουλοίμεθα τοὶς οὐρανοὶς ἀναβαίνειν, καὶ σὺν
θεῷ ζῇν τὴν αἰωνίην ζωὴν. ἅλις μέχρι τοινῦν ἡμαρτήκαμεν, καὶ τὸν τῆς
γῆς καὶ τοῦ οὐρανοῦ ποιητὴν ἐβλάψαμεν. ἕως ποτὲ ὑπομενῶμεν ἐν
ταῖς ἡμετέραις ἁμαρτίαισ. ἀνιςτῶμεν τελευταῖον ἀνιςτῶμεν ἐξ
ἀνομίαις ὦ ἄγαπε ἄδελφε ἰωάννες καπελλέριε, καὶ τοῦ θεοῦ ἱερεῦ [-]
σιν ὁμολογοῦμεν τὰ πάντα ἁμαρτήματα ἡμῶν, καὶ ὁ θεὸς συγ-
νώμων ἡμῖν συγνώσαται. ἄλλως δ' εἰς ἅδην καταβησόμεθα,
καὶ μηδεμία ποτὲ ἐκεῖ ἐσταὶ λύτρωσις εἰς αἰῶνα. ἀναγίνωσκε τὸν
προφητὴν ἠσαΐαν λαλῶντα ἡμῖν. λούσασθε, καθαροὶ γίνεσθε, ἀφέ[-]
λεσθε τὰς πονηρίας ἀπὸ τῶν ψυχῶν ὑμῶν. ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν
μου παύσασθε ἀπὸ τῶν πονηριῶν ὑμῶν. μάθετε καλὸν ποιεῖν, ἐκζη-
τήζατε κρίσιν, ῥύσασθε ἀδικούμενον, κρίνατε ὀρφανὸν, καὶ δικαιώ-
σατε χῆραν, καὶ δεύτε, καὶ διαλεχθῶμεν μὲ λέγει κύριος, καὶ ἐὰν ὦσιν
αἱ ἁμαρτίαι ὑμῶν ὡς φοινικὸν, ὡς χιόνα λευκανῶ. ἐὰν δ' ὦσιν ὡς
κόκκινον, ὡς ἔριον λευκανῶ. καὶ ἐὰν θέλετε καὶ ἐισακούσαταί μου, τὰ
ἀγαθὰ τῆς γῆς φάγεσθαι. καὶ διὰ τὸν Iωὴλ ὁ κύριος ἔλεγεν. ἐπιστρά[-]
φητε πρὸς με ἐξ ὅλης καρδίας ὑμῶν ἐν νηστείᾳ καὶ κλαυθμῷ, καὶ ἐν
κοπετῷ διαῤῥίξατε τὰς καρδίας ὑμῶν, καὶ μὴ τὰ ἱμάτια ὑμῶν.
ἐλεήμων γὰρ καὶ οἰκτείρμων ἐστίν ὁ κύριος, καὶ μεταναῶν ἐπὶ ταῖς
κακίαις. καὶ ὁ χριστόφιλος Παῦλος ἀπόστολος τοῖς ἐφεσίοις γράφων
λέγει. οὐκ ἐστὶν ἡμῖν ἡ πάλη πρὸς αἷμα καὶ σάρκα, ἀλλά προς τὰς ἀρ[-]
χὰς, πρὸς τὰς ἐξουσίασ, πρὸς τοὺς κοσμοκράτορας του σκότους τοῦ
αἰῶνος τούτου, πρὸς τὰ πνευματικὰ τῆς πονηρίας ἐν τοῖς ἐπουρα[-]
νίοις. καὶ διὰ τοῦτο μὲν λέγει ὁ μακάριος τῶν αποστόλων ἀρχὸς ὁ πέ[-]
τρος. ἄδελφοι νήψεσθε καὶ γρηγορήσατε, ὅτι αὐτίσικος ὑμῶν διάβο[-]
λος, ὡς λέων ὠρώμενος περιπατεῖ ζητῶν τίνα καταπίῃ, ᾧ ἀντί[-]
στητε ἐν πίστει. καὶ ὁ κύριος ἡμῶν ἰεσοῦς χριστὸς ἐν τῷ ἁγίῳ εὐαγγελίῳ
εῖπεν, γρηγορήτε, καὶ προσεύχεσθε ἵνα μὴ ἐισέλθητε ἐις πειρασμὸν. τοῦτο
μεν γὰρ ποιῶν ὁ χριστόφιλος Παῦλος ἅγιος ἀπόστολος. ζῶ δὲ φησὶ
ἐγὼ οὐκέτι, ζῇ δὲ ἐν ἐμοὶ ὁ χριστὸς. ὃ νῦν ζῶ ἐν σαρκὶ, τῇ πίστει ζῶ
τοῦ υἱοῦ τοῦ θεοῦ τοῦ ἀγαπήσαντός με, καὶ παραδόντος ἑαυτὸν ὑπὲρ
ἐμοῦ ἰησοῦς χριστος εὐλόγητος εἰς αἰῶνα. Magna uero nobis o a[-]
mice puritate et sanctitate opus est, si uerae sapientiae fructus cum
beatissimis Christi apostolis in aeterna cupimus foelicitate ob[-]
tinere. Dicit enim rursus in quadam epistola S. Christophilus,
Pacem sequamini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua
nemo uidebit Deum. In Leuitico etiam dixit ad Mosen Dominus.
Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos. San[-]
cti estote, quia ego sanctus sum dominus Deus uester. Quid
autem sanctitas esse putanda sit, Dionysius Ariopagites in 12.
de diuinis nominibus capite non tacuit, sanctitas inquiens est,
ut secundum nos loquamur, omni scelere libera perfectaque, et
penitus incoinquinata mundicia. Deus noster sanctus est, nos
autem peccatores et immundi. Cum ergo inter dissimilia non
fiat unio, quomodo inter Deum et nos concordia fiet? au-
diamus diuinum doctorem sanctum Augustinum. Nullus, in[-]
quit, sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit
esse iustus uel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Dicit enim
scriptura. Septies in die cadit iustus et resurget, impii autem
corruent in malum. Si cadit, inquit Hieronymus, quomodo
iustus? si iustus quomodo cadit? sed iusti uocabulum nona-
mittit, qui per poenitentiam semper resurgit. Et non solum
septies, sed etiam septuagies septies delinquienti, si conuertatur
ad poenitentiam, peccata donantur. Et quamuis nemo fiat
sanctus uiribus suis, cum non sit uolentis neque currentis sed mi[-]
serentis Dei: uoluntas tamen nostra bona ad nostri sanctifica[-]
tionem necessario requiritur, ut Dei gratia in nobis sanctitatem
operetur. Quoniam quidem sicuti neque sine muliere uir, neque si-
uiro mulier ex se hominem procreat, ita nec uoluntas homi[-]
nis bona sine gratia Dei, nec sine uoluntate ipsius hominis
bona diuina miseratio quenquam sanctificat. Liberum arbitrium
donauit homini Deus, quo habet uoluntatem in sua potesta[-]
te, non ut bonum a se possit quod uult, sedut uelit quod posse
donauerit ipse. Vnde et sacer Christophilus dixit. Velle mihi
adiacet, perficere autem non inuenio. Cur hoc o diuinorum
sancte speculator, cum nihil adeo bonae sufficiat uoluntati sicut
ipsa sibi? Sed non est inquit uolentis neque currentis, sed mise-
rentis Dei. Hanc Pauli sententiam multi carnaliter sapientes
non sane intelligunt, propter hoc uel maxime, quod subiunxit. Ergo
cui uult miseretur, et quem uult indurat. Carnalibus nimium
circumcincti ad faciem cordis uelaminibus turbantur, et ple-
runque de miseratione. Dei clementissimi desperare uidentur,
quasi diuina uoluntas nostrae sit causa damnationis, et non po-
tius ipsa uoluntas nostra propria, quam illi conformare con-
tempsimus. Quem enim indurat Deus, propriae uoluntatis a-
uersae demerito indurat: et quem saluat utique propriae uolunta-
tis conuersae bonitate saluat. Tuae uoluntatis est currere, Dei bo-
nitatis est saluare. Non saluabit te gratia, si tua uoluntas fuerit
ociosa. Impossibile namque est bonam non saluari uoluntatem. Sed
et ipsa donum Dei est, quoniam nec uelle bonum nec perficere
sine gratia Dei possumus. Deus autem benedictus qui uult o-
mnes homines saluos fieri: misereri nobis, et dare gratiam semper
quidem paratus est, mens uero nostra carnis nimium delectata
commertio, quoties in peccatum auertens se a summo bono pro-
labitur, toties nubem reatus interponit, qua gratia miserentis
Dei alioquin semper prompta, in ea minime operetur. Enim-
uero quemadmodum ad solem conuersus lunae globus illius
splendore luminosus ac lucidus efficitur, et quanto plus ap-
propinquauerit directae oppositioni, tanto magis illustratur.
Quod si terrae corpus interuenerit, eclipsim mox luna patitur,
et inuolutionibus obfuscatur. Sic mens nostra ad deum per
uoluntatem bonam et interni desyderium amoris conuersa
pulcherrimis atque dulcissimis gratiarum illustrationibus per[-]
funditur, et in sancto speculationis acumine mirifice roboratur.
Mox uero ut peccati nubes intercesserit, se lumen illud in de[-]
ficiens abscondit. Praeoccupatum namque secularibus siue car-
nalibus desyderiis animum, Dei gratia nequaquam illuminat.
Neque misceri poterunt uana ueris, aeterna caducis, spiritua[-]
lia carnalibus, ima summis, impuraque sanctissimis, coelestia
terrenis, ut pariter mens sapiat quae sursum, et quae super terram.
Vale Capellerie, scientiisque insuda salutaribus, quarum fructus
in coelo promittitur, et finis nulli unquam fini obnoxius habetur.
Iterumque uale. Ex Colonia 18. die mensis Iulii. Anno 1505.

IOANNES TRITEMIVS IOANNI
Steinemoel presbytero Mechiliniensi S.
OBlata mihi ad te scribendi oportunitas est per hunc
uirum tibi et notum et ut asserit singularitate cuius-
dam necessitudinis iunctum. Scribimus itaque ut scias, quid
nobis de tuo ad nos reditu ordinandum uideatur, ne curras
in uanum. In primis ergo notum tibi facimus, quod ratione bel-
li anno circa nos priore saeuientis res nostrae collapsae sunt, et
excutiente fortuna grauis in nos aemulorum exorta inuidia,
cui locum dare ad tempus causa persuasit, ut uel ipsi melius
deliberent inimici, uel nos amicorum consilio rebus nostris
alibi prouideamus. Sumus itaque ituri in Marchiam Branden-
burgensem cum eius serenissimo principe hic iam in conuo-
catione regia praesente, qui id multis a nobis uicibus pridem
literis et nunciis, nunc autem uerbis coram desyderauit. Ibi-
mus autem de nostro penitus reditu incerti, propterea quod
graui nostrorum accepta contumelia nihil minus quam re-
uerri [sic] ad Spanheim cogitemus, nisi aliter diuina ordinauerit
uoluntas, cui semper subiecta et consentiens nostra debet esse
infirmitas. Tuum ergo ad Spanheim reditum differas opor-
tet, quousque audieris nos illo tandem reuersos, nisi forsitan uiam
sexaginta miliarum frustra uelis peragere. Vincentii tui re-
bus propter inquietudinem temporum intendere nequiuimus,
nec enim cordi nobis amplius possunt, cum tu uane iactabun[-]
dus nimium, ea quae suscepisti a nobis philpsophiae [sic] secretioris
archana, pro turpi lucro, ut facti sumus certi, uenalia circum[-]
feras, magnum te esse quempiam arbitrans, pro eo quod Tritemii
te possis gloriari fuisse discipulum. Non est haec uerae sapien-
tiae uia mi Ioannes, nec tuam decet aetatem spem in uanitate loca[-]
re, et pro uilis aestimationis precio margaritas proiicete [sic] por-
cis. Magna quaedam de nobis praedicas, ut magnus ipse in ae-
stimatione populi habearis, et dum uerae laudis normam prae[-]
tergrederis, grauem nobis iniuriam facis, uetustissimi oblitus pro[-]
uerbii: Lauda parce, uitupera partius. Displicent nobis tuae lau[-]
des uehementissime, quia uituperia sunt potius nostri quam lau[-]
dationes. Non enim omnium est hominum archana intelli-
gere naturae, et in rebus notis praeter communem aliquod latens
usum eruere. Cum tu uero aliqua de nobis polliceris quae non in[-]
telligant caeteri, quid restare credis o senex aliud, nisi quod dictu[-]
ri sunt nos aut superstitionibus deditos, aut uanitatibus immer[-]
sos. Non ea conditione te a nobis introductum scimus: sed quia tu
interpositam transgressus es legem aequitatis, quid in maioribus
faceres nobis fuerit rationabiliter praeuidendum. Cessa igitur ab
his uanitatibus te hortamur, et cogita ministrum te esse Iesu Chri[-]
sti ac senio maturum, quem non deceat uanitatibus gloriam aucupa[-]
ri mortalem. Vale nostri memor ad Deum. Ex Colonia 20.
die mensis Iulii. Anno Christianorum M. D. V.
IOAN TRITE. AB. SPANHEMEN.
Iacobo Kymolano Theologo salutem.
ARnoldus Bostius Concarmelita quondam tuus in
Conuentu tuo Gandensi, uir meo iudicio doctus et
sanctus, cum te nimium astronomiae saeculariumque lite[-]
rarum studiis deditum cerneret dehortari consueuit, et ut ma[-]
gis te ad scientiam conferres diuinarum scripturarum, pia sedu[-]
litate admonere. Vnde et me literis suis dulcissimis, quarum be[-]
neficio ut nosti semper fuit largissimus aliquoties rogauit, quate[-]
nus te per epistolam a nimia et curiositate et uanitate saecula-
rium studiorum corrigerem, et ad ueram sapientiam, quae in sacris
literis continetur, omni studio prouocarem. Verebatur enim uir
optimus, ne mens tenera lenociniis musarum semel dulciter
infecta, in delectationem mundanae sapientiae, quae stultita est co-
ram Deo, paulatim rueret, unde in nauseam postea, sicut mul-
tis contigit, diuinarum scripturarum perueniret. Ego autem qui
iusta postulante miro eius deuinctus amore non poteram ne-
gare consensum, feci pro uiribus quod hortabatur. Scripsi ad
te, non me poenitet, prolixam satis epistolam, in qua ut nosti et
saecularis literaturae scientiam deficiente spirituali sapientia uanam,
et sacrae intelligentiam scripturae sine nocitia [sic] philosophiae saecu[-]
laris, multimoda ratione ostendi nobis esse difficilem. Tandem
in fine conclusisse me memini, non plus scientiae mundanae uiro
claustrali necessarium, neque amplius desyderandum, quam di[-]
uinarum scripturarum intelligentia requirit. Nam sicut beatus
Ambrosius ait: philosophia quae est circa elementa mundi, qua-
lis est astronomia, magis est falsa quam uera sapientia. Scruta-
tur enim plagas mundi, et spacia rimatur, quae sibi prodesse ni[-]
hil possunt. Vnde etiam sanctus abbas Clareuallis Bernardus
his pene similia dicit in canticis. Philosophorum uentosa loqua-
citas non bonus est imber, qui sterilitatem magis intulit terris
quam fertilitatem. Vinum quoque sapientiae saecularis inebriat quidem sed
male, quoniam non aedificat mentem sed inflat, et uias celestis sa-
pientiae praecludit. Pudet me horum temporum, in quibus pu-
dicissima uirgo philosophia nostra celestis, quam graeco uo-
cabulo theologiam uocamus, usque adeo quarundam metricularum
societate uiolenta corrumpitur, ut pene nusquam exeat pura, sed
philosophorum inutilibus, ne dicam uanis deturpata plumis
potius quam ornata uideatur. Quasi nobis ad studium coele-
stis doctrinae minus sufficiat Euangelium Christi, desintque ad fi-
dei nostrae confirmationem diuinarum testimonia scripturarum,
ut in omni pene sermone ad Christianos de fide, gentilium sit
necesse opiniones introducere sapientum. Quantum ad fidei
Christianae institutionem pertinet, Euangelium Christi salua-
toris abunde sufficit: quia sicut diuus Bartholomaeus aposto-
lus ab Ariopagita Dionysio in theologia mystica introductus
ait, et latum et magnum est, rursusque concisum. Magnum est Euan-
gelium Christi, quia omnem continet disciplinam sapientiae coe-
lestis: latum est, quoniam quicquid ad confirmationem sacro-
sanctae fidei Christianorum uidetur necessarium abundantis-
sime docet: rursusque concisum, quia nihil continet inutile, nihil
in eo reperitur superfluum. Hanc Euangelii Christi sufficien-
tiam legis et prophetarum uaticinio promissam, doctrina quo-
que et praedicatione apostolica luculentissime explicatam,
uetustiores sanctae recordationis integerrimi doctores optime
intellexerunt, qui in declamandis ad populum sermonibus,
sacrosanctam Christi doctrinam, promissa quoque prophetarum,
et apostolorum sanctiones in medium produxerunt. Nostri autem
concionatores maiore in numero, purissimos Dei sermones Ari[-]
stotelicis Iulianisque intermiscent opinionibus, crebrius philoso-
phos gentilium quam Christi Apostolos allegantes. Proh pudor,
tam celebris facta est uerbi Dei praeconibus peripateticorum au-
toritas, ut in cathedra Christi crebrius Aristoteles citetur in
medium quam Paulus aut Petrus sacratissimi principes aposto-
lorum. Quid talium sermones simplici et indocto Dei popula pro-
ficiunt, in quibus ad ostentationem totum, ad compunctionem uero
nihil inducitur? Ad scholas Gymnosophostarum istae meretri-
culae gentiliumque traditiones remittendae sunt, ut in schola
Christi nihil aliud quam doctrina Christi pura et immaculata prae-
dicetur. Furfures enim purissimae farinae comiscuit, quisquis
hunc praedicandi modum primus adinuenit. Reuolue pre-
cor omnium sanctorum patrum sermones ueterum, simul et ce-
lebratissimas eorundem homilias, et uide si gentilium philoso-
phorum furfures inuenias farinae commistas [sic] Christianae purita-
tis. Disquire obsecro quam diligentissime Origenis, Hippoliti,
Cypriani, Hilarii, Gregorii Nazianzeni, Ambrosii, Basilii, Chry[-]
sostomi, Hieronymi, Maximi, Seueriani, Augustine, Fulgentii,
Gregorii papae, Isidore, Bedae, Rabani, Albini, Haymonis, Pe-
tri Damiani, Anselmi, Bernardi, aliorumque ueterum sanctissimo[-]
rum patrum homilias atque sermones, et non inuenies aliud in eis
quam Christi doctrinam ueram, solidam, puram, et ab omni fermento
gentilium traditionum alienam. Non ibi allegatur peripateticus ille
Aristoteles, non Porphyrius apostata, non Plato, non Auerrois,
non Cicero, non denique ex reliqua cohorte gentilium quisquam, sed
ipsa duntaxat Dei Patris sapientia Christus Iesus, ipsiusque summae
ueritatis Apostoli, sancti patriarchae atque prophetae. Indignum
plane, meo iudicio genus docendi, ut in schola Christi, quasi pro
dictorum spiritus sancti confirmatione, illorum audiantur nomina reci[-]
tari, quorum spiritus absque ambiguitate a Christo penitus sunt a-
lieni. Non enim cognouerunt Dei sapientia ipsius mundi sapientes,
et propterea in suis uanitatibus turpiter euanuerunt. Sunt inter
Christianos alioquin scioli, qui nimia temeritate praesumptuosi,
ausint confirmare Socratem philosophum, tam in uita quam in morte atque
doctrina, Saluatori nostro praestitisse figuram, comparationem illius
ad Christum facientes nimis absurdam, proteruam, et Christianis auri-
bus nullatenus tolerandam, quasi a cultura idolorum fuerit alienus,
qui iam moriturus, ut Plato in Phaedone meminit, ultimum uerbo-
rum suorum tale dixit: O Crito, Aesculapio gallum debemus, quem red[-]
dite, neque negligatis. Sed esto quod nullus mortalium nouerit con-
silium domini, neque per hoc tantorum uirorum certa possit a nobis in
medium afferri damnatio, maxime qui Christi saluatoris nostri na[-]
tiuitatem in carne praecesserunt, quae sermonum Dei concionatorem
impellit necessitas, ut in Ecclesia sancta, quae Christianorum est
schola, uerba gentilium et Christum ignorantium philosophorum, cum do[-]
ctrina intermisceat summae ueritatis, cum sacra nobis scriptura ad
Christianae institutionem uitae abunde sufficiat, nec opus sit aliunde
quicquam mutuare. Stultus autem est omnis praedicator, si doctrinam
Christi gentilium dictis philosophorum existimat decorandam, de qua
sanctus propheta cecinit dicens. Lex Domini immaculata conuertens
animas testimonium Domini fiidele [sic] sapiens praestans paruulis. Et iterum.
Eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum
terra, purgatum septuplum. Ipse quoque dominus noster Iesus Christus in Euan-
gelio κατὰ Ioannem dicit: Verba quae ego locutus sum uobis, spiritus et
uita sunt. Quae ergo conuentio mortis ad uitam, aut quae comparatio
lucis ad tenebras? Si uerba Christi spiritus sunt et uita, profecto non
sunt eis uerba non in Domino mortuorum commiscenda. Sed audo quod Fir[-]
mianus dicat Lactantius. Diuina, inquit, eruditio dialecticam, in qua
omnis loquendi ratio continetur, non desyderat, quia non in lingua sed in
corde sapientia est: nec interest quali utare sermone ubi res quaeruntur
non uerba. Et nos non de grammatico aut oratore, quorum scientia est
quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus cuius doctri-
na est quomodo uiuere oporteat. Quod si neque physica illa ra-
tio necessaria est, ad haec neque logica, quia beatum facere non pos-
sunt, restat ut in sola ethica totius philosophiae uis contineatur,
ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur, in qua
etiam parte quoniam philosophi errauerunt, quod summum bonum cuius
cupiendi gratia generati sunt, non compehenderunt. Apparet ergo
falsam esse et inanem omnem philosophiam gentilium, et ob id sa[-]
cris Christi doctrinis nullatenus commiscendam, quia nec insti[-]
tuit ad iusticiae munera, nec officium hominis rationesque confirmat.
Concionatoris autem in Dei Ecclesia constituti officium est,
legem et doctrinam domini nostri saluatoris Iesu Christi po-
pulo fideliter proponere, compunctionem et deuotionem men[-]
tibus auditorum inculcare, eosque ad iusticiae obseruantiam, et
internum Dei amorem totis uiribus inflammare. Hoc autem
fieri aliter quam doctrina Christi non potest, quia sanctus dei
spiritus gratiae suae dona non influit, ubi non Christi uerba, sed
gentilium stulticiam offendit. Non legimus quempiam no-
strorum ex sermone gentilium philosophorum testimoniis con[-]
firmato, gratiam recepisse spiritus sancti, aut internae compun-
ctionis unquam sensisse suspiria. Sua enim Dei spiritus foecun[-]
dare semina consueuit non aliena: suos Dei Filius uirtutis in-
fusione confirmat sermones, non philosophorum gentilium
uaniloquia. O priscorum saecula patrum aurea, quando spiri[-]
tus sanctus per eos sua uerba loquebatur ad populum, non illi
propria uel aliena, quia tunc reuera mentibus auditorum gra[-]
tiam fuam contulit, quando sua in eis semina proiecta non gen[-]
tilium agnouit. Sancti etenim praedicatores, diuini spiritus in[-]
spiratione ardentes, uerba ad populum Dei cum humili synce-
ritate loquebantur ignita, quorum illi ardore succensi ad om[-]
nem mandatorum Christi obseruantiam uoluntarii redde-
bantur atque fortissimi. Verba tunc quidem praedicatorum gratia
spiritus ignita, mentes et corda populorum parauere flamman[-]
tia, egitque tum miseratio Dei multa inter christianos miranda,
praestans utrisque, praedicantibus uidelicet simul et audientibus
uirtutum omnium incrementa. Ad poenitentiam subito peccato-
res conuertebantur, incredibilis gratia compunctionis men-
tes auditorum imbuit: amor quoque Dei feruens candensque dul[-]
citer corda omnium incendit, et terrenorum inducens contem-
ptum ad quarumcunque tolerantiam tribulationum pro Chri[-]
sti amore fortiter armauit. Erat enim sermo doctorum tunc om[-]
nium Christianus, simplex, purus et integer, non gentilium
opinione foedatus, non confusa quotarumallegatione [sic] cicatri[-]
cosus, neque fabulis, et risum mouentibus uerbis interuptus,
aut curiosis inutilibusque cauillationibus turgidus, seu ad uanam
aestimationem praedicantium excogitatus. Horum te patrum
imitatorem esse decet o Kymolane, qui uerae amatores sapien[-]
tiae, non suam sed Christi gloriam, et auditorum utilitatem in
omnibus quaesiuerunt. Caue imitator fias eorum qui non Chri[-]
stum praedicant modo Christiano, qui uel gloriam quaerunt ab
hominibus, uel commodum rei temporalis. Ad ueram te phi[-]
losophiam, quae Christum dei uirtutem et sapientiam profite[-]
tur, praedicat, amat, laudat, imitaturque, praecinxisti, in eius o[-]
portet fideliter dilectione permaneas, ut fructum sempiternae
foelicitatis accipere merearis. Venire autem ad ueram sapien[-]
tiam nequeunt, qui falsam imitantur. Et quae nam est sapien-
tia falsa, nisi quae huius mundi amatoribus esse magna uidetur.
Haec est sapientia mundi, diuino teste Gregorio, cor machina[-]
tionibus tegere, sensum uerbis uelare, quae falsa sunt uera osten[-]
dere, quae uera sunt falsa demonstrare. Hanc qui sciunt, caete-
ros superbiendo despiciuntur, hanc qui nesciunt subiecti et timi[-]
di ipsam in aliis mirantur. Haec sibi obsequentibus praecipit bo-
norum temporalium culmina quaerere, adepta temporalis
gloriae uanitate gaudere, malum pro iniuriis reddere, huiusque
uitae commoda uehementius amare. Nostra uero sapientia
est, o Kymolane, nil per ostentationem fingere, sensum uer[-]
bis aperire, uera ut sunt, diligere, falsa deuitare, bona gratis ex[-]
hibere, mala libentius tolerare quam facere, nullam iniuriae
ultionem quaerere, pro ueritate contumeliam lucrum aestima[-]
re. Timor autem Domini, sicut ait scriptura, initium sapien-
tiae est. Beatus homo qui sapientiam inuenerit ueram, et cui
prouidentia affluxerit Christiana. Melior est acquisitio eius
negociatione auri et argenti. Primi et purissimi fructus eius,
quia preciosior est cunctis opibus, et omnia quae desyderan-
tur ei nequeunt comparari. Vera etenim sapientia est, cuius
mens illustrata fulgoribus, et uerum quod amet intelligit, et
bonum amat quod cognoscit. Exemplum sapientiae a sole ca[-]
piamus, ut inter cognitionem et amorem possimus discerne-
re. Sol non omnes calefacit quibus lucet, et sapientia multos
quidem docet quid sit faciendum, non tame continuo ac-
cendit omnes, ut bonum uelint opere adimplere quod noue[-]
runt. Nam sicuti aliud est multas scire diuitias, aliud posside-
re, neque noticia diuitem facit sed possessio diuitiarum, ita mul[-]
ta scire ac sapienter intelligere non uere sapientem facit, si o-
perum exhibitio non sequatur. Omnis enim sapientia nostra
in hoc uno consistit, ut cognoscamus Deum, ipsumque rite co[-]
lentes super omnia, quia summum est bonum, totis uiribus
diligamus. Haec est philosophia Christianorum, haec sapien-
tia certa fidelium, ad quam omnes aliae scientiae principaliter
sunt referendae. Haec est consummata sapientia, quam omnes
gentilium philosophi in tota sua uita quaesiuerunt, nec unquam
inuenire, comprehendere, aut tenere potuerunt, quia religio[-]
nem aut prauam retinuerunt, aut omnem penitus sustule-
runt. Quisquis autem huius perfectae sapientiae familiaritatem
obtinere meruerit, uere sapiens est, eique deinceps quicquid
ingenii et laboris poterit libenter impendit: contemptisque
omnibus publicis et priuatis actionibus, ad huius se contem-
plationis studium conuertit. Arbitratur enim nec fallitur
certe, multo esse praeclarius diuinarum humanarumque re-
rum inuestigare ac scire rationem, quam perituris struendis
opibus, aut uanis accumulandis honoribus inhaerere. Quibus
rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt, et ad solius corporis
pertinent cultum, nemo melior effici potest. Neque enim a-
lia sapientia est quam ueritas, in qua tenetur et cernitur sum-
mum et incommutabile bonum, quod in nullo est loco, et
nusquam deest, quia ubique est totum. Haec nobis sola philoso-
phandi causa est, beatitudinis desyderium. Est autem men-
tis nostrae uera beatitudo summi et incommutabilis boni frui[-]
tio, quae ex cognitione et amore ueritatis suboritur. Veram
nunc igitur, o Kymolane, quaeramus sapientiam, quae in so-
la fide Domini nostri IESV CHRISTI formata consistit,
sine cuius cognitione et amore nemo beatus euaserit unquam,
sicut S. praesul Augustinus in quodam loco dicit: Nam qui
sine saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia quae
est Christus, aestimat se prudentem fieri posse, non sanus sed aeger,
non sapiens sed stultus in aegritudine assidua laborabit, et fatuus
in tenebris ignorantiae permanebit. Ad ueram sapientiam Christus
uia est, fides itineris dux, custos intemerata humilitas, decor et
indumentum omnium terrenorum contemptus. Ad hanc sa[-]
cer nos Christophilus cohortans ait. Nemo se fratres seducat.
Si quis uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut
sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum,
et Dei sapientia cotemnitur ab his qui gloriantur in sapientia uani-
tatis. Bonus Christianus, amator Dei, contemptor mundi, ho-
stis uiciorum et cultor uirtutum, uere sapiens est, etiamsi omnem mun-
di sapientiam penitus ignoret, cui nihil est alienum, nisi quod uirtu[-]
ti incongruum. Quocunque accesserit sua secum omnia fert, et to[-]
tus mundus ei possessio est, quoniam eo toto sicut suo utitur. Me[-]
tu non frangitur, nec potestate mutatur, non extollitur prosperis,
nec tristibus deprimitur. Vbi enim uera sapientia, ibi uirtus ani-
mi, ibi constantia, ibi fortitudo. Sapiens in Christi amore funda[-]
tus semper idem est, non minuitur, ut Ambrosius ait, neque auge-
tur mutationibus rerum, nec ut paruulus fluctuat, ut circumferatur
omni uento doctrinae, sed manet perfectus in Christo, fundatus
charitate, radicatus fide. Sapiens igitur defectus rerum ignorat,
et uarios animi nescit affectus, sed fulget sicut sol iusticiae sine
macula coram Deo et hominibus. Vt uero tales euadamus, o Ky-
molane, summa laborandum cura, quoniam maior et miserabilior
cura non est, quam rebus intendere uanis, terrenis atque caducis, quae
animae non solum nihil confert boni, sed maximo afficit potius
malo. Discamus utilia et necessaria, quorum cognitio beatitu-
dinem repromittit: nec imitemur illos qui necessaria nesciunt, quoniam
superflua didicerunt. Vale. Ex Colonia 22. die Iulii. Anno 1505.

IOANNES TRIT. ABBAS SPAN.
Rogerio Sycambro fratri dulciss. S.
DIe mensis Iulii huius 18. mane circa decimam horam
Serenissimus Monarchus noster Maximilianus Ro-
manorum Rex Coloniam armatus exiuit cum princi[-]
pibus multis, in tuos expeditionem acturus Sycambros, Nauigio
per Renum descenderunt armati omnes, aciem uersus Arnhem
Gelrensium tuorum oppidum in primis dirigentes, quod re-
gius iamdudum exercitus dura obsidione uallauerat. Erant au[-]
tem qui cum Rege nauibus descenderant isti principes cum mi[-]
nisterialibus suis. Ioachim Brandenburgensium Marchio prin-
ceps meus Elector. Fridericus Marchio patruus eius qui mo-
ratur in Anholtzbach. Lodouicus primogenitus Philippi Co-
mitis Palatini Bauariaeque ducis, Principis nostri electors. Fri-
dericus Saxonum dux princeps Elector. Ioannes frater eius Sa[-]
xoniae dux. Georgius dux Saxoniae. Item dux Magnopolitanus.
Dux Brunsuicensis. Dux Luneburgensis. Dux Iuliacensis. Comes
Hassonum, et multi alii principes, duces et comites, quorum non
obseruaui nomina. Venientes ad Arnhom statim oppidani
se regi tradiderunt, perculsique metu Sycambri omnes in de-
ditionem Regi Maximiliano iurauerunt. Sed et dux ipse Gel-
rensium conditiones regias acceptauit, et reddita est pax in ter-
ra hominibus diutius interrupta. die uero Iulii 28. reuersus ad
Coloniam Rex una cum principibus, eodem quo exierat or-
dine et apparatu intrauit. Postera die omnes per totam Colo-
niam pulsabantur campanae in multam horam, pacis et con-
cordiae congratulationis causa. Haec sunt cum tuis acta Sycam[-]
bris, quorum te nolui latere seriem. Sunt autem complures qui
non credant seruaturos Regi promissa Sycambros, propterea
quod sit gens facile iuramenta contemnens, et semper ad noua
promptula nimis. Inter Archiepiscopum uero et ciues Colo-
nienses, adhuc non constat aliqua concordia facta, quamuis plu-
ries fuerit tentata. Haec sunt Rogeri quae hac uice nobis scriben-
da uidebantur. Nos etiam propediem literas ipsas Neometim
subsequemur. Vale et ora pro nobis. E Colonia 29. die mensis
Iulii Anno Christianorum 1505.

IOAN. TRITE. AB. SPANHEMEN.
Ioanni Capellerio mathematico S.
DIes iam instant mei a Colonia recessus, quo circa si
uenire ad nos piget, uale. Hodie mane serenissimus
princeps meus Ioachim Marchio Brandenburgen[-]
sium Coloniuam exiuit, per Vuestphaliam et Saxoniam reuer-
surus in sua. Quem ego post triduum subsecuturus sum expeditis
prius in Cancellaria regia quibusdam literis et negociis personam
meam concernentibus. Rogamus itaque si fieri potest, ut priusquam
hinc abeamus, ad huc semel nos inuises, quatenus nos mutuo
ualedicere in charitate fraterna possimus, maxime cum sciamus
minime, an deinceps unquam nos mutuo uidebimus in carnali
uisione. Sum enim iturus in Marchiam Brandenburgensium, incer-
tus omnino de reditu, propterea uel maxime, quod contumeliis ae-
mulorum grauiter nimium offensus redire ad Spanheim non facile
me sciam posse persuaderi: quamuis si uellem in promptu essent complu-
res, qui has contumelias insigni uindicta uindicarent. Ego uero
mihi dudum persuasi praeceptis obediendum dominicis, et iniurias
non esse uindicandas: quin illud apostolis dictum a Domino Iesu po[-]
tius imitabor: si uos in una ciuitate persecuti fuerint, fugite in aliam.
Maior enim cura nobis habenda est de anima quam de corpore, se-
cundum quam ad imaginem Dei facti sumus. Dicit namque S. Ioannes E-
piscopus. Si animam negligamus, nec corpus saluare poterimus.
Non enim anima pro corpore, sed corpus pro anima factum est.
Qui ergo quod primum est negligit, et quod inferius est tollit, utrum
que corrumpit. Qui uero ordinem seruat, et quod primum est colit,
etiamsi negligat quod secundum est, tamen per primi salutem seruabitur
et secundum. Curandum ergo nobis ut animam habeamus sanam, pul-
chram et incolumem potius quam corpus. Pulchritudinis autem in facie
specimen relucet, a qua totum iudicare hominem consueuimus. Ani-
mae uero facies conscientia est. Sicut ergo in conspectu hominum gra[-]
tiosa est facies pulchra, sic in oculis Dei speciosa est conscientia mun[-]
da. Valet enim interdum homini pro salute animae mutatio loci,
ut facies quae nescientibus ex familiaritate non placuit, in alio lo-
co ex nouitate pulchrior euadat. Plerumque enim cum mutatur locus,
mutatur et mentis affectus. Et quamquam propria me culpa non mo-
ueat mutare locum, sed inuidia potius aliena, cedo tamen eo liben-
tius quo minus alieni sum affixus loco. Scio enim ubique terrarum
regnare unum Dominum, sub cuius militabo imperio ubicumque fue-
ro. Epistolam nostram amice collaudas, quam tibi ante dies ferme
duodecim misimus, eamque miris uolens ornare praeconiis, oraculo
delapsam Apollinis asseuerasti. Intelligimus te uerbo quidem gen[-]
tili nostrum uoluisse denotare Iesum, qui solus cum Patre et sancto spiritu
coelo praesidet alto, cuius tam est immensa dignitas, et incomprehen-
sibilis maiestas, ut nihil ei queat ex omnibus comparari. Caue
deinceps, o Capellerie noster amice precamur, ne huic sum-
mae et inaccessibili maiestati nomen aliud tribuas, quam dare
Christiana religio consueuit. Valde namque putamus indignum, pol[-]
luta idolorum nomina, quae dei non fuerunt, summo attribuere Deo,
et spurcissimis gentilium uocabulis diuinam compellare substantiam. Nus-
quam reperies in tota serie scripturarum, uerum Deum quem colimus et
adoramus falsorum sibi nomina desumpsisse deorum, seque Iouem aut
Apollinem, aut caeterarum quicquam appellauisse uanitatum. Non de-
sunt nobis honestissima sanctissimaque in scripturis sacris uoca-
bula, quibus innominabilem illam, et superdiuinam cum sobrietate pos-
simus uocibus denotare maiestatem. Non est opus, neque licet, neque
conuenit, nominibus daemonum falsorumque deorum uocabulis,
ueram inter nos creatoris uniuersorum exprimere diuinitatem.
Si recte scripsimus, si dignam laudibus epistolam misimus, uerus
Deus contulit non Apollo, Iesus Christus dedit, et non aliunde
uenit. Scripsimus a ueritate illuminati uera, quibus auocare men-
tem tuam cupimus a terrenis, caducis atque transitoriis, ut ad
ueram te philosophiam conferas, quae maxime decet nos Christia-
nos, per quam solam peruenire poterimus ad aeternae beatitudinis
felicitatem, quae est summum bonum et ultimus finis creaturae
racionalis. Quicquid enim in mundo cernimus corruptibile
est, quicquid habemus transitorium est, corpus quoque ipsum quod
uiuimus mortale, sola mens nostra qua uiuimus est immortalis.
Dixit enim quandam Cenomanensis episcopus. Cuncta sub an-
cipiti pendent mortalia casu. Et spondent propria mobilitate fu[-]
gam. Quicquid habes hodie, cras fortasse relinquet. Aut modo
dum loquens desinit esse tuum. Denique omnes morimur, sa[-]
cra testante scriptura, et quasi aqua in terram delabimur, quae am-
plius non reuertitur. Vnus enim introitus est omnibus ad ui-
tam, et similis exitus. Memores ergo nos semper esse conuenit,
quoniam statutum est hominibus mori semel et quia mors non tar-
dat, sed quando putatur minime, tunc in foribus adstat. Pro-
pterea Dominus noster Iesus Christus uolens nos ad mortem
semper esse paratos in sancto Euangelio praecipit dicens. Vigi
late, quia nescitis qua hora Dominus uester uenturus sit. In eo
nobis statu uiuendum est semper, in quo mori optamus: quo-
niam mala mors putanda non est, quam bona uita praecessit.
Neque enim facit malam mortem quod sequitur mortem, sed
uita mala quae mortem praecessit ipsam facit malam. Non ita-
que multum nobis curandum est alioquin necessitate moritu[-]
ris, quid accidat ut moriamur, sed hoc ante omnia curandum
potius, ut sic uita ordinetur in operibus bonis uirtutum deco-
rata ornatu, quae mortem non sinat esse malam. Quamuis mors
non possit esse mala, quae nihil est aliud quam relictio corporis, de-
positio sarcinae grauis, et de labore ad requiem uia. Male autem mo
ri nunquam poterit, qui bene uixit in charitate Domini radicatus,
etiamsi ab hominibus aliud de illo fuerit iudicatum. Est autem mors
triplex. Naturae uidelicet, de qua dixit sanctus Christophilus.
Statutum est hominibus semel mori. Et haec mors non est me-
tuanda fortibus, desyderanda potius in Christi philosophia sa[-]
pientibus, et miseris expectanda. De qua est illud egregrie dictum.
θάνατος μὲν ἐστι τέλος τινὸς τῆς σκοτεινῆς εἰρκτῆς ταῖς μάλι[-]
στα ψυχαῖς ἐξόχαις. ἄλλοις δὲ λύπη ὧν ἐν ποθοῦ πᾶσα ἑαυτῶν φρον[-]
τίς. γινόμεθα γὰρ ἀθάνατοι. θάνατος μὲν γὰρ ὥσπερ πάντες ??[-]
?? φιλοσοφοῦντες οὐδὲν ἐστὶν εἰ μὴ τὁ τέλος πάντων ἐν[-]
θάδε κακῶν. Mors inquit, est finis cuiusdam tenebrosi carceris,
maxime animis excellentibus. Aliis autem tristicia, quorum
in uoluptate cura eorum nunc omnis. Euademus enim immor
tales. Nam mors, sicut omnes assumant philosophantes, ni[-]
hil est aliud nisi finis omnium hic malorum. Secunda est mors
culpae, de qua scriptum est. Anima quae peccauerit, ipsa mo-
rietur. Et iterum. Mors peccatorum pessima, quorum et nati[-]
uitas mala, et uita peior secuta est. Hanc mortem o [Greek] ti-
meamus, quae non solum corpus interimit, sed animam aeter[-]
nis doloribus transmittit. Tertia uero mors est gratiae saluta-
ris, quae saecularium interitum aufert uoluptatum, in qua
non natura sed delicta moriuntur. Haec est mors salutaris,
qua in Christo baptizati renascimur, et cum ipso gratiose
in domino sepelimur. Mors igitur prima cunctis est sapienti-
tibus [sic] contemnenda, secunda omnibus est mortalibus detestan[-]
da, tertia uniuersis est Christianis maxime exoptanda. Illi er[-]
go miseri sunt, et merito deplorandi, qui morte moriuntur se[-]
cunda, quos infernus ex hac uita recipit in aeternum crucian-
dos, non illi quos aula coelestis in perpetuum suscipit laetifican-
dos. Preciosa enim in conspectu Domini mors sanctorum eius.
Et uere preciosa, per quam et laborum finis optatus aderit, da[-]
turque uictoriae conseruatio, et aperitur ianua uitae et perfectae se[-]
curitatis ingressio conceditur. Mortis autem qualitas ex uitae
merito dependet, et sicut ipsa uita bona est si cum uirtute uiua[-]
tur, mala si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus
ponderanda. Ita fit, ut si uita in dei amore et cognitione uerita[-]
tis transacta sit, mors mala esse non possit, quia translatio est
ad immortalitatem. Si aliter uita extitit, malam esse mortem ne[-]
cesse sit, quoniam ad aeterna supplicia transmittit. Mors timen[-]
da cunctis qui in lege domini non sapienter ambulantes, terre[-]
na coelestibus, et caduca praetulerunt aeternis. O miseri nos, o in[-]
felices, quid necessario faciemus morituri, qui proptera ma[-]
xime mortem expauescimus communem, quia malorum nobis con[-]
scii timemus iudicis sententiam quem offendimus. Omnibus enim uitam
in terra ducentibus necesse est mori. Sed nunc o tu, uel sero tan[-]
dem cogitantes nos prope iam morituros, uitam emendemus, ita
mortem timentes, ut prius quam ueniat peccatis moriamur. Non
enim timentes, ut prius quam ueniat peccatis moriamur. Non
enim timebimus mortem carnis, si mortificatis uiciis in amore dei
uixerimus per sanctae opera pietatis. Quis nam mortem metuat
temporalem, cui pro iusticiae merito uita aeterna promittur? Mortis
tamen nostrae ad finem urgentis uitam nunquam debemus obliuisci, quoniam
qui se quotidie recordatur ex necessitate moriturum, facile contem[-]
nit praesentia, et in futurorum speculationem assurgit. Vana enim
sunt omnia quae in mundo cernimus, et nihil eorum nobiscum
morituri possumus auferre: nec aliter exibimus mundum istum
quam intrauimus, nudi, pauperes, egeni, nihil omnino possi[-]
dentes, praeter id solum quod in carne gessimus, siue bonum
sit siue malum, dicente ad Ioannem χριστόφιλον dei nuncio. Scri[-]
be beati mortui qui in domino moriuntur, quoniam opera eo[-]
rum sequuntur illos. A modo iam dicit spiritus ut requiescant
a laboribus suis. Caueamus amice ne peiores moriamur quam na[-]
ti sumus, ne peccatis et sceleribus onusti et deprauati mundum
egrediemur, qui sine actuali peccato intrauimus. Διὰ τοῦτου μὲν
λέγει ὁ ἅγιος Μακάριος. ἐπιστρέψωμεν ἐξ ὅλης τῆς καρδίας
ἡμῶν· καὶ ἵνα τι ἀπολλύμεθα, ἀδελφοὶ; Καθαρίζωμεν χεῖρας, οἱ ἁμαρ[-]
τωλοὶ· ἁγνίσωμεν τάς καρδίας ἡμῶν οἱ δίψυχοι· ταλαιπωρήσω
μεν καί πενθήσωμεν, καί κλαύσωμεν διὰ τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν. Παυσώ[-]
μεθα τῶν πονηριῶν ἡμῶν· πιστεύσωμεν ταῖς εὐσπλαχνίαις τοῦ κυρίου. φο[-]
βήθωμεν τὰς ἀπειλὰς αὐτοῦ. ἀγαπήσωμεν ἀλλήλους ἐξ ὅλης καρ[-]
δίας. εἴπωμεν, ἀδελφοὶ ἡμῶν καί τοῖς μισοῦσιν ἡμᾶς καί βδελισσομέ[-]
νοις, ἵνα τὸ ὄνομα κυρίου δοξασθῇ, καὶ ὀφθῇ ἐν εὐφροσύνη αὐτοῦ, δῶμεν συγ[-]
γνώμην ἀλλήλους, δι᾿ ἀλλήλων πειραζόμενοι, ὡς πάντες ὑπὸ κοινοῦ
ἐχθροῦ πολεμούμενοι. ἀντιστῶμεν τοῖς λογισμοῖς ἡμῶν, τὸν Θεὸν εἰς
συμμαχίαν ἐπικαλούμενοι· καὶ φυγαδεύωμεν ἐξ ἡμῶν τὰ καί ἀκάθαρτα
πονηρά πνεύματα. ὑποτάζωμεν τὴν σάρκα τῷ πνεύματι, ὑπο[-]
πιάζοντες καὶ δουλαγωγοῦντες διὰ πάσης κακοπαθείας. καθαρίσωμεν
ἑαυτοὺς ἀπὸ παντὸς μολυσμοῦ σαρκὸς καὶ πνεύματος. Διεγείρωμεν ἀλ[-]
λήλους εἰς παροξυσμὸν ἀγάπης καὶ καλῶν ἔργων. μὴ φθονήσωμεν ἀλλή[-]
λους, μηδὲ φθονούμενοι ἀγριωθῶμεν, συμπαθήσωμεν δὲ μᾶλλον. καὶ τὰς
πεινοφροσύνης ἀλλήλους ἰασώμεθα. μὴ καταλαλῶμεν ἀλλήλουσ,
μηδὲ σκόψωμεν ἀλλήλων, ὅτι ἐσμὲν ἀλλήλων μέλη. ἀποκάλωμεν
ἀφ᾿ ἡμῶν τὴν ἀμέλειαν καὶ τὴν ῥαθυμίαν, καὶ στῶμεν ἀνδρειῶς κατά τῶν
πνευμάτων τῆς πονηρίας, ἀγωνιζόμενοι, καὶ ἔχωμεν παράκλητον ἰη[-]
σοῦν χριστὸν δίκαιον πρὸς τὸν πατέρα· καὶ αὐτὸς ἱλασμὸς ἐστὶν περὶ τῶν
ἁμαρτιῶν ἡμῶν, ὡς χριστόφιλος ἔλεγεν ἀπόστολος. καὶ δεηθῶμεν αὐ[-]
τοῦ ἐν καθαρᾷ καρδίᾳ, ἐξ ὅλης τῆς ψυχῆς ἡμῶν. καὶ ἀφίησιν ἡμῖν τὰς ἁμαρ[-]
τίας ἡμῶν, ὅτι ἐγγὺς κύριος πᾶσι τοῖς ἐπικαλουμένοις αὐτὸν ἐν ἀλη[-]
θείᾳ. θέλημα τοῦ φοβουμένων ἀυτὸν ποιήσει, καὶ τῆς δεήσεως ἀυτοῦ εἰσακού[-]
σεται, καὶ σώσει αὐτοὺς. δι' ὃ μὲν λέγει· Θύσον τῷ Θεῷ θυσίαν αἰνέσεως
καί ἀπόδος τῷ ὑψίστῳ τάς εὐχὰς σοῦ. καὶ ἐπικ/λεσαι με φησὶν ὁ κύρι[-]
ος ἐν ἡμέρᾳ θλίψεως σοῦ, καὶ ἐξελοῦμαί σε, καί δοξάσεις μὲ, καὶ τὰ
λοιπά. Hanc Maximi patris lucidissam exhortationem si
nunquam obliuioni concesserimus, sed tenaci eam memoria
retinentes obliuioni concesserimus, sed tenaci eam memoria
retinentes opere adimplere curauerimus, mortem securi expe-
ctabimus. Abiiciamus a nobis, precor, stulticiam perniciosam,
quae spem uitae longioris promittens multos turpiter decepit.
Quotidie senescentes morimur, quotidie una pars uitae nostrae
non parua horarum quatuor et uiginti nobis non aduertenti[-]
bus minuitur, et uitam nobis diuturnam pollicemur. Sicut ho[-]
mines in nauigando siue stent siue sedeant, iaceantue, siue dor[-]
miant, siue uigilent, seu aliud quodcunque faciant, dum nauis
pergere non cessat paulatim et quasi non sentientes cum naui
ducuntur ad terminum quo fuerat nauigandum: ita et nos o
φιλόβιε, siue uigilantes siue dormientes, siue iacentes siue am
bulantes, siue denique uolentes, per momenta temporum singu[-]
la quotidie ad finem ducimur non cogitantes. Spes nobis pol[-]
licemur inanes et deceptione plenas, cum uiuere in annos plu[-]
rimos, necessario tamen aliquando morituri, cogitamus. Quid
enim si multo uixerimus tempore, nunquid propterea non
moriemur? Inter eum qui triginta uixerit annos, et illum qui
centum, postquam idem finis uiuendi aduenerit irrecusabilis
mortis, dic mihi o Philobie, cuius meliorem credis esse condi[-]
tionem? Ambo nati fuerunt ambo uixerunt, licet non paribus an[-]
nis, ambo mortui sunt. An non legisti senarium Menandri dicentis.
ὃν γὰρ φιλεῖ θεὸς, ἀποθνήσκει νεός.
Duo sunt quae mortem in senibus frequenter reddunt ex
cessu iuuenum infeliciorem. Alterum est quod moriens senex gra
uiore paccatorum onere proficiscitur: iuuenis uero tanto minus
peccare potuit, quanto breuiori tempore uixit. Nam, ut Sene[-]
ca dicit, inquietam nobis uitam facimus metu mortis, et tan-
ta est hominum dementia, ut quodam timore mortis cogan-
tur ad mortem. Nihil ergo refert quo tempore moriamur, sed
summopere curandum est, ut bene mori contingat. Bene autem
moriemur si bene uixerimus, non secundum carnem ambulantes,
sed secundum spiritum. Dicit enim sanctus Apostolus. Πνεύματι
περιπατῶμεν, καὶ ἐπιθυμίαν σαρκὸς οὐ μὴ τελέσωμεν.Spiritu
ambulemus, et desyderia carnis non perficiemus. Quocirca de-
seramus omnia quae in mundo sunt, nihil plusquam ad sustenta[-]
tionem corporis necessarium est, et hoc ipsum uix extremum
quaerentes, ut liberi et expediti finem nostrum quotidie imminen-
tem expectare ualeamus. Tacitis enim senescimus annis, et no-
bis etiam crescentibus uita paulatim decrescit. Infantiam amisi-
mus, deinde puericiam, deinde periit etiam adolescentia. Iuuen-
tus quoque uelociter transiuit, et quicquid transit uitae nostrae tem-
pus totum periit, nec reuocari potest. Quod reliquum est tempo-
ris, nec ulla certitudo est, nec subsistendi momentum, quin et hunc
ipsum quem agimus diem cum morte diuidimus. Ad quid ergo
homines, cum se non ignorent esse mortales, tantopere colli-
gendis perituris diuitiis incumbunt, quas morientes aufferre
secum non posse sciunt? Natura paucis potest esse contenta,
quia medium diligens horret extrema, sicut pulchre pruden-
terque in carmine graecus Pallades dixit:
ἡ μεσότης γὰρ ἄριστον, ἐπεὶ τὰ μοῦ ἀκρὰ πέφυκε
Κινδύνους ἐπαγειν, ἔσχατα δ' ὕβριν ἔχουσι
Mediocritas enim optimum quid, quoniam summa quidem apta
sunt pericula inducere, extrema uero contumelia habent. Erua-
mus ergo mentes nostras a cunctis mundi cupiditatibus, et dese-
ramus uiam perditionis et fraudis, ut quanto iam annis in senectu-
tem uergentibus appropinquare cernimus illum diem, quo sit ne-
cessario ex hac uita migrandum, cogitamus quam puri discedamus,
quam innocentes ad iudicium ueniamus. Nec imitemur illos qui sce[-]
leribus assueti, iam deficientibus corporis uiribus, cum se hinc
breui transituros recordari debuissent, grauioribus se peccatis
immergunt, ut qui in iuuentute fuerant lasciui, senes iam non
immerito dicantur furiosi. Excutiat a se omnem colligationem
mundi, carnis et diaboli unusquisque, dum sibi licet, dum a-
dest facultas, seque ad Deum tota mente conuertat, ut illum
diem securus ualeat expectare, in quo uitam exuet praesentem,
et aliam assumet. Ante senectutem curet ut bene uiuat: In sene-
ctute ut bene moriatur. Vale semper de fine sollicitus. Ex Co-
lonia 31 die Iulii mensis. Anno 1505.

IOANNES TRIT. ABBAS SPAN.
Rogerio Sycambro S.
SCias uelim Rogeri charissime, Serenissimum prin-
cipem Ioachim Brandenburgensium Marchionem
precibus obtinuisse a Clarissimo principe nostro Phi-
lippo Comite Palatino, me consentiente, ut eum sequar in Mar[-]
chiam aliquanto ibidem tempore mansurus. Ab annis enim
quatuor desyderium nostri habens, creberrimis me literis et nun-
ciis sollicitauit, cupiens me in suo regno secum aliquandiu ha-
bere. Princeps nanque iuuenis est, annum aetatis agens uicesi-
mum secundum, literis competenter institutus, ingenio mul-
tum ualens, et qui maximum ad studium literarum habeat af-
fectum. Hactenus autem fieri commode nonpotuit, ut me tan-
to absentarem tempore a monasterio meo, sed nunc aemulo-
rum inuidia causam dedit, qu me non minus hilariter quam liben-
ter absentare quautumlibet [sic] possumire in Marchiam consensi,
maxime quod idipsum mihi non solum consensit, sed etiam con-
fuluit memoratus serenissimus princeps meus Palatinus. In-
terea fratres mei forsitan experientur, quid eis conferat absentia
nostra utilitatis, quorum inpatrem charitas nimium tepuit, dum
resistere nobis absentibus temeritati aemulorum potuisset et con-
tempsit. Quarta die mensis Augusti Coloniam exiuimus, et in
uigilia sancti Laurentii maartyris Neometimpost uesperas in-
trauimus. Marchio autem princeps, assignatis nobis pro uiatico
sumptibus et seruitoribus tribus ipsa penultima die mensis Iu[-]
lii Coloniam cum suis exiuit, iter agens per Vuestphaliam et
Saxoniam ad regionem suam. Lympurgensem Abbatem in
Colonia dimisimus, et fratrem nostrum magistrum Iacobum
Tritemium cum eo, quem uolebamus potius nobiscum duce-
re in Marchiam, nisi preces abbatis obstitissent. In causis suis
contra aduersarium suum Comitem de Lyningen, cuius mi-
nistri coenobium Lympurgense ut scis ignibus incenderunt,
commissarium a regia maiestate obtinuit Iacobum Archipi-
scopum Moguntinum, qui partium allegationibus auditis, te-
stibusque si qui fuerint producti examinatis inter eos non iure
sed amice tentabit concordiam. Et siquidem res concordare
potuerit, bene res acta est, sin uero nequiuerit, quod ego magis
credo, totum ad regem negocium cum actis remittet. Impius
ille tyrannus Deo et hominibus odibilis Comes, nomine et
memoria indignus, conscium se incendii saeuissimi negat sed
mentitur place, quoniam apertis conuincetur testimoniis.
Subterfugia quaerit homo diabolo plenus, et ad graecas uide-
tur suspirare Calendas. O malum caput inter filios diaboli, si-
milior patri, emprestes sacrilege, putas ne Dei te uindictam
euadere posse? Autoritate propria monasterium cum insigni
ecclesia incendi fecisti, ex odio et uindicta, propterea Cano-
nis incidisti poenam quae ponitur xxiii. quaestione vii. cap.
Passimam, et membrum es patris tui diaboli merito punien-
dus, ut xii. quaestione ii. Cum deuotissimam, et cap. sequen-
ti. Non ignorat omnipotens Deus horrendum scelus tuum,
propterea quia breui tempore dissimulat: nec ideo iram iusti
iudicis effugies, quod non subito meritas dedisti poenas. Len-
te quidem uindicat diuina potestas, sed moram atrocitate sup[-]
plicii compensabit Sed abeat in malam horam homo nullius homi
nis memoria dignus. Tu autem Rogeri Neometim ad nos ue-
nias oramus quamprimum, multa nobis tecum sunt necessario
conferenda, prius quam in Marchiam pergamus. Manebimus autem
hic diebus aliquot pro certis negociis nostris, quibus expedi-
tis mox ituri sumus. Priori tuo scripsimus, rogantes, ut uenire
ad nos tibi concedat, quo, sicuti confidimus, non denega-
bit. Vale ex Neometi 12. die Augusti anno 1505.

GERMANVS DE GANAY CLARIS
simo uiro Ioanni Tritemio abbati Spanhemensi
nostrae tempestatis splendori. Salutem.
Non potest abscondi, dignissime uir, solare iubar,
cum nostrum percurrit hemisphaerium, neque huma-
nis subtrahi obtutibus, sed fulgidissima suae lucis
spicula, in omnium diffundit oculos, eosque rapit in suae
claritatis admirationem. Ita quoque lucidissimus tuae do-
ctrinae fulgor haud quaquam delitescere potest, sed in omnes
quantolibet locorum interstitio semotos sui luminis emittit
radium. Hince apud exteros tuum nomen habet celebratissimum,
mirisque effertur praeconiis, qui singularis doctrinae tuae fama
exciti, nihil ardentius optant, quam insignis scientiae tuae ra-
dio illustrari. Et ipse quoque tuae humanitatis fiducia fretus, has
ad te literas dare non sum ueritus, quibus et tuae dignitati con[-]
gratularer, et meum tibi desyderium explicarem. Incidit in ma[-]
nus meas epistola a te profecta ad quendam Ioannem Steinen[-]
moelen, quem in ipso salutationis exordio, post tui nominis ex
pressionem, uirum desyderiorum in sacris nuncupas. Ea sane ra[-]
ram et admirabilem continet philosophiam, tum de numeris,
tum de elementis, adeo tamen aenigmatibus obuelatam, et ar[-]
chanis obstrusam uerbis, ut eius nullo modo peruia sit in[-]
telligentia, meique longe excedat animi captum. Si itaque apud
te aliqua illius esset interpretatio, quam mihi communicare non
abnueres, nihil ipse libentius legere uelim. Coniectat enim a-
nimus dignam admodum et altam uerbis illis subesse senten[-]
tiam, et diuitiis Croesi optabiliora contingerent. Quae mihi
obsecro tui nominis cultori obseruantissimo impartiri non re-
cuses. Carolus noster Bouillus, qui superioribus annis cum per
Germaniam iter ageret tuam excellentiam inuisere uenit, fre-
quentem tui apud me fecit mentionem, meque totum, ut uerum
fatear, adegit tuarum uirtutum obseruatorem admiratoremque
fieri. Demum harum lator tuae praestantiae notus et amicus ma-
gister Narciscus, maiora animi nostri uota, quae breuibus lite-
ris haud facile complecti possem, latius explanabit. Vale no-
stri saeculi decus et unicum doctrinae specimen. Ex Parisio 3. Ca[-]
lend. Augusti. anno M. D. V.

IOAN. TRITE. AB. SPANHEMEN.
Germano de Ganay uiro doctiss. salutem.
Venit ad nos Neometim orator tuus magister Nar-
ciscus quintadecima die mensis Augusti literas per-
ferens tuas, simul et grata munuscula, quem detinui-
mus apud nos diebus ferme duodecim, ne frustra tantum iter
assumpsisse uideretur. Magna sunt enim quae per eum nobis
significasti, nec erat nostrae facultatis illi sine matura delibera-
tione dare responsum. Mentem tuam eius relatione ad plenum
intelleximus, et quantum nobis iam licuit, operam dedimus,
ut tuo te non frustratum desyderio intelligeres. In omnibus au[-]
tem tibi satisfacere hac uice potuimus minime, propterea quod a
prima die mensis Aprilis huius anni in nostro non fuerimus mo-
nasterio, cuius rei causas tibi referendas ipsi Narcisco ad perfe-
ctum commissimus. Ad intelligentiam epistolae nostrae quam Io-
anni Steinenmoel anno priore scripsimus, Narcisco introitum
dedimus aliqualem, a quo rerum intelliges fundamentum archa-
narum, quarum cognitione laboras: Ad unitatem reducendus omni-
no est ternarius, si mens harum rerum uelit intellectum consequi per-
fectum. Vnarius enim non est numerus, et ex ipso numerus omnis
consurgit. Reiiciatur binarius, et ternarius ad unitatem conuertibi-
lis erit. Verum o Germane, ut Hermes inquit, sine mendacio certum,
et unitatis cognatione uerissimum. Non omnium capax Narciscus.
Quod est superius est sicut quod est inferius, et quod est inferius,
est sicut quod est superius, quia solis unitatibus constat omnis nu[-]
merus, ad perpetranda miracula unius rei multa. Nonne res o-
mnes ab una re fluunt bonitate unius, et quicquid unitati coniun[-]
gitur, non potest esse diuersum sed fructificat simplicitate et apta-
tione unius. Quid ex unitate nascitur? Nonne ternarius? Accipe.
Vnarius est simplex, binarius compositus, ternarius uero ad uni-
tatis reducitur simplicitatem. Non sum Tritemius mentis triplicis,
sed in una mente numero gaudens ternario, qui uere parit mira-
bilem foetum. Pater eius sol, mater uero luna. Portauit semen in ute-
ro uentus, terra nutriuit. Pater omnis perfectionis totius mundi hic
est. Virtus eius integra et immensa. Si uersum fuerit in terram, sepa[-]
rabis terram ab igne, spissum a subtili, et ternarius iam sibi reddi-
tus cum ingenio et suauitate magna a terra conscendet in coelum, ite-
rumque uirtute et pulchritudine decoratus reuertetur ad terram: et
recipit uim superiorem et inferiorem, eritque iam potens et gloriosus in
claritate unitatis, omnem aptus producere numerum, et fugiet o-
mnis obscuritas. Vnum est principium purum, binarius ab unita[-]
te recedens componitur, quia impossibile est duo esse principia.
Solus ergo ternarius, sacratur, uirtuosus, et potens, binario supera[-]
to in suum principium non natura, sed similitudinis partici-
patione reuertitur, in quo sine contradictione omnia myster-
ria intelligit mens archani pulchre ordinate. Haec est totius for[-]
titudinis pulcherrima uirtus, quae uincit omnia mundana, et
penetrat solidum corpus omne, tingens unumquodque pulchri-
tudine optabili, sicuti Alchimici quidem promittunt in cor-
poribus compositis, sed errant, falluntur, et decipiunt omnes,
quibus libenter fuerint auditi. Volunt imitari naturam, et fa-
cere partes quod solius est uniuersalis, cum radicem uirtutis na[-]
turae non intelligant. Non acquiescas insipientissimis Alchi-
mistis, quoniam fatui sunt et simearum discipuli, hostes natu-
rae, et coelestium contemptores, sine quorum intelligibili co-
gnatione nihil est Alchimia. Sed qui terrena non intelligit,
sicut dominus noster Iesus Christus dixerat, coelestia quomo-
do inueniet? Nostra philosophia coelestis est non terrena, ut
summum illud principium quod Deum nuncupamus mentis
intuitu per fidem et cognitionem fideliter aspiciamus, Patrem
et Filium, et Spiritum sanctum, unum principium, unum Deum,
unu'mque summum bonum in Trinitate personarum sempiter-
num existentem ueraciter credentes, pure cognoscentes, et cum
feruentissimi amoris et seruitutis cultu semper adorantes, a quo
sunt omnia quae uspiam esse possunt. Ad hunc nisi mens ani-
mata consurgat, nihil eorum quae sunt pulchra intelliget, sed in
sua ignorantia tabescet. Non est uulgaris o Germane iste ascen[-]
sus, neque eorum imitatione sufficient, qui una duntaxat ala
sursum feruntur, sed omnino paucissimis familiaris, illis uideli[-]
cet, qui semet in unitatem non temere reduxerunt. Multi qui-
dem conantur, sed non omnium est in mente ternarius. Non-
ne suspecture coelum necessario primum caput eleuamus, redu[-]
cimusque postea quam suspeximus. Solis licet oculis intueri so[-]
lem. Aures non uident. Vt igitur conscendat animus, non au-
ris fiat, sed oculus et cor, fia'tque ex ternario unitas participa-
tione bonitatis ad principium, quia unum est bonum omni-
potens, non duo neque plura. Nisi enim fiat unitas, non fiet simi[-]
litudinis in mente coniunctio, neque boni participatio, et sine his
nulla transcensio: nisi autem haec praecedant, neque superiorum intel-
ligentiam, neque inferiorum propriam consqui poterit operationem.
Res autem tam uniuersales quam singulares necessario, et rerum condi-
tiones quaedam sunt manifestae, quaedam manifestiores, et quaedam
manifestissimae. Et aliae quidem sunt occultae, aliae occultiores, a-
liae occultissimae, tam sensui quam rationi. Quam diuersitatem opera-
tur ipsarum rerum natura. Hinc fit, quod quidam homines caeteris eua-
dunt sapientiores. Magis autem sapiens dicitur, qui minus percepti-
bilia percipit. Numerus ordine constat et mensura. Ordo quoque
sine numero et mensura esse non potest. Mensura autem et numero
constat et ordine. Vnitas hic et ternarius binarium non admittunt,
sed omnem exuti multitudinem innata sibi puritate simplicissi-
ma in primo consistunt. Haec ad superos uia, o Germane, per
quam antiqui sapientes intelligibiliter profecti rationes ductu plu-
rima perceperunt, quae ultra humanam comprehensionem a nostris
nunc reputantur sapientibus. Vis audire plenius. Studium generat
cognitionem, cognitio autem parit amorem, amor similitudinem,
similitudo communionem, communio uirtutem, uirtus dignitatem, di-
gnitas potentiam, et potentia facit miraculum. Hoc iter unicum ad
finem magicarum perfectionum tam diuinarum quam naturalium, a quibus
arcetur et confunditur procul omne superstitiosum, praestigio-
sum atque diabolicum. Enim uero nihil aliud per magiam intelligi uo[-]
lumus quam sapientiam, physicarum scilicet et metaphysicarum intelligen-
tiam rerum, quae diuinarum et naturalium uirtutum scientia con-
stat. Harmoniam coelestem non materialem, sed spiritualem
consonantiam nobis suspiciendam scias oportet, ubi nume-
rus, ordo et mensura per ternarium in unitatem conueniunt,
ad quam consonantiam inferiora nostra omnia sunt confor-
manda. Fatuum est harmoniam arbitrari celestem, stellarum con-
sonantium motu causante auribus perceptibilem formare so-
num. Est autem harmonia coelestis, numero, ordine, et men-
sura distributionum corporum inuiolabilis consonantia.
Sed hanc supergredi necesse est, ut ternario paretur ascensus
ad eam quae supercelestis est harmoniam, ubi nihil materiale
sed spiritualia sunt omnia. Inde menti assumenda similitudo
unde uenit. Stellaris enim harmonia mentem nec dedit nec
influit. Quidam philocryphus dicebat sic. Quicunque conditio[-]
nem coelestis harmoniae notam haberet, tam praeteria quam
futura cognosceret. Quis autem mihi dabitur ex milibus unus, qui
harmoniam hanc intelligat coelestem? Ad supercelestem mens
nata est, cuius similitudine uiuit. Astra nihil intelligunt, nec
sentiunt quidem, unde nec sapientiam menti nostrae conferunt,
nec aliquod in nos dominium habent, qui spiritu ambulamus,
confitentes dominum Iesum Christum omnia in sua potestate
habentem, ad cuius nos similitudinem pro uiribus fideliter o[-]
portet conformare. Ipse est enim sapientia dei patris, ipse est
fons et origo scientiae, ipse est animi centrum, per quem facta
sunt omnia. Abeant homines temerarii, homines uani, et men[-]
daces astrologi, deceptores mentium, et friuola garrientes.
Nihil enim ad mentem immortalem, nihil ad scientiam natu[-]
ralem, nihil facit ad sapientiam supercelestem stellarum disposi[-]
tio, sed corpus in corpus duntaxat suum habet imperium. Mens
est libera, nec stellis subiicitur, nec earum influentias concipit,
nec motum sequitur, sed supercelesti principio, a quo et facta
est et foecundatur, tantum communicat. Caetera quae tibi ad
inquisitiones tuas respondenda fuerant o Germane, sacratio[-]
re inclusimus scrinio, tibi soli per Narciscum exhibenda, cui
et clauem tibi afferendum non satis scienti commisimus, ne scri[-]
nium archanis plenum sine utilitate possideres. Venire autem
ad te personaliter hac uice nequiuimus, quoniam aliorsum
uocati sumus. Disces tamen ex Narcisco mentem nostram ple[-]
nius, quomodo et quando nobis ad te ueniendi facultas acce[-]
dere possit. In aliis literis scripsimus omnia quae nobis ad te scri-
benda uidebantur. Vale nostri memor nec tui oblitus. Ex Neo[-]
meti ciuitate Spirensi 24. die Augusti, Anno Christi. 1505.

VVOLFGANGVS HOPILIVS IOANNI
Tritemio abbati Spanheimensi Salutem
ELegantissimam nuper a te mi Tritemi accepi episto[-]
lam, quae nobis et iucunda fuit, et menti admiratio-
nem induxit, quod ipse uir doctissimus atque mihi pror-
sus excellentior, ad me formicam agrestem uitam agentem scri[-]
bere non sis dedignatus, et eo argumento tui ad nostrum in-
cultum ingenium animi uolueris declarare affectum. Vnde
uero acciderit hoc, me coniectura scire credo. Narcisus no-
ster scientiarum omnium bonarum diligentissimus inquisi-
tor, ea fortassis quae somniis et phantasmatibus similia sunt, ma[-]
iora quidem quam nostra paruitas praestare queat, tibi de no[-]
bis retulit, cuius tu uerbis adhibens fidem (nam qui honesto
sunt animo et ingenio benigno, quaecunque de aliis audierint
bona facile credunt, mala uero tarde) impulsus es, quantum
coniectare possum, ut mihi literas tuas ornatissimas commu-
nicares. Habeo gratias immortales, utpote qui tanti uiri literas
magnifacio. Quicquid enim humanis in rebus scibile fuerit, te
non latere scio, qui cunctos hodie mortales ingenio, scien-
tia, et experientia literaris facile superas et excellis, quod tua
scripta, et probatissimorum uirorum testimonia luce manife[-]
stant clarius. Hinc doctos omnes singulari humanitate com-
plecteris, quin immo et eos quos fama pertulerit in noticiam ti[-]
bi quicquam callere, et si hominum sint inferiores laudibus, pro
ingenita tibi bonitate magnifacis ac plurimi aestimas. Reli-
qua pectoris nostri archana ex Narcisco nostro communi amico
intelli-
ges, qui tuum immortale nomen marmoreis insculpsit pectoribus.
Quem tibi, et si non sit opus, plurimum commendo, eique persuadeas
uelim, pericula Aristei et alchindi ut percaueat, quorum alter ui-
tam serrime finiuit, alter uero dementiam incidit, ut ex eorum o[-]
pusculis facile nosti. Vale et nos ama. Ex officina nostra Pari-
siana 3. Calend. Augusti Anno domini M. D. V.

IOANNES TRITEMIVS SPANHE.
Vuolfgango Hopilio ciui Parisiensi S.
Narciscus noster ad me ueniens Neometim 15. die men-
sis Augusti, tuas mihi literas lupambule tradidit,
et reliqua abs te sibi commissa explicauit. Miraris quod
meis te literis dignum aestimaui, putans nimis me credulum extitis[-]
se Narcisco, quasi te, priusquam ille me accessit, non nouerim. Quan-
tus enim sis multorum anima relatione cognoui. Tu autem praebe facis con[-]
silium imitando sapientis qui dicit: Quanto magnus es humilia
te in omnibus, et coram deo inuenies gratiam, quam magna potentia dei
solius, et ab hominibus honoratur Ipsa quoque dei uirtus et sapientia
homo Christus Iesus in Euangelio sancto dixit. Omnis qui se
exaltat humiliabitur, et quis se humiliat exaltabitur. Excelsa est pa[-]
tria nostra coelestis, ad quam festinamus omnes, Christus autem Iesus uia
est humilis per quam itur in celum. Quisquis ergo in excelsum ascende[-]
re montem aeternae] foelicitatis desyderat, uiam humilitatis non o[-]
mittat. Et ideo quantumcumque in hoc mundo siue discendo siue bene
uiuendo profecerimus, magis cogitare debemus quid nobis desit
quam quid nobis adsit. Nam et plura nescimus quae didicimus, et plu[-]
ra negleximus quae fecimus bona. Quod fideliter consyderans bea[-]
tus Augustinus in quodam loco dicebat. Laudabilior est animus
cui nota est infirmitas propria, quam qui es non respecta, moe-
nia mundi, uias syderum, fundamenta terrarum, et fasti-
gia scrutaretur coelorum. Et sacer Hieronymus in quadam
epistola. Haec est, inquit, in omnibus sola perfectio, uera suae
imperfectionis cognitio, quia magnus ad deum ascensus est pro[-]
priae infirmitatis sententia. Sacra uirtus humilitas fundamen[-]
tum et custos est omnium uirtutum. Erubescant igitur omnes
elati, qui locum in cordibus suis concedunt superbiae, cum sci[-]
ant per solam humilitatem iter mentis esse in coelum. Audiant
qui se magnos inter sapientes huius mundi existimant, tunc
Socratem ab Apolline sapientes palmam primo fuisse adep-
tum, cum post multorum studia annorum hoc se tandem sci-
re profiteretur, quod nesciret. Frustra enim appellamur Chri[-]
stiani, si Christum non fuerimus secuti, qui propterea uiam se
in Euangelio dixit, ut conuersatio magistri, uiuendi norma fie[_]
ret discipuli, et illam humilitatem imitetur Christianus, quam
sempter exhibuit Christus. Virtutum stabile fundamentum est
humilitas, quae si fuerit intermissa, quid caeterarum congrega[-]
tio uirtutum nisi ruina quaedam erit dicenda? Est enim primum
hominis sapientiam affectantis consyderare, quid ipse sit, quid
intra se, quid extra. Item quid supra, quid infra, quid contra,
quid ante se, quid post se. Haec contemplatio quadripartitum
parit fructum. Vilitatem sui, charitatem proximi, contemptum
mundi, amorem dei. Et haec est uia ad ueram sapientiam, quoniam
sine humilitate omnis humana doctrina inutilis, cum superbia
uero prorsus est contemptibilis. Omnibus ergo per studium
scripturarum ad sapientiam contendentibus superbia in pri-
mis cauenda est, quoniam sicut nullus sapiens est superbus, ita
qui superbus est ad sapientiam nunquam perueniet. Initium enim
omnis peccati superbia est in angelis et in hominibus. Non pa[-]
rit superbiam inuidia, sed potius inuidiam superbia facit. Non
enim inuidet nisi amor excellentiae. Amor autem excellentiae
superbia uocatur, quae cum sit malum in hominibus, deo non
placet, sacra dicente scriptura: Superbis Deus resistit, humili[-]
bus autem dat gratiam. Idcirco nobis timendum est, ne superbientes
cadamus, Deo permitente, leui etiam occasione, ut Sophocles ait:
ἀλλ᾽ ἄνδρα χρὴ, κἂν σῶμα γεννήσῃ μέγα
δοκεῖν πεσεῖν ἂν κἂν ἀπὸ σμικροῦ κακοῦ.
Sed uirum oportet etsi corpus natum habeat magnum
Existimare posse cadere, etiam a paruo malo.
Et Phocylides contra superbiam pulchre monuit dicens.
μὴ γαυροῦ σοφίῃ, μήτ' ἀλκῇ, μήτ' ἐνὶ πλούτῳ
εἶς θεὸς ἐστὶ σοφὸς, δυνατὸς ἅμα καὶ πολύολβος
Non extollaris sapientia, neque fortitudine, neque diuitiis
Vnus Deus est sapiens, potens simul et praediues.
Caetera uicia in malis tantum operibus ualent, superbia uero
in bonis maxime operibus est cauenda. Cum autem sit odibilis
coram Deo et hominibus superbia, recte facis amice, te coram
utrisque humiliando, ut gratiam consequaris. Narciscum in per-
quirendis occultioribus nimis curiosum, ut uana dimittat stu-
dia, et nunc et ante hac saepe hortatus sum, qui nescio quid ma[-]
gni somnians, aureos sibi montes in breui nascituros promittit.
Sinamus eum, pergat caecus itinere coepto, donec suo se frustratum
desyderio intelligat, quemadmodum et caeteri ante eum om-
nes qui eadem fatuitate laborarunt. Fluctuare aliquantum coe-
pit audiens ex nobis earum periculum et difficultatem rerum,
quas sine praeceptore insequitur. tuarum uero petitionum ex
eo recipies solutionem. Vale sanus: Ex Neometi 24. mensis
Augusti Anno 1505.

LIBANIVS GALLVS IOANNI TRIT.
Spanhemensis coenobii digniss. abbati S.
NVlla mihi requies mentis, o pater Tritemi, donec
euincamus hanc horam, non dixerim malorum, sed
exercitationis. Ad laborem sumus nati, laboremus
agendo simul et patiendo, quoniam sic penitus oportet expe-
ditque nobis. Non metuas hanc hominum aduersum te inuidiam,
dabit enim rebus tuis sortem in breui meliorem. Eius amore pa-
tienter tolera, qui pro te mortuus est in cruce, ne contristeris, sed
tacitus mente tranquilla sequere Dei consilium, quoniam aliorsum
uocaris. Custodi propositum tuum, neque diuitias cures, neque ua-
nissimos mundi honores. Finem cogita quo tendimus, principium
ama unde sumus. Tritemium te precor agnoscas ter mentis acie
magnum, Christianus imitando Christum, monachus contemnen-
do mundum, et philosophus non admittendo perturbationem,
cum sis ter magnus, et in Christi amore beatus tandem euades. Sa[-]
turnum aliquantulum quoniam tibi non satis prospere mouetur,
quod et praedixeram cum praesens tecum in tuo essem coenobio,
declinandum scias. Marte quidem et Mercurio in breui, crede
mihi, cum bona quamuis humili conditione releuaberis. Neque enum
Deus te derelinquet, o Tritemi, neque Libanius. Audi consilium
eius quem contemnere non licet. Da locum inuidiae, meliora ti-
bi parantur. Post quindecim Lunas uocantem sequere nec prius.
Vade nunc uocante philocrypho magno coelo patefacto re-
uersurus, tum aut me aut nuncium meum Neometi uidebis. Li-
bros autem tuos archanorum testes caue Saturnus aspiciat. Itine-
ri esto paratus, et nihil obliuiscaris eorum, quae ad nostra con-
ducunt. Silentio anacrisim serua, nec ante tempus emitte co-
lumbam. Caput erige sursum neque deflectito. Poenos linque men-
daces, ut intelligant sero quid bonum Caue, o Tritemi, ne solis
radios cauernis inducas, quoniam perniciosi dracones. Aerem
sublimiorem non nisi semel abscondas in terram. Bobus et ca[-]
pris non porrigas tuum panem, nec spiritum per ianuas mino-
res emittas. Vnus esto tecum, et caue ne solus. Multitudinem
fugito omnem, quia unum est omnia, et sine uno est nihil. Manu
caecum ne ducas, sed baculo tantum. Aquam uino non mi-
sceas, nec sit in mensa tua panis duplex. Aues in sole non nu-
trias sed in umbra, et canibus non ostendas penitus uitrum
aut speculum, quia periculosum est. Vmbram ne uerberes,
quoniam iniuria est solis. Formicis utere, si auium captu for-
sitan delectaris. Lucem in aqua diuide, ne congelata stride-
scat. Animaequior esto, nec deficias, o Tritemi, quoniam si
alius nemo tui curam habere uoluerit, certe Libanius habe-
bit. Sunt nobis amici Reges et potentes, qui te nomine tan[-]
tum scientes libentissime fouebunt. Nihil permittit omni-
potens sine causa, nec desperandum est de summae bonitatis
clementia. Scio quod timeas Deum, et mentis acumine su-
blimatus nec prospera mundi curas, nec formidas aduersa.
Vnde talem te nactus discipulum, omnia quae mea sunt tibi
libenter communicaui. Tu tantum in Christo manens fidelis,
in uno solo, quod licite potes, Pythagoricus esto. Vale plus
quam alter ego in eo qui solus est semper. Ex sancto Quinti-
no 6. die mensis Iunii Anno M. D. V.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS
Spanhemensis Libanio suo praece-
ptori unico salutem.
LIteras tuas dulcissimas, praeceptorum optime, de-
cima quarta die mensis Iulii apud Coloniam A-
grippinam, ubi conuentus celebratur Alema-
niae principum, Rege nostro praesente, accepi, le-
gi, et intellexi. Sequar consilium quod dedisti, tametsi grauissi
mum futurum sit murmur inter nostros, quorum in me lingua
bacchabitur. Melantius totum cum suis in nos malum susci-
tauit, quem non dubitamus casurum in foueam quam para-
uit. Paria nobis consuluit tuis noster Astrophilus dictis, nec in
uno quidem deflexit sententiam. Vocauit me princeps Marchio
Coloniam, et obtinuit ut cum eo uadam, ad tempus mansurus in
Marchia. Tua custodiam non modo praecepta, sed et consilia pro
uiribus ipsa. Bobus et capris foenum subtraxi, et magnum mihi cum
simiis bellum, sed hactenus uictor euasi. Magno tui desyderio fer-
uet Ioachim Brandenburgensium Marchio, princeps aeterna me-
moria dignus, iuuenis annorum unius et uiginti, peritus lingua la-
tina, et studiosissimus uerae sapientiae amator. O si unquam fieri pos-
set, ut te coram uidere et alloqui mereretur. Humanissimus est
princeps, et qui discere non solum non erubescit, sed et maxime
cupit. Vellem ad eum scriberes quam primum, a nobis argumen-
tum sumens, metteresque aliquid ex officina Pelagii. Ita uelim a-
gas, quatenus uter nostrum exierit prior, qui remansit alterius fui
haeres esto. Consolationibus tuis fortior mens facta est, tibique ui-
cem reclinat libens quam debet. Ora mecum, precor ad Deum, ut
quod uolumus, maximeque uelle debemus, nobis ille concedat.
Scribo sapienti et Deo dilecto sacerdoti, qui nos iuuare potest
precibus et uotis, ut mens reformetur inuersa, sit unum in amo-
re et cognitione unius summi boni, Patris, et Filii, et Spiritus
sancti, gratiam assecuta principii, a quo multitudine labitur,
unitate ad ipsum reformantur. Vtinam, o praeceptorum omnium
post deum fidelissime, uel nunc tandem fieri posset quod optaui-
mus saepe, quo nobis ueros et sanctos liceret imitari sapientes
qui per abstractionem sibi ueraciter unitum cum ardentissimo amo-
ris desyderio in Deum salutis tramitem tenuerunt. Quid nobis et
mundo, qui hinc uelociter migraturi sumus? Ecce quam mihi a-
matores mundi mercedem tribuere, quod Deo seruire praelatus mona[-]
chorum sine mundo non potui. Nihil unquam, ut nosti, quaesiui mun-
danum, nihil amaui terrenum, omnes mundi uoluptaties fugi atque_
despexi, et persecutionem ab hominibus sustinui gratis, sine de-
merito, sine causa, sine culpa. Deus autem omnipotens cui so[-]
li placere cupio, hanc super me tribulationem nec iniuste nec
sine causa permisit, cuius bonitati gratias ago, quia in uerita-
te cognoui hanc aemulorum aduersum me iniuriam non pa-
rum mihi prodesse. Accipio quod meum est cum patientia, quan[-]
tum indulserit Dominus Iesus: ipsi qui non merenti coram ho[-]
minibus intulere contumeliam, uiderint quo zelo ad inferen-
dam fuerint inducti. Non moueor iniuria mihi facta, dumui[-]
deor mecum, sed cum tranquillitate mentis dicere possum. Con[-]
scia mens recti, famae mendacia spernit, sciens uerum quuod illi in ui[-]
cium credula turba sient. Nihil de me dubites amantissime
praeceptor, faciam pro uiribus quod Christi decet amatorem
atque discipulum, feramque mente tranquilla quae nobis ferenda
proposuit. Quid ni ferrem patienter, qui et Christianus sum et
monachus, magnae non ignarus mercedis. Tu pro me ora ac
uale. Haec scripsi ex ciuitate Neometensi uicesima die mensis
August, et per Narciscum medicum Parisios in domum Ca[-]
roli Bouilli de sancto Quintino oriundi Theologi, quem no[-]
sti, amici nostri, tibi praesentanda ordinaui, nec dubito quin
fideliter ad te perferentur Iterum uale. Anno Christi M. D. V.

IOAN. TRITE. AB. SPAN. CAROLO
Bouillo de S. Quintino theologo Parisiensi. S.
SVbiratus sum Carole Bouille harum latori Narcisco,
quod nos te inscio Parisios exiuit, quia tuas uolebam ha[-]
bere literas. Te tamen bene ualere nunciauit,a quo
statum rerum nostrarum, et quid super his mente geramus, au[-]
diturus es. Memorem te facimus promissionis tuae nobis an-
no factae priore, cum in nostro nobiscum esses coenobio Span[-]
hemensi per dies 14. ut quaestiones illas sacrae scripturae profun[-]
dissimas, quarum capita dudum in Spanheim consignauimus,
quam primum absoluas, nobisque ut pollicitus es transmittas. Erunt
enim perpetuum apud nos memoriale nominis tui, et mutuae testimonium
dilectionis. Valde nos delectant omniaque in sacris litteris explicaueris,
quoniam ueterum more doctorum solidus es et ueritatis enucleator luci-
dus, neque uerborum multiplicatione superfluus, neque deficientia in his
quae fuerint necessaria recisus. Ea quae de intellectu scripsisti e mihi
complacuerunt et multis. Continent enim ueram Christianorum theolo[-]
giam, puram et absolutam, quae menti cognitionem et affectui confert sum[-]
mi boni desyderium, consistens in se pura, integra et candida, sine
cicatribus exterarum traditionum. Nunquam mihi placuit quo[-]
rundam curiositas, qui humana commiscent diuinis, et sacram scrip[-]
turam, quae et pura et sibi sufficiens est et nobis, gentilium loqua[-]
citate commaculant. Contra quos beatus Hieronymus in episto-
la loquitur ad Damasum Papam. De scriptuis disputantem non decet
Aristotelis argumenta conquirere, nec ex flumine Tullianae elo[-]
quentiae ducendus est riuulus, nec aures Quintiliani flosculis
et scholari declamatione mulcendae, sed pedestris et quotidia[-]
nae similitudinis et nulla lucubratione redolens oratio neces[-]
saria est, quae rem explicet, sensum edisserat, et obscura mani[-]
festet. Scriptura enim Dei manifesta est, testimonium Dei lu[-]
cidum est, sapientiam praestans paruulis. Non egent literae
diuinae plicis, non inuolucris, non replicis, quia haec non sa[-]
pientiam praestant paruulis, sed eorum animos in confuso re[-]
linquunt, et per omnem uiram mentes hominum aberrare
compellunt. Non qui plicant, non qui replicant, sed qui ex[-]
plicant et elucidant me (sacra scriptura inquit) uitam aeter-
nam habebunt. Vale ex Neometi uicesima secunda die men[-]
sis Augusti Anno Christianorum. M. D. V.

SERENISSIMO INVICTISSIMOQVE
principi Philippo Comiti Palatino, Rheni Baua[-]
riaeque Duci, principi Electori Ioan. Tri. S.
SErenissime princeps, manere in Marchia diutius
quam proposueram compellor, excellentissimi prin[-]
cipis Ioachim Marchionis imperio detentus, cuius
sanctissimae uoluntati non debeo reluctari. Multa enim clemen-
tia paruitatem meam prosequitur, et magna saepius postula-
tione instetit, cupiens ne ante festum Paschatis hinc recedam.
Ea tandem conditione interposita manere in Pascha consen-
si, ut nuncio cum literis ad tuam Serenitatem misso, a te quoque
manendi potestatem impetraret. Quocirca cum facile impe-
traturus sit a tua excellentia quod postulat, ego clementiam
tuam quam humilime duxi rogandam, quatenus interea su-
per fratres et monasterium meum pietatis dignetur habere re[-]
spectum. ne temeritas aemulorum in oues quoque prorumpat, quae
pastori non pepercit. Me quidem sine causa innocentem per-
secuti sunt, et odio me gratis habuerunt, propterea de consen
su tuae serenitatis uolens declinaui ad tempus, quo mihi utilius
cum mora paretur consilium. Te autem sereniss. princeps ae-
mulorum meorum temeritas non latet, qui unde mouean[-]
tur contra innocentem examussim consyderas. Nec opus
est mores hominum tibi describere notissimos, utpote qui ani[-]
mos suos tuis rebus aduersos, et tempore illo quo hostes saeuie[-]
runt in populum tuum satis demonstrarunt, et nunc quoque per
sequentes propter tuum in me fauorem innoxium clandestine
sub specie boni non abscondunt. Ego autem eorum proteruiam
patientia uincam, et ipsi tandem in suo liuore tabescent. Va[-]
le princeps magnifice. Ex Berlino 20. die Octobris Anno 1505.

IOAN. TRITE. IACOBO TRITEMIO
fratri dulcissimo Salutem.
SI uales bene quidem est. Nos enim miserante Deo ualemus
Neometim intraturi huc 27. die mensis Augusti cum no
stra familia curru exiuimus, te ad huc in Colonia constituto, et
undecima die mensis Septembris oppidum residentiae Mar-
chionis Berlin dictum intrauimus. Erat autem in uenatione
princeps ueteri tum consuetudine occupatus. Altera mox die
nuncius mittebatur ad eum, qui nos uenisse intimaret. Qui ut
me adesse cognouit, laetatus est, nunciumque interrogauit, cur te
non adduxerim mecum. Viuimus nunc in terra quidem alie-
na sed optima, omnibus corpori necessariis copiose referta. Prin[-]
ceps nobis munificus et clementissimus est, de cuius prouiden[-]
tia in omnibus quam largissime sumus prouisi. Redire ad Rheni
partes circa festum sancti Martini disposuimus, sed principis in[-]
stantia nostrum mutauit propositum, eoque perduxit, ut manere
usque in Pascha consenserimus. Propterea te hortamur, ut ad No[-]
uum te castrum conferas, ibi cum Ioanni Damio fideli nostro
mansutus, donec ueniamus. Nolumus te lauare laterem, et ser[-]
uire carentibus cerebro, sed optamus potius studio te occupa[-]
ri literarum, et maxime diuinarum, per quarum scientiam mens
in cognitionem et amorem summae ueritatis consurgit. Curio[-]
sitatem fugitare non pudeat, illasque detestare scientias quae di
uino repugnant amori. Est enim magna inter curiosum et stu[-]
diosum hominem differentia. Curiosus enim earum rerum co-
gnitione cupidus est, quae nihil ad eum pertinent, nihilque uti-
litatis honestae conducunt. Studiosus autem earum rerum scientia cu
pidus est, quarum cognitio ad animum nutriendum ornan-
dumque liberaliter et ordinatione pertinent honesta. Studio-
sum non curiosum te esse cupimus, quoniam ut sanctus Bernar[-]
dus ait, primus superbiae gradus curiositas est, gratiae spiritus
sancti contraria, cuius doctrina non curiositatem acuit, sed charita[-]
tem accendit. Propterea dicit scriptura. Altiora te ne quaesieris, et for[-]
tiora te ne scrutatus fueris. Si enim fueris plurimum scrutatus, fre[-]
quenter miraberis. Necessaria et utilia nobis discenda sunt, quorum
scientia mentem a terrenis segregatam, et in cognitionem sum[-]
mae ueritatis illuminet, et in amorem sempiternae bonitatis inflam[-]
met. Stultum est omissis utilibus et necessariis uana et inutilia
discere, et creatore neglecto circa creaturas mentem occupare.
Perniciosa et plane damnabilis multorum hominum huius
tempestatis curiositas est, qui saluberrima CHRISTI humi[-]
litate contempta, ut docti uideantur et magni, diligentissi-
me perscrutantur, quid Plato, quid Aristoteles, quid Anaxa-
goras, quid Democritus, quid Pythagoras, et caeteri huius-
modi senserint, quos constat a cognitione et doctrina sum-
mae ueritatis longe fuisse alienos, quasi nobis desint ex nostris
philosophi et uiri doctissimi, per quorum imitationem opor-
teat fieri desides, ut merito gentilium sapientia, necessarioque
nobis uideatur expendenda. Multos habemus gentilium phi[-]
losophis meliores, quorum debemus imitari doctrinam, san[-]
ctos uidelict Christi Apostolos, Petrum, Paulum et Ioan[-]
nem, eorumque sequaces, Origenem, Athanasium, Hilarium,
Irenaeum, Chrysostomum, Basilium, Eusebium, Firmianum, Hie-
ronymum, Ambrosium, Augustinum, Gregorium, Bedam, Rabanum,
Bernardum, et reliquos catholicae fidei doctores, quorum certa de
ueritate sapientia Christianas mentes ad iusticiam imbuit, intelle[-]
ctum ueraciter illuminat, charitatem format, animasque uiuificat.
Hos pro uiribus imitare sapientes, et eorum libros legendo discendoque
utilia saepius reuolue, nec tempora iuuentutis tibi data inutiliter tran[-]
sire patiaris. Ocium ut perniciosam animi pestam fugito, quoniam industriae
et studio maxime contrarium est, mentemque ut ferrum rubigo consu[-]
mit. Occupandum est bonis studiis ingenium, et uerae sapien[-]
tiae desyderium altius inferendum, ut cum senectus aduenerit,
mens coelestibus informata doctrinis ad quaslibet fortunae fa-
cies armata consistat. Neque fratrem te nos imitari pigescat ora
mus, qui annorum uitae transactae, ut nosti, tempus omne stu[-]
dio scripturarum usque ad inuidiam ranarum impendimus. Quod
nisi fecissemus, ubi nunc, fortuna saeuiente in nos frater, putas
nisi ubique iaceremus? Nam etsi parum euasimus docti, consiste[-]
re tamen in nobis deo iuuante didicimus, uariosque et fallaces
fortunae contemnere uultus, et intelligere quis sit ignorantiae
finis. Quae nostra sunt nemo tollet a nobis, quippe qui nostra
nobiscum portare didicimus, omnis parui iacturam terrni fa-
cientes. Neque huius uitae nobis defutura timemus necessaria,
promissum Dei in sancto Euangelio certissimum habentes,
quoniam ipsi cura est de nobis, et quaerentibus in primis coele-
stia, nec uictus penuria continget nec amictus. Vnde fratrem
te hortamur, bonorum imitare studia, non ad uanitatem et
quaestum, sed mentis ad cultum, quo lumen ueritatis agnos-
cas, agnitum diligas, dilectum sine fine possideas. Iterum ocium
fugias monemus, quoniam in desyderiis est omnis ociosus, et
multorum scaturigo uiciorum, animae inimica est ociositas.
E mollit ocium uires, lumenque mentis exterminat, et hominem
uiuum trunco similem reddit prorsusque inutilem. Nemo un[-]
quam factus est ocio magnus, nemo doctus, nemo excellens
aut memoria immortalis. Quomodo uiuit qui nemini uiuit?
Viuit autem nemini qui semper est ociosus. Ad agendum na[-]
ti sumus, quoniam natura quae nobis tempore nihil preciosi-
us dedit, ocium et uacuum abhorret. Post laborem quies et non
desidia tibi sit quantula sufficit, quatenus ad agendum fortior
consurgas, non ut remisso labore penitus ocio rorpescas. Ama
studium sanctarum scripturarum, et nunquam eris ociosus. Nam
quod carnalis amator ille de suo dicebat amore, nos in studio
scripturarum comprobauimus uerum. Qui non uult fieri desi-
diosus, amet. Amor uerus nunquam est ociosus. Sed uale, et a-
ma bona honesta et utilia. Iterum uale. Ex Vrsulo in Marchia
Brandenburgensium 20. die mensis Octobris. Anno Christia[-]
norum millesimo quingentesimo quinto.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS
Spanhemensis Rogerio Sycambro salutem
MIssurus capellanum meum ad partes Rhenanas optime
Rogeri, me ipsum prohiberi non potui, quo minus
literis te nostri status ratione facerem certiorem. Viui-
mus hic per Dei misericordiam corpore sani, non ultimo apud
principem loco habiti, doctorum tamen uirorum solatio pene desti-
tuti. Homines quidem boni, sed nimis barbari et indocti commessa[-]
tionibus et potationibus magis dediti quam studo bonarum lite-
rarum. Rarus hic homo studio deditus scripturarum, sed quadam
innata eis rusticitate conuersantes otio gaudent et poculis. Mihi
autem satis admodum incolarum placent mores, quoniam magna fer-
uent in religionem Christi obseruantia et deuotione. Dei templa uisi-
tant diligentissime, festa sanctorum reuerenter concelebrant, et in-
dicta eis ieiunia tenacissime obseruant, tantoque sunt in Dei cultu
feruentiores, quanto cum nouissimis Germaniae populis ad Chri-
sti fidem noscuntur conuersi. Solus bibendi excessus nomen uicii non
habet, quanquam et multi apud eos reperiantur abstemii, et ad[-]
uenae Francones et Sueui, ut frequenter sumus experti, plus in po
tationibus excedant quam indigenae terrae. Tu autem Rogeri Deum
ora pro nobis, ut cum salute hinc tandem egredientes ad patriam
reuertamur, non quod Marchiae laboremus taedio, summe enim
nobis placet, sed ut reuersi ad Rhenum negocia nostra fine debi[-]
to terminemus. Facilis enim patriae pro Christo nobis obliuio,
quoniam ubicunque fuerimus in Domini uoluntate nos esse in pa-
tria arbitramur. Ante festum Paschatis non uidebimus Rhenum,
quia serenissimo complacendum est principi, qui ut maneremus
diutius quam nostri propositi fuerat, instetit. Haec te scire uo-
luimus. Tu si quid habes rescribito et uale nostri memor. Ex
Berlino 20. die mensis Octobris Anno Christianorum 1505.

IOANN. TRIT. IOANNI VIGILIO
Sunszhemio Vt. Iu. doctori S.
LIteras et meas et principis Marchionis prolixioris
more in Marchia mei excusatorias misimus ad sere-
nissimum principem Philippum comitem Palatinum per
manus capellani nostri Theodorici, tibi quidem notis[-]
simi, quas principi exhibere tui sit officii precamur. Quae cir-
ca me aguntur ex latore intelliges: quomodo nobis Marchia
placeat his accipe paucis. Terra quidem bona est et fructifera mul[-]
tum, sed laboriosis indiget cultoribus, cum et ipsa sit uasta, latitu-
dine ampla, et rustici pauci atque pigerrimi, potationibus et ocio
magis quam laboribus deditit, de quibus dicere possumus. Marchi-
anitis festiuitates et ocia pauperiem, ieiunia morbos, et potationes
mortem accelerant, quoniam in his tribus plus quam caeterae nationes Ger-
manorum, uidentur excedere. sunt enim homines quasi natura
ad ocium nati, et multis diuorum festis laborare uetantur, perpetua
inopia pressi, maxime qui morantur in rure. Ieiuniurum uero sunt
omnium quos uidimus obseruantissimi, et in hoc uno laudabiles
pro multis merito aestimandi. Sed maior eorum multitudo pota-
tionibus nimium dedita, meritum ieiunandi turpiter commacu-
lat, usque adeo, ut hic pene nihil aliud sit uiuere quam commedere et
potare. Haec de moribus gentis. Nihil hic noui, nihil agitur ra-
ri, nisi quod inter Ducem Magnopolitanum et Lubecenses grauissi-
mae simultates oriuntur, quae nisi amicorum consilio fuerint extin[-]
ctae, in bellum certe consurgent. Princeps autem meus sereniss.
Marchio, cuius sororem dux est habiturus uxorem, uices suas inter-
posuit, multum pro concordia laborauit. Quo mediante indiciae
factae sunt usque in pascha. Interea pax est, interdium pacis fiducia
nunquam. Bonam serenissimi principis nostri Palatini ualetudi-
nem abs te scire cupimus, apud cuius maiestatem necessariam
nostri moram oportune reddas excusatam. vale, ex Berlino 20.
die mensis Octobris Anno Christianorum 1505.

IOANNES TRITE. IOAN. EVRI
pono Carmelitano, Conuentus Damensis S.
Mandauit nobis serenissimus princeps noster Marchiae
Brandenburgensis, tibi scriberemus, ut quantotius ad
nos Coloniam reuertaris, et afferas tecum ea quae Prior tuus
maiestati suae promisit. Nos opus nostrum de laudibus sanctorum ab[-]
soluimus, quod te ut rescribatur expectat. Moras igitur omnes rescinde,
ne principis animam offendas. Hesterno uespere Capellanus noster
Theodoricus a partibus transrhenanis ad nos reuersus est, et ste[-]
ganographiam nostram, quam tantopere uidere desyderas attulit.
Vale ex Vrsulo 15 die mensis Decembris Anno Christi 1505.

REVERENDO IN CHRISTO PATRI
Ioanni Tritemio abbati Spanhemensi, Ia[-]
cobus Trit. frater S.
LIterae paternitatis tuae ingens mihi attulerunt gau[-]
dium, quibus te sanum et incoumem esse cognoui.
Praeterea scire statum meum cupis. Teneto breuiter,
mediocris est. Dei bonitate sanus sum, et sine pecunia diues.
Post tuum a Neometi recessum ad Vuachenheim ueni, paucisque
ibidem diebus commoratus, mox perpendi homines et meorum
obsequiorum et tuorum oblitos beneficiorum totuis me uibrare ocel[-]
lis, inuidentesque studiis meis, ad lapides et lutum reuocare nolen[-]
tem. Nolui ergo diutius manere cum hominibus ἀχαρίστοις καὶ ψευδολόγοις, qui nec
beneficiorum sunt memores, nec promis[-]
sorum exhibitores. Abbati multis diebus ut nosti in Colonia
scriptor seruiui, et propter eum quos amicos habere poteram
offendi, tempus apud illum mihi sine fructu expendi, uestimen[-]
ta contriui, et nihil ab eo penitus pro mercede obtinui. Eccle[-]
sia, quam mihi assignare uolebat, in salicum ualle pauperrima est,
domus habitationis sacerdotalis cum uico incendio consumpta.
Habeat eam sibi et ualeat, quia non est mihi animus apud illum
manendi. Vtinam tibi potius acquieuissem quam petitionibus eius,
perrexissemque in Marchiam tecum, melius mihi foret, quam gratis il[-]
li seruiisse. Contempta igitur uanissima spe Treuerim descendi et
aliquandiu cum parentibus mansi, quousque per singulos gra-
tius ad ordinem sacerdotalem processi. Iam deinceps faciam
quod hortaris, et cum Damio nostro manebo donec uenias.
Vale sanus. E Spira 11. die mensis Nouembris Anno. 1505.

IOAN. TRITE. AB. SPAN. IACOBO>
Tritemio fratri amantissimo Salutem.
ADhuc deo largiente ualemus: si uales et tu bene est.
Non latebat nos cui seruires, qui τῆν ἀχαριστίαν ἀν[-]
θρώπου γεωργοῦ (?) quam optime nouimus dudum experti. Sed
quoniam ita tibi complacuit, si perdidisti laborem, tibi noueris imputan
dum. Quamprimum poteris parentibus scribe, nos saluos et in[-]
columes, et ut senectutis suae curam habeant, nihil de nobis solli[-]
citi. Omnipotens Deus sua miseratione nobis ut confidimus ne[-]
cessaria sine parentum sollicitudine prouidebit, etiamsi ad Span[-]
heim nunquam reuertamur. Remitius Prior humilia atque dul[-]
cissima scripsit, cupiens nos ad monasterium quantotius reuer-
ti, cui rescribentes uerbis uerba retulimus, donec mentes ho-
minum plenius exploremus. Non euim [sic] deinceps facile crede
mus semel tam enormiter decepti. Cum ergo Neometim aut
Budorim reuersi fuerimus, agemus ne nos lateant fratrum a-
nimi, et tum demum quod nobis uidebitur utilius faciemus.
Quod si manere foris contigerit, nihil ad nos, quippe qui carere
ingrato monasterio quam manere cum improbis ouibus ma-
gis eligimus. Vale ex Berlin. 8. die mensis Ianuarii. Anno
Christianorum. M. D. VI.

IOANNES TRITEM. GEORGIO
Sibuto poetae laureato Salutem
AVdiuimus te cum Hermanno Trebellio inisse cer-
tamen, quod non fecisses melius iudicaremus. Tuae
non congruit aetati scriptis lacessere senes, et pro la-
na caprina, ut quidam ait, gerere bellum. Magis te iuuenem de[-]
cet audire seniores, et discere ab eis, non contemnere aut inui-
dere melioribus, etiam si melius sapias. Verificatur in te He-
siodi poetae sententia dicentis
καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,
καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ
Et figulus figulum odit et fabrum faber
Et pauper pauperi inuidet, et poeta poetae.
Est autem pessimum malum inuidia, neminem plus laedens quam
suum autorem, superbiae filia, uenenum mentis letiferum, quo
diabolus maxime reus primum hominem supplantauit. Sed at[-]
tende quid scriptura dicat. Paruulum, inquit, occidit inuidia,
quod sanctus Papa Gregorius explicaturus dicit. Inuidere non
possumus nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Par[-]
uulus itaque est qui inuidia occiditur, quia nisi ipse inferior exi-
steret, de bono alterius non doleret. Nullum inuidia monstro
sius monstrum, nec aliquod damnosius damnum, quae dicenda
est merito erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infer-
nus, contentionis stimulus, corruptionis aculeus, et diabolicae
obstinationis introitus. In suum autorem grauius tendit inuidia,
et mentem unde sumit exordium ut uipera necat parentem, per quam
diabolo fallente mors primum intrauit in orbem terrarum. Hinc Sa[-]
lomon auditorem instituens beneuolum in prouerbiis dicit.
Ne comedas cum homine inuido, et ne desyderes cibos eius.
Inuidia enim cuncta bona deuorat ardore pestifero, animam
turbat, sensum comedit, pectus urit, mentem adfligit, cor ho[-]
minis quasi quaedam pestis depascit. Ignis inuidia est inextin-
guibilis. Nam sicut tinea comedit uestimentum, sic et inuidia
eum qui zelatur consumit. Cauere magis amicorum inuidiam
Seneca monet, quam inimicorum insidias. Si non inuideris
maior eris. Nam qui inuidet minor est. Alienum bonum ma-
lum suum inuidus facit, quod malum longe est a uiro docto, sa-
piente et bono. Miseria sola caret inuidia. Vnde magis pati
quam agere inuidentiam expedit. Si uis carere inuida, noli ue[-]
nati gloriam lucubrationibus uanam, sed tuum imitare Ti-
bullum in quarto dicentem.
Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi.
Qui sapit in tacito gaudeat ille sinu
Modestum te in omnibus exhibeas et eris sinu inuidia gloriosus.
Est autem modestia uirtus moderatrix animi passionum, gratum et
spectabilem cunctis hominem reddens intuentibus, ut sermones
proferat libra iusticiae examinatos, sitque grauitas in sensu, et pon[-]
dus in uerbis modusque. Non decet uiros, literarum studio dedi[-]
tos contentionibus inseruire, et rebus utilioribus neglectis pro
inutili sermone committere bellum, quo et mentes praeceptor
rum a rectitudinis euelluntur statu, et auditorum corda ne ad sapi-
entiae pertingant archana, nube uanitatis obnubilata sunt.
Eius uiri doctrinam libenter omnes admirantur, collaudant, laetique
suscipiunt, in cuius oratione modestia refluget simul et graui-
tas, ubi nulla contentio aemulationis prauae, nullus fastus cerni[-]
tur superbiae, sed cum dulcedine, uocis, mentis, et oris exhib[-]
tur tranquillitas, et amica sapientiae choruscat humilitas. Nul[-]
lus enim sapiens superbus et arrogans esse potest, qui autem
militatis causa mortalitatis nostrae conditio est, cuperbiae ue-
ro nullam penitus causam habemus. Quid enim sumus o poe[-]
ta, nisi homines, breui necessario morituri? uento et umbrae si[-]
miles, ut Sophocles dicit in Aiace.
ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν
εἴδωλ᾽ ὅσοιπερ ζῶμεν ἢ κούφην σκίαν,
Video enim nos nihil esse aliud, praeter
Simulachra quotquot uiuimus seu leuem umbram
Punctum est, inquit Seneca, quod uiuimus, et adhuc pun-
cto minus. Sed hoc minimum specie quadam longioris spacii
natura diuisit, aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, ali[-]
ud adolescentiam, aliud inclinationem quandam ab adoles-
centia in senectutem: a senectute uero ad puericiam quendam
statuit regressum, per quam omnia morte concluduntur. Quid
aliud est homo quam sperma foetidum, saccus stercorum, et
cibus uermium? Post hominem erimus cadauer putridum, ex ca[-]
deuere uermes, post uermem foetor pessimus et horror maxi-
mus. Et sic in hanc speciem uertitur omnis homo. Nam sicut
in Ecclesiastica Salomon dixit: homo sicut egressus est nudus
de utero matris suae, sic nudus reuertetur in terram, et nihil au[-]
feret secum de omni labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas
hominis, quomodo uenit sic reuertetur. Quid ergo proderit
ei quod laborauerit in uentum? Cunctis diebus uitae suae co-
medit in tenebris, et in curis multis et erumna et tristicia. O
fallacem hominum spem, Cicero clamat, fragilemque fortu[-]
nam, et inanes nostras conceptiones, quae mediocri in spacio
saepe franguntur et corruunt, et cum ipso cursu ante obruuntur
quam portum conspicere ualuerint. Finem ergo tuum, Sibu[-]
te, semper cogita, teque cognosce mortalem, nec mente super[-]
biam malorum omnium matrem contigeris unquam. Sunt
enim inexorabilia fata, et sicut Martialis inquit,
Lanificas nuli tres exorare puellas
Contigit, obseruant quem statuere diem.
Omnes morimur, et quasi aquae in gerram dilabimur, quem
admodum et ille dixit. Debemur morti nos, nostraque morta-
lia facta peribunt, estque mors ultima linea rerum. Vtilibus in[-]
suda studiis, quibus non solum corpori prouideas necessa-
ria, sed etiam mens a morte horrenda seruetur immunis.
Reuersuri ad propria breui tecum in Albiburgio tuo erimus,
et quid nos ut audatius ista scriberemus permouerit sermone
pandemus. Tue uero sciens nostrum in te amorem quam feci-
mus exhortationem non execraberis. Vale tui memor. Ex Ber[-]
lin 20. die mensis Aprilis. Anno Christianorum. M. D. VI.

SERENISSIMO PRINCIPI IOACHIM>
Brandenburgensium Marchioni, Stetinensium ac
Pomeranorum Duci, Rugensium Cassubiaeque
Comite, principi Electori etc. Ioan.
Tritemius Abbas Spanhe-
mensis foelicatatem.
QVartadecima die mensis Maii Berlin oppidum re[-]
sidentiae serenitatis tuae, ut scis princeps clarissime,
circa horam undecimam exiui, et iuxta praedictiones
Astrophili nostri plura nobis contigerunt aduersa, sed miserante
deo euicimus omnia. Sex namque diebus morbo calculi et uesicae labo[-]
rans grauiterque afflictus remanere in Lypczig coactus sum, et ma[-]
nibus me committere medicorum, quod antea feci nunquam. Cumque ue[-]
nissemus ad Rhenum per satellites cuiusdam iniquissimi Comitis in[-]
cendiarii monasterii Lympurgensis ego cum nuncio serenitatis tuae
familisque meis et uno monacho memorati coebobii exusti cap[-]
ti sumus in festo sanctissime Trinitatis circa horam undecimam,
ductique in castellum uicinum. Eodem tamen sero cognoscen[-]
tes me sub tuitione regia custoditum omnes nos dimiserunt:
causam propter quam nos cepissent afferentes non aliam, nisi
quod me negociis combusti monasterii Lympurgensis fauentem
arbitrarentur. Qua contumelia factum est, sicuti ex tuo intelli[-]
ges nuncio, quod neque ad Archiepiscopum Coloniensem, neque ad
Treuerensem, sed neque ad Moguntinensem tuas perferre com[-]
missiones potui. Agam tamen quamprimum, ut et tuas literas
habeant et intelligant uoluntatem. De meis uero rebus nihil certi
scribere possum, quousque cum excellentissimo principe meo
locutus fuero, qui nunc est absens, et statum fratrum meorum,
simul et mentes aemulorum clarius intellexero. Nullatenus enim
uidebor in Spanheim, nisi cuncta prius obstacula remota fue-
rint. Quod si non fuerit aemulorum conuersa temeritas, faciam
alterum e duobus, aut reuertar ad te sicuti postulasti, aut eligam
mihi locum in ordine studiis meis conuenientem, ubi et pos-
sim tuam Serenitatem meorum facere studiorum participem.
Audisti me saepius dicentem quod sentio, quia curias sequi prin-
cipum, nec meo conuenit proposito, nec plane congruit institu[-]
tioni. Quaeram ergo conuenientem mihi in latitudine ordine
mei locum si fieri potest, quem si inuenire nequiuero, facturus
sum necessario quod possum. Tuae uero serenitati gratias ha-
beo immortales pro tuis in me amplissimis beneficiis non so-
lum exhibitis, sed etiam amplioribus, si necesse fuerit, promis-
sis. Excellentiam tuam cum omnibius suis ualere opto inco-
lumem Nestoreos in annos. Ex Heidelberga 18. die mensis
Iunii. Anno Domini 1506.

IOAN. TRITE. AB. SPAN. IACOBO
Vuimphelingio Selestadiensi amico S.
IN toto biennio nunquam mihi data fuit occa[-]
sio qua tibi certo scribere possem, bello in nos
saeuiente grauissimo, et magnam rebus nostris mu[-]
tationem, deo sic permittente, sumentibus. Nam
anno salutis nostrae quarto supra quingentesi-
mum atque millesimum circa festum Pentecostes conspirantes in unum
Bauari, Sueui, et Hassones, cum certis aliis principibus, Comi[-]
tibus, ac ciuitatibus, omnem teram sereniss. principis nostri Phi-
lippi Comitis Palatini, tam hic circa Rhenum quam in Bauaria
ubique hostili peruagantes incursu, quicquid inuenerunt non satis
munitum rapuerunt, nulli parcentes loco, nulli religioni deferen[-]
tes, sed neque sexum reuerebantur, neque aetatem. Spoliauerunt
Ecclesias et monasteria depraedati sunt, auferentes quicquid
inuenerunt, calices, altarium quoque operimenta, campanas, et
cuncta utensilia, tam ad diuinum cultum, quam ad hominum perti-
nentia usum. Multae circa nos uillae satis pulchrae et magnae
cum ornatissimis ecclesii per hostes incensae sunt, funditusque
ignibus consumptae iacent. Illud quoque insigne coenobium nostri or[-]
dinis Lympurg prope Dureckheim per satellites Comitis de Ly[-]
nigen cum ecclesia et omnibus habitationibus suis in fauillam redactum
est penitusque destructum. Duo illa monasteria circa nos alterum por[-]
ta Mariae Vuilhelmitarum per Alexandriuos [sic], alterum uero S. Dissibo[-]
di Cisterciensium per Palatinenses omnibus mobilibus bonis tunc
inuentis spoliata fuerunt, et ne incenderentur pecunia redem[-]
pta. Nostri quoque monasterii cortes pene omnes aut incen-
sae, aut alias penitus descructae iacent. Interea dum haec ageren[-]
tur hic circa nos, ego in oppido Palatini proximo Creutzen-
nach, quo in uigilia Petri et Pauli hostium timore secesseram,
per duas et uiginti hebdomadas manere coactus fui, non sine
maximo rei familiaris iactura. Quicquid enim fuit in monaste[-]
rio, ne hostibus cederet in rapinam, illuc deferre oportebat.
Et multa quidem inter uehendum reuehendumque fuerunt di-
stracta uel etiam collisa, dum nemo nostrum adesse potuit, qui
diligentiam rebus necessariam adhibuisset. Sedato tanem ut
cunque tumultu furientis populi, ad coenobium reuertor meum,
frumento et necessariis pene uacuum, quae omnia ratione bel-
li fuere consumpta, et ecce paucis mensibus transactis me Bu[-]
dori existente, quidam ex monachis et capuciatis nostris, quos
appellamus donatos, nescio quo spiritu ducti, cum Cynono-
tis, propter Palatinum nobis occulte infestis, in nos conspirasse
notati sunt, et Ducem Transyluanum nobis reddiderunt infen[-]
sum. Qui falsis delationibus accommodans fidem, quosdam
e familia nostra sub immunitate ecclesiastica fecit detineri, cau[-]
sas confictas allegans, cum omnia ex alio fonte prodirent. Ego
Budori factum audiens, rei indignitate permotus, a prima die
mensis Aprilis millesimi quingentesimi quinti salutis nostrae
anni usque in hunc diem extra monasterium mansi, non metu Du[-]
cis uel alterius cuiuscunque, sed iniuriarum memoria indignabun[-]
dus. Fui in Marchia Brandenburgensi mensibus nouem, cum
serenissimo principe Ioachim sacri imperii electore, a pluribus
annis desyderatus ab eo rogatusque, et iam remuneratus ab illo
non mediocriter discedens Budorim reuersus sum, hicque ma[-]
nens donec uideam quid mihi sit utiliter faciendum. Multae sunt
rationes et causae penes me, propter quas redire ad Spanheim
non facile consentiam: ne quid tamen egisse uidear inconsul-
tis patribus, ordinis eorum praestolabor conuentum, qui in capite
Septembris apud Mogunciacum ex more celebrabitur. Si re-
bus meis potuerint utili ratione consulere, bene factum est: sin
uero nequiuerint, uel certe neglexerint, dabit ipsa necessitas
mihi consilium, ut fortunam sequar urgentem. Neque primus sum
qui locum sibi commissum iniuriatus deseruit, ne seruiret ingra-
tis, cum plures ante me non solum abbates, uerum quoque et
pontifices suas propter improbitatem subditorum dignita-
tes praelatruasque dimittentes propriae consuluere saluti. O-
mnipotens ac piissimus DEVS, qui pascit auiculas coeli,
datque iumentis escam in tempore oportuno, mihi quoque non
dubito prouidebit unde uiuam, qui nec multa desydero, nec
magna concupisco. Habens enim uictum et uestimentum, iuxta
uerbum sancti Christophili, his iam didici contentari, sicut et
Graecorum quidam dixit:
Οὐκ ἐθέλω πλουτεῖν, οὐκ εὔχομαι, ἀλλὰ μοι εἴναι
ζῆν ἀπὸ τῶν ὀλίγων μηδὲν ἔχοντι κακὸν
Non quaero ditari nec opto, sed mihi sit
Viuere inmodicis nihil habenti malum.
Scire cupimus quid cuderis noui: neque ocio te languescere
credimus, neque sine lucubratione continua expendere diem
posse uel unum. Vale nostri memor ad Deum. Ex Budori ulti[-]
ma die mensis Iulii Anno Christianorum 1506.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS SPAN.
Conrado Abbati monasterii sancti Ste[-]
phani in ciuitate Herbipolensi
Salutem et charitatem
REuerende pater amice et frater charissime, est iuxta
uulgatum prouerbium in necessitate probetur amicus
uerus sit an falsus, nihil in hac mea desolatione magis
a te postulo, quam ut (si ullo modo fieri potest) ad me Budo-
rim uenias capitula celebrato. Multa enim in corde meo con-
cepta tibi dicenda uersantur, quae literis demandare mortuis
nullatenus possum. Neque tuam charitatem existimo latere,
quibus agitor procellis persecutionum quorundam Cyno-
notorum, qui se obsequium Deo praestare arbitrantur si me gra-
tis fuerint persecuti, non minus inuidia quo odio mei laborantes.
Ego autem qui optime nouerim per multas tribulationes in-
troitum patere regni coelorum, me, quantum potui hactenus, pa-
tientia DOMINO IESV largiente, armaui, non uolens
malum reddere pro malo, sed irae potius dare locum, absens
a monasterio meo in septimum decimum hodie mensem per[-]
mansi. Causa uero non una solum sed plures mihi ne ad mona-
sterium reuertar in aeternum persuaserunt. Dux Cynonotorum
aemulis meis nimium credulus, nostris male partibus fauet, quam
uis ut reuertamur optare uideatur. Sed eius non sequat impe-
rium qui fertur dixisse: reuertatur ad monasterium suum ab-
bas uester nihil metuens: ego enim neque malum illi facturus sum,
neque bonum. Satis animum in nos tuum declarasti, o princeps,
nec interprete opus est ullo, intelligimus enim quam rebus no-
stris faueas bene, qui te nobis manifeste nihil boni polliceris fa-
cturum, sicuti nec antea quicquam fecisti. Igitur ualeas cum adu-
latoribus tuis, ego deinceps tuo subiici dominio non consen-
tiam in aeternum. Omnipotens sequat consilium, qui nihil sine
causa permittit, cuius miserationi confidens non timebo, qui me pro-
pterea persequuntur, ut eorum satisfieret ambitioni, quod rei
probabit euentus. Scripsit in me, ut fama est, prior metus eulo-
gia nomine conuentus, mendaciis plena et sine ratione conficta.
Mira hominis dolosicas. Literis pene continuis pulsat, uerbis
quoque et lachrymis quties uenit ad me orat, petit et rogat, tam
suo nomine quam conuentus, ut ad monasterium nostrum reuertamur,
omnem subiectionem obedientiamque promittens, et in occulto no-
bis aduersa machinator. hac dexterae manus iniuria et scandalo
motus, quanque serenissimi principis Palatini aliorumque fauore
et assistentia has iniurias propulsare possem, abbaciamque retine-
re meam etiam absens omni tempore a monasterio, Dueo cum omni-
bus aemulis meis non attentis, animum ad resignandum tamen indu-
xi, malens conscientiam meam ab his malis quae sequi possent, ser-
uare innocentem, quas illatas uindicare contumelias. Statui ergo
apud me tantis cedere oneribus curae pastoralis, et deinceps ne-
quaquam seruire ingratis, exemplo sanctissimi patris nostri Benedi-
cti, et complurium ipsum sequentium patrum, qui prouocati suorum in-
gratitudine monachorum, relicta pastoralis cura ouium mor-
bidarum, ad alia loca suae saluti prouisuri sese contulerunt. Sed
de his colloquemur ad plenum cum tua charitas ad nos ue-
nerit Heidelbergam, ubi ego et Lympurgensis abbas te simul
et Schotterensem praestolamur, uenturosque omnino speramus.
Opto paternitatem tuam diu ualere incolumem. Ex Budori
20 die mensis Augusti, Anno Domini 1506.

IOANNES TRITEMIVS ABAAS [sic]
Spanhemensis optimo fratri Rogerio
Sycambro Salutem
VEnerunt ad me Budorim quarta die mensis buius,
Ioannes in Schotteren, Conradus S. Stephani in
Herbipoli, et Georgius in Suuartzach, monasterio-
rum nostri ordinis Abbates, missi a capitulo annali Mogunciae
pridem celebrato, haec summarie habentes in mandatis, ut suis
mihi persuaderent dermonibus ad monasterium redirem. Duos
etiam alios patres per capitulum ordinatos dicebant, qui Ducem
nomine totius unionis accederent Bursfeldensis, eumque mihi
efficerent placatum. His ego auditis respondi, non esse opus pro-
pter me deputatos accedere ducem, quoniam illius reconcilia-
tionem et gratiam nec quaero nec opto. Absit a me ut illius dein[-]
ceps dominio subiiciar, apud quem mendacium ualet plurimum,
ueritas nihil potest. Nimis temeratam iniuriam passus, tam a Duce
quam a tribus e conuentu meo, non reuertar amplius ad eos, sed
resignabo abbatim quamprimum rebus meis aliquantulum pro-
uidero. Accepto missi responso, cum cernerent sententia fixum,
non amplius molestarunt, sed rescripserunt abbatibus a capi-
tulo deputatis, nulla fatigatione ad Ducem esse opus, quia omnino
penes me statuissem non amplius redirem ad Spanheim. Deus
mihi prouidebit ubi maneam, et cum pace maiore quam in Span-
heim uixerim in unquam. Quorsum uero me intendam con-
ferre si uelis scire, nescio quid respondeam. Tres me principes
magnis expectant, sed non placet mihi curias sequ principum.
Tres quoque ordinis quem sum professus abbates potentiores
ut ad eos ueniam rogant. Sed ne fabulam putes, nomina dabo
singulorum. Maximilianus Rex serenissimus Romanorum
pluries ut nosti, me sollicitari fecti, ut suo me conferam seruitio.
Marchionem Bradnenburgensem non opus est ut citem in me[-]
dium, cum scias quanti me faciat. Philippus quoque Bauariae
Dux, et Comes Palatinus Rheni, clementissimus princeps,
me proudere quo ad uiuam copiose pollicitus est, uel penes ab[-]
batem Lympurgensem, uel in suo principatu, ubicunque uolue[-]
ro. Postremo iam mihi abbas S. Stephani memoratus dixit,
abbatiam diui Iacobi apostoli maioris in suburbio Herbipo-
lensi propediem uacaturam per resignationem praesentis ab[-]
batis, quam si assumere uelim, se operam daturum, ut res quan[-]
totius sortiatur effectum. Assensi consilio malens in pauperta[-]
te uiuere sub institutione monastica, quam diues in curiis prin[-]
cipum conuersari. His ita conclusis missi ad me a capitulo pa-
tres octaua die mensis Septembris ad sua reuersuri discesserunt.
At ego responsum saepe dicti abbatis expecto, utrum uidelicet
ita placeat reuerendissimo patri Episcopo Herbipolensi, quo
tandem accepto te facturus sum de omnibus certiorem. Vale
ex Budori 12. die mensis Septembris Anno Domini 1506.

CONRADVS ABBAS S. STEPHANI
Herbipolensis Ioanni Tritemio abbati Span. S.
REuerende pater iuxta recessum mutuae conclusionis no-
uissime in coenobio monialium Nouicastri prope Heidel[-]
bergam factae, mox ut perueni ad propria. D. Reuerendissimum
Herbipolensem episcopum accessi, et inter alia colloquia mo[-]
nasterium S. Iacobi concernentia uestrae paternitatis mentio-
nem feci, asserens fore possibile, si suae paternitati reuerendissi[-]
mae placeret, quod uestra paternitas eidem praeficeretur coenobio.
Quod audiens summe dicebat sibi placere, pollicebaturque quod
uelit uestram paternitatem graciose fauore, manusque fideliter
praebere adiutrices, mihi quoque ut hace quantotius uestrae pa-
ternitati significarem iniunxit. Vestra nunc igitur paternitas
nonsit in mora, quam ipse reuerendissimus dominus noster in
omnibus grauiter ferre consueuit. Reliqua mutuae reseruo col[-]
locutioni, quam altissimus prosperam et iucundam facere di-
gnetur. Datae Herbipoli in die exaltationis Sanctae crucis
Anno Christianorum M. D. VI.

IOAN. TRITE. ABBAS SPAN. CON-
rado Abbati S. Stephani Salutem
LIteras tua pater uenerande sextadecima die mensis
huius Septembris apud Budoras in Nouocastro coe[-]
nobio suscepi, quibus relectis mentem reuerendissi[-]
mi praesulis simul et tuae paternitatis intellexi. Habeo tibi gra-
tias ingentes pro tua in me charitate, agamque libenter uberiores
unquam si potero. Nam etsi principum fauore atque pietate mihi sa[-]
tis posset esse prouisum, quia tamen homo sum claustralis, et studio
scripturarum deditus, malo in paupere latere coenobio, quam inter
aulicos haberi clarissimus. Imitabor illum innocentiae uirum qui
dixit. Elegi abiectus esse in domo domini, magis quam habitare in ta[-]
bernaculis peccatorum. Veniam itaque circa finem Septembris, interea
quaedam hic et Neometi expediturus negocia mea, quibus per[-]
actis sine mora uobiscum adesse curabo. Et hanc uoluntatem
meam pontifici reuerendissimo Herbipolensi manifestam facere non
pigeat precor. Quod si aliqua interuenerit occasio qua in fine
Septembris adesse nequiuero, non ilico de aduentu meo despe[-]
randum putes, quia certo uenturus uitam Deo cum sanitate prolon[-]
gante tua te expectatione non frustrabor. Interea foeliciter uale
nostri memor in orationibus tuis ad deum. Iterum Vale. Ex Bu[-]
dori 17. die Septembris. Anno Christianorum M. D. VI.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS SPAN.
Rogerio Sycambro Salutem
QVod tibi fueram pollicitus Rogeri amantissime ul[-]
timis ad te literis meis, nunc his quidem breuissimis
quam libens facio. Literas Conradi abbatis S. Stepha[-]
ni 16. die mensis huius apud Budoras accepi, quibus reueren[-]
dissimum praesulem Herbipolensem Laurentium rebus meis benefa[-]
uentem significauit: mihi quoque abbatiam S. Iacobi quondam Sco[-]
torum, non solum uoluntarie uerum et quam hilariter offerentem,
quam ut suscipiam, quantotius mandauit properandum. Sum[-]
itaque hic Neometis paucis quidem diebus moraturus, ad qua[-]
rundam rerum mearum expeditionem, quibus ordinatis iter uer-
sus Herbipolim dirigemus. Verum priusquam his finibus excedamus,
te uidere et alloqui optamus. Sed quoniam uenire ad te propter daemo[-]
nis incarnati saeuiciam (qui non natura sed imitatione potius diabo[-]
lus quam homo dicendus est) sicuti nosti, minime possumus. Tu ad
nos ut uenias, te etiam atque etiam hortamur, petimus, et rogamus.
Multa enim mentw uersamus tecum disputanda, quae literis mandare
non possumus. Scripsimus autem et priori tuo, rogantes, ut sua
tibi autoritate ueniendi potestatem indulgeat. Libellum tuum de ua[-]
rio literarum usu tecum adferas: sunt enim quaedam in eo scripta,
si recte memini, quibus subtiliore lima fuerit necessaria, in his
maxime quae linguam respiciunt Graecam, in cuius perceptione sa[-]
tis nec dum perfecisti. Adero quantum mihi licuerit, ne hoc ipsum
tuum opusculum ex tua officina inemendatum uadat in pu-
blicum. Moras rumpe, quoniam ultra quatriduum istic non
manebimus. Vale ex ciuitate Neometensi 20. die Septembris
Anno Christianorum M. D. VI.

IOANNES TRITE. AB. MONASTE-
rii S. Iacobi Apostoli in suburbio ciuitatis Herbi. Iaco
bo Tritemio chariss. fratri S.
PArui desiderio tuo quantum mihi licuit dulcissime
frater, et quarundam epistolarum mearum, quas scri-
psi a die exitus mei de Spanheim usque in praesentem
diem, exemplaria quotquot remanserant in praesenti uolumine
comportaui. Nec enim omnium penes nos exemplaria retinui-
mus, propterea quod saepius festinare in scribendo cogebamur. Con
gessimus autem in hoc ipso uolumine sexaginta sex epistolas no[-]
stras, et duodecim alienas ad nos missas coniunximus, quae o-
mnes cum ista quidem ad te simul faciunt nouem et septuaginta,
in quibus more nostro familiari nobis scribendi genere sumus
usi, non pro admiratione nostri sequentes eloquentiam, que in
nobis nulla fuit unquam, sed scholastico sermone, quo facile intelli
gamur. Scis autem quod prima die mensis Aprilis monasterium
meum exiui, nunquam illuc postea reuersus usque in hunc diem. Exi[-]
uimus autem anno Christianorum millesimo quingentesimo
quinto, prima ut diximus Aprilis: et hanc sancti Iacobi abba-
tiam suscepimus quintadecima die mensis Octobris anni se-
quentis. Omne igitur tempus inter exitum nostrum de Span-
heim et introitum huc, menses effuxerunt decem et octo diesque
tredecim. Huius temporis fuerunt epistolae praesentes, quas
tibi tradidimus suauissime frater, non ad eruditionem tui, sed
potius ad memoriam nostri. Illas uero quas prius scripsimus di[-]
misimus in Spanheim, nec dum in ordinem coadunatas, quas si
quoniam redegerimus in ordinem habere uolueris, facile consequeris.
Eas autem quas postea dedimus, aut in futurum scribemus alio com[-]
prehensas uolumine tibi quoque suo tempore non subtrahemus. Vale
ex monasterio nostro S. Iacobi apostoli maioris in suburbio ciui[-]
tatis Herbipolensis 28. die mensis Decembris Anno Christi 1506.
Finis Epistolarum Spanhemensium.
Tritemii Abbatis.

IOANN. TRITE. AB. MONASTERII DI
ui Apostoli Iacobi in suburbio ciuitatis Herbipo[-]
lensis, magistro Iacobo Tritemio fratri u-
nico atque dulcissimo Salutem.
VT PLENO FRATER
nitatis erga te comprobemur
affectu, primum hunc librum
epistolarum nostrarum Herbi[-]
polensium ultimo Spanhemen[-]
sium, quem tibi dicauimus, pul-
chra duximus ratione connec[-]
tendum. In illo enim nostrarum
calamitatum legisti miserias,
in isto quietis subsecutae legito
lubentis animi lucubrationes. Prioris namque uoluminis episto[-]
las scripsimus abbas monasterii Spanhemensis, huius autem
libri missas dedimus abbas nihilominus diui Iacobi Herbipo-
lensis. Quod in primo fecimus etiam in isto pollicemur, non om[-]
nium nos epistolarum rescripsisse formulas, sed earum duntax-
at quas tibi putauimus placituras. Amicorum quoque ad nos
interposuimus epistolas, non omnes quidem, sed paucas e mul[-]
tis, quas tua iudicauimus lectione condignas. Hortamur te fra[-]
ter sapientum imitare studia, stultorumque ignauiam fugito,
sciens dictum Salomonis: quia filius sapiens laetificat patrem,
suum, filius uero stultus moesticia est matris. dum sinit aetas
memoriaque uiget discendum est, quoniam sicut uerum dixit Sene[-]
ca, studia te clarum et nobilem efficient: ita sine studiis aeger est
animus, et nulla claritate insignis. Auro intellectus comparatur
humanus, quod puluere fimoque foedatum iacet ignorantiae, nisi
purgetur exercitationis lima continue, nec aurum pulchritu-
dinem, nec intellectus cognitionem assequitur naturalem. Sunt
autem tria quae studio intentis scripturarum frequenter obsistere con[-]
sueuerunt, negligentia uidelicet, imprudentia, et fortuna. Ne[-]
gligentia nos impedit, quoties ea quae sunt a nobis utiliter dis[-]
cenda, uel prorsus intermittimus, uel minus prosequimur stu[-]
diose. contra hanc salutaris studii corruptricem, studiosorum ac
se in palaestra scripturarum continuo exercitantium ueneranda
societas optimum praestat remedium, inueniturque in publicis
gymnasiis multis, et in coenobiis calustralium paucis. Hodie
nanque studium scripturarum a multis claustralibis omnium pene regu-
larum contemnitur, et in paucis uigere monasteriis uidetur. Impru-
dentia uero nos inter studendum subuertit, quoniam in his quae discimus
debitum ordinem non seruamus. Aut enim quae nobis non conueniunt disce[-]
re cupimus, aut neglectis interdum utilioribus minus utilia incon[-]
sulte usurpamus, aut etiam bona et utilia nec ordini nec tempori con[-]
gruo distribuimus. Valde indecens est nobiliora ingenia studiis
dehonestari minoribus, et eos quos ardua et grauiora expectant
studia uanis et inutilibus exercitamentis occupari. Ne hoc ma[-]
lum incidamus discentes, magistri nobis deligendi sunt opti[-]
mi, quorum imitatione pariter et exemplo contruum ordi-
nem adsequamur studiorum. Fortuna quoque multipliciter insi-
diatur studiosis, quod unusquisque nostrum experitur quotidie,
qui ad uerae philosophiae conatur ascensum. Variis enim qua[-]
timur euentibus, paupertate, diuiciis, infirmitate, honoribus,
prosperis et pariter aduersis, quibus interdum singulis mens inter[-]
cipitur hominis stufiosi, ut nequeat apprehendere scientiam quam con[-]
cupiscit. Tarditas etiam ingenii naturalis, inopia librorum, et rari[-]
tas conuenientium praeceptorum multos a profectu salutaris studii retra[-]
xit. Saepe nocuerunt philosophantibus diuitiae, et plures a stu[-]
dio quam inopia reuocarunt. Eodem scatent ueneno, honor, pul[-]
chritudo corporis atque prosperitas, quae pluribus ignorantiae quam
sapientiae occasionem praestiterunt. Tarditatem uero ingenii naturalem
amor euincit, si diligens studiorum adhibeatur continuation. Inopiam li[-]
brorum ueteres allegare potuerunt, nos uero potius inopes copia
fecit, quoniam impressoria nostris diebus arte apud Moguntiacum in[-]
uenta, hodieque per orbem uniuersum dilatata, tot ueterum atque no[-]
uorum uolumina doctorum ueniunt in lucem, ut aere iam modico do[-]
ctus quilibet esse possit. Neque desunt hodie bonorum preceptores
studiorum, sed ubique terrarum abundant in omni uarietate discipli[-]
nae non solum in latina, sed in Graeca lingua simul atque Hebraica.
Haec sunt uere aurea tempora, in quibus bonarum literarum studia mul[-]
tis annis neglecta refloruerunt. Nec uolo te saecularis literaturae
plus haurire quam necesse ad diuinarum intelligentiam consequen-
dam scripturarum, ne uerificetur in te quod de amatoribus uanitatis
(quales hodie sunt multi) quidam sapiens protulit dicens. Ne-
cessaria nesciunt, quoniam superflua didicerunt. Vera scientia est quae
Dei cognitionem inducit, mores corrigit, restringit uoluptates,
affectum purgat, intellectum in his quae pertinent ad salutem animae
illuminat, et cor in amorem creatoris inflammat. Haec est scien-
tia salutaris, quae mentem in dei amore afficit, non extollit, quae
superbos non efficit, sed lamentantes facit, quae uanitatem non sequitur,
sed omnia trahens ad unum in diuino amore dulcissime solidatur.
Huius te frater scientiae cupimus esse studiosum, quae sola com[-]
plementum est omnium scientiarum Non te quo minus stu-
dio incumbas scripturarum g[illegible] magisterii extollat, sed eo
tibi magis discendum noueris, quo manifestum scientiae signum,
quod prae se fert nomen doctoratus, accepisti. Non magnifa-
cio clarum sine scientia gradum, aut magnum cum parua eru[-]
ditione uocabulum, sed doctos uiros quaerimus, qui doctores
multos habemus. Scientia gradum commendat, non gradus
scientiam. Verecundum est nescire magistrum, et eum qui sci-
entiae signum publice portat, necessariam non habere doctri
nam, Quid circulus ante domicilium expositus ubi non uen-
ditur uinum? aut quid regale sceptrum in manibus stulti? Absque
signato signum tribuitur, quoties indoctus et since scientia ho[-]
mo in doctorem sublimatur. Et proh pudor quam frequens
hodie in scholis apud quosdam iste reperitur abusus, quo gra[-]
dus magisterii datur in signum, ubi sufficiens non inuenitur si[-]
gnatum. Nunquid tibi non uerum dixisse uidemur, cum or-
bis magistris scateat simul atque doctoribus, inter quos docti pau[-]
ciories, indocti complures occurrunt? Curandum tibi suade-
mus, magisterium scientia, sacerdotium sanctis exornare mo[-]
ribus, ne gemino confunderis opprobrio, si et doctor sine sci-
entia, et presbyter habeare sine merito sanctitatis. Necessaria
tibi scientia est in primis Deum nosse, diuinas intelligere scrip[-]
turas, canones patrum scire, iustam humanum quam diuinum,
inquantum tuum concernit officium, non ignorare, uirtutes
colere, et Deum puro corde super omnia amare. Ad magistrum
pertinet artium quas profitetur scire principia, ut nodos enu-
cliare sciat, dilucidareque tropos, et omnium figuras exponere
scripturarum. Septem liberalium uocaris artium magister, ui[-]
deamus quantam singularum sis assecutus scientiam, ut quem
admodum tibi usus earum sit necessarius intelligas. In primis
per grammaticam artem, quae septem liberalium est fundamen[-]
tum, te scire oportet, quemadmosum latine scribas, loqua-
ris congrue, et sine uicio rectum debeas proferre sermonem.
Rhetorica uulgarem transcedens modum loquendi, pulchrum
in dicendo quaerit ornatum, tropis uariisque coloribus utitur,
et pulchro dulcissimoque sermone propositam sibi causam efferre
conatur: quae cum persuaserit, in oratoriae finam cum proposito
sibi praemio euasit. Logica rationalis scientia te uerum discerne[-]
re docet a falso, ne aut decipiaris subtilitate sermonis, aut falla[-]
tium syllogismos incidas argumentationum. Praecedit enim
scientia uirtutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere quod
ignorat: et malum nisi cognitum sit minime caueri potest. Arith[-]
metica numeros docet propositos multiplicare, diuidere quoque
et in omni uarietate certam inuenire redicam. Omnia numero
constant, et qui arithmeticae ignarus est, nullius habet scientiae
perfectionem. Geometricae artis cognitione terrae dimensionem
intelliges, ex mumeris et mensura consurgentem: pulchra qui
dem scientia, arithmeticisque decorata figuris, per quam huma[-]
na ratiocinatio non mediocriter in cognitionem summi consur-
git principii. Hae orbis latum metitur ambitum, cunctaque ma[-]
ris et terrae spacia describit, et consumata in cosmographiam ascen[-]
dit. Nihil hac speculatione pulchrius, in qua mens totius mun[-]
di transcendens machinam, incomprehensibilem creatoris omni[-]
um sapientiam admiratur. Musica coelestium harmoniam et conso[-]
nantiam praefigurans, et arte et moribus tibi necessaria est, qua in
dei ecclesia ordinatus sacerdos, et recte suauiterque modulatis ca[-]
nere uocibus scias, et sanctis ornatus uirtutibus a sacerdotalium
proportione morum non recedas. Astronomia quantum tibi sit
necessaria magistro, si ignoras magister non es. Haec astrorum
docet cursus, discernit tempus, annum diuidit, horas discernit et
dies: de cuius scientia computus assurgit ecclesiasticus, festorum
dans rationem mobilium, quam scire sacerdotem Christiano[-]
rum oportet. Ecce sacerdos, quae tibi septem cognitio liberalium
artium necessarium est, ut simiae non comparaueris in tecto, neque
stulto regali sedenti in solio. Confert enim Grammatica ut La[-]
tinum congrue intelligas proferasque sermonem. Logica uerum
te docet a falso discernere. Rethorica uirtutem tibi praestat di[-]
cendi, ut bonum et uerum quod intelligis, tuis utiliter audito-
ribus ualeas persuadere. Arithmetica uero simul et Geometi- [sic]
ca, praeter id quod tibi in oeconomicis conferunt bonum, ma[-]
gnam quoque diuinae speculationis adminiculum praestant,
quo non solum inuentis, sed inueniendis quoque aptus magi[-]
ster habearis. Maxima enim numeris et mensuris continentur
archana, mathematices ignaris minime peruia. Musica can[-]
tum, Astronomia computum docet ecclesiasticum, sine cuius
scientia nemo satis ad sacerdotium reperitur idoneus. Quod
si magistrum septem artium liberalium uelimus describere, non
ea sufficient quae ad sacerdotem diximus pertinere. Alia enim
ratio est in scholis magistri docentis, atque alia sacerdotis in Ec[-]
clesia praedicantis. Nam isti quidem usus scientiarum extractus
ab arte quadam generalitate sufficit, illi autem docendi mu-
nus necessarium particulas etiam singularum artium quadam
specialitate particulariter speculandas indicit, ut non solum uti
scientiis nouerit acquisitis, sed etiam regulas dare atque praecepta
discipulis pro eisdem acquirendis. Tu autem qui scholis arti-
starum accepto magisterio desertis ad Christi te gymnasium
contulisti sacerdos factus in Ecclesia Dei atque minister, saecularium
literarum necessario duntaxat usu retento, te totum iam dein[-]
ceps ad studium diuinarum conuerte scripturarum, in quibus
uera scientia continetur salutaris, et mentem suauiter illuminat
sapientia supercoelestis. Vana est enim omnis scientia huius mun[-]
di si conuersa non fuerit ad cultum Dei. Sacra autem scriptu-
ra, quam merito nuncupamus diuinam, omnem huius mun-
di scientiam atque doctrinam procul excedit, quoniam uera si-
ne ambiguitate praedicat, mentem lectoris placidi a terrenis
ad coelestia uocat, eamque pro Dei amore humilem reddit in
prosperis, et fortem atque constantem in aduersis. Hic est sa-
cri fluminis impetus, qui ciuitatemDei laetificat, planus simul
atque profundus, in quo et agnus simplex ac paruus ambulet,
et elephas maximus natet. Mirabilis iste fluuius est, in quo simplex
et sine literatura Christianus, pedibus, ut ita dixerim, siccis, ad
salutem securus transire poterit: et magnus subtiliterque lite-
ratus et natare potest sobrie sapiendo, et si nimium scrutatus fu[-]
erit submergi. Habet enim in publico unde paruulos nutriet, et
seruat in occulto unde mentes sublimium in admirationem du-
cat. Namin uno eodemque sermone, dum narrat historiam mul[-]
tiplex pandit mysterium: et in superficie quidem simplices dulciter
refouet, et in secretis mysteriis sublimiter exercitat sapientes. In
apertis quidem potus est, quoniam sine expositione fractionis non potest de[-]
glutiri. Propterea diuus Ambrosius praecipit dicens. Coelestium scri[-]
pturarum eloquia diu terere ac polire debemus, toto animo ac corde
uersantes, ut succus ille spiritualis cibi in in [sic] omnes se uenas animae diffun
dat. Diues et foecundissimus est ager diuinarum scripturarum, omnes in
se habet delicias, omnemque suauitatem producit. Et sicut manna se[-]
cundum uoluntatem uniuscuiusque sapiebat inore, ita sermo diui[-]
nus omnem tibi saporem quem uolueris praestabit in corde. Nihil
Christiano sacerdoti melius, nil suauius nil iucundius esse potest quam
si omni tempore sacris se cum desyderio cordis occupauerit scri[-]
pturis, mundumque custodierit ab hoc saeculo nequam. Dicit
enim beatus Hieronymus. Ama scientiam scripturarum, et car[-]
nis uitia non amabis. Propterea sint scripturae diuinae sem-
per inmanibus tuis, et iugi meditatione in corde uoluantur,
nec sufficere tibi putes mandata dei memoria tenere, et operi[-]
bus obliuisci, sed ideo illa saepius legito, ut facias quod didici-
sti. Non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores
mandatorum dei ab ipso iusticiae coronam accipiunt. Ita uiue,
ut sapientiam diuinarum humanarumque rerum cognitionem
tibi necessariam assequi merearis, quia non est miserabilior e-
gestas, aut inopia turpior, quam in ordine constitutum sacerdo[-]
tali egere sapientia, et eum qui alios docere iubetur ex officio,
stultum esse et sine eruditione uirum. Vale et Deum ora pro no-
bis. Ex Herbipoli 24. die mensis Iunii. Anno Christi 1506.

IOAN. TRITE. AB. MONASTERII S.
Iacobi in suburbio Herbipolensi, Priori et Con-
uentui in Spanheim diuini nominis conti
nuum habere timorem.
OMnipotens Deus cuius aeterna potesta et nunquam
iniusta uoluntas, sanctus et iustus in omnibus ope-
ribus suis, qui nihil facit mali, nihil ue sine causa
permittit. Ipse iustus, sanctus, et misericors, omnia in uero iu-
dicio fecit cum sit bonus atque omnipotens, nulli penitus iniu[-]
riam facit, qui custodit ueritatem in saeculum saeculi, facit iudi[-]
cium iniuriam patientibus, dat escam esurientibus. Dominus erigit
elisos, Dominus diligit iustos. Dominus mortificat et uiuificat, de [-]
ducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit et ditat, humili-
at et subleuat. Suscitat de puluere egenum, et de stercore eleuat
pauperem. Pedes sanctorum suorum seruabit, et impii in tenebris
conticescent. Nisi quia dominus in nobis dicat nunc abbas Tri[-]
temius, nisi quia dominus erat in nobis. Cum exurgerent improbi
homines in nos, forte uiuos deuorassent nos. Cum irasceretur
insania et furor eorum in nos, forsitan aquae malignantium ope[-]
ruissent nos. Torrentem iniuriarum et contumeliarum pertransi-
uit anima nostra, nisi astitisset Dominus Iesus, forsitan pertransisset
anima nostra aquam intolerabilis desperationis, aut certe non
satis religiose uindicasset iniuriam. Sed benedictus dominus Iesus, qui non
dedit nos in captionem dentibus aemulorum, ut prauorum hominum co[-]
geremur diutius subesse imperio. Anima nostra sicut passer in[-]
noxius liberata est de malignorum laqueo uenantium, quorum inuidia
nullo uiro bono parcere nouit. Laqueus contritus est, et uana
Cynonotorum elisa confidentia, qua nos reuocare a sanctis studiis in odium iusti
principis frustra tentauerunt. Nos autem adiutorio
Domini nostri Iesu Christi a multis, quas in regimine monasterii
Spanhemensis sustinuimus, miseriis tandem liberati sumus. La[-]
queus mundanae colligationis nostris omnino contrarius studiis
Dei prouidentia contritus est, et nos de seruitute ingratissimorum
hominum liberati sumus. Dominus Iesus liberauit animam meam a labiis ini[-]
quis, et a lingua aemulorum nimis dolosa. Vos scitis fratres, mo[-]
do ueritati uelletis exhibere testimonium, quam iniustam a Cyno[-]
notis iniuriam susceperim, qui nullam contra me causam ha-
bentes, inuidia et liuore commoti, ecclesiasticum uiolare immu[-]
nitatem non timuerunt. Excusationes modo afferunt suae in
nos temeritatis, dicentes se non odio nostri sed amore potius
fecisse quod egerunt. Sed malus et nobis non tolerandus amor
eorum fuit, quo nomen nostrum ab omni scelere semper inno[-]
xium, per ora multorum in suspicionem uertitur, quasi propter
aliquam nostri lasciuiam, ita saeuire oportuerit in familiam. An[-]
nus hodie uicesimus quartus uoluitur, quo canonice in abba-
tem electus Spanhemensem, omne tempus quod mihi competere ad
ocium potuit, uos testes estote et iudices, non ad uoluptatem carnis
qualemcunque, sed totum semper ad studium conuerti scripturarum, die
ac nocte lectionibus intentus, semper aliquid scribens aut dicens.
Nemo uestrum me unquam inuenit ociosum, nemo uidit uel audi[-]
uit carnis solatiis deditum, uagisque discursibus uel spaciamentis in
monasterio uel extra inutiliter occupatum, sed neque comessatio[-]
nibus aut potationibus conuiuiisque minus necessariis intentum,
seu quibuscumque aliis leuitatibus aut uanitatibus desudantem. Ni
hil mihi dulcius unquam fuit, quam sacras rimare scripturas, in illisque oportuno
tempore diebus occuparit et noctibus, et semper aliquid bo[-]
ni aut legere aut scribere. In testimonium studiorum nostrorum uo[-]
co citoque bibliothecam illam solennem, quam meis laboribus, studio et
impensis comportaui non sine uigilantia et fatigatione continua, uo[-]
luminum in omni uarietate studiorum non modicam multitudinem con[-]
gregans, non solum impressorum nouiter, sed scriptorum quoque ma[-]
nu et calamo, quorum numerus omnium duo milia excedit. Super [-]
fluum fuerit nostras recensere lucubrationes, quas in medio curae pasto[-]
ralis, rerumque sollicitudine temporalium per interualla scripsimus, quibus no[-]
men Spanhemensis coenobii prius incognitum et obscurum, satis
celebre factum est. Neque studiis nostris intenti nimium rem propterea
negleximus compluria, neque uos ipsi poteritis negare, palam cernentes
quas ereximus necessarias pulcherrimasque structuras, et in eccle[-]
sia quos comparauimus ornatus campanulasque, et uaria sacri uasa
mysterii: censuum quoque ornatissime renouatas conscriptiones,
quae omnia quantis exegerimus laboribus et impensis, etiamsi uos
non intelligatis, ipsa tum posteris inducent admirationem. Denique
ab annis iam ferme duodecim, ubi in noticiam et familiaritatem quo[-]
rundam deuenimus principum atque nobilium, non parum uobis emolu[-]
menti adduximus, ex his quae nobis eorum fuerant munificentia
condonata. Nihil fuit nobis unquam speciale, nihil proprium, sicuti
nec esse debuit, sed fuerunt nobis uobisque omnia semper communia,
et nulla penitus neque in habitu neque in cibo neque in potu nobis
unquam singularitas fuit, quod ita uerum esse nulus uestrum ignorat.
Maxima quoque nobis cura semper fuit, ne quid eorum quae uobis ne-
cessaria uidebantur deesset, fecimusque ut in nullo sustineretis pe-
nuriam, quantum nobis omnino possibile fuit. In spiritualibus uero
nunquam defuimus uobis, tametsi pauci uestrum post discessum
fratrum nostrorum, quibus sancta studia placuerunt, spiritualia dilexe[-]
rint exercitia, sed uanis se occupauerint semper. Scripsimus, di[-]
ximus, Verbum Dei continue uobis praedicauimus, uosque oportu[-]
ne et importune ad cultum uerae sapientiae publice ac priua-
tim exhortati sumus, quantum uero profecerimus, confiteri
palam erubescimus. Et quia fecistis uos nostra exhortatione
indignos, diuina forsitan prouidentia transplantati sumus, ne inter
spinas arbor diutius sine fructu pungeretur. Venit illa dies quam a
multis optauimus annis, in qua nobis est data oportunitas, ut
ingratarum ouium sanguinem super earum capita funderemus, excusso[-]
que in eas puluere pedum, a finibus surdorum, iuxta praeceptum Euan-
gelicum transiremus. Audite capita si placet eorum quae commisistis in nos,
ut cognoscatis uos iustissima ratione desertos a nobis, sacra uo[-]
bis semper displicuere studia nostra, scriptisque nostris omnibus pro
reuerentia cachinos reddidistis, et nemini unquam lucubrationes no[-]
strae minus placuerunt quam filiis nostris. Nec satis fuit irrisisse opuscu[-]
la etiam quae patrum iussu conscripsimus, nisi et apud indoctam plebem de[-]
tractionibus ea carperetis. Vixistis semper paternis exhortationibus
contrarii. Multis saepe in nos conspirationibus machinati fuistis,
interpositoque iuramento et poena uocis amissionis in capitulo ne
quis nobis conspirationis uestrae reuelaret archana, mendacia debi[-]
torum confinxistis in nos, quae per aurifabrum Vuormatiensem, qui cre[-]
ditor occultus dicebatur, coram uobis omnibus in loco capitulari o[-]
stendimus conficta et ementita. Ambo uiuunt hodie testes, tunc
autem deputati uisitatores, Gerlacus Tuitensis, et Ioannes Schonau
giensis abbates, qui ne dignam de uobis ultionem sumeremus,
precibus obstiterunt. Item cura et sollicitudine rerum tempo-
ralium spiritualiumque per omne tempus nostri regiminis graui-
ter oppressi, nullum e uobis inuenire potuimus unquam, qui aut
nostris compateretur laboribus, aut uices monasterii pauperis
in ueritate doleret. Quot uobis priores instituimus claustrales?
et praeter unum Nicolaum de Creutzennach, alterumque Ioannem
Damium Curtensium, nullum regularis disciplinae zelatorem
inuenire potuimus unquam. Erubescimus dicere quanto semper o[-]
dio fueritis persecuti eos, qui uobis monasticae obseruantiae disci[-]
plinam persuadere conati sunt. Quantamuero pro re familia[-]
ri diligentiam fecerint quos nobis coadiutores assumpsimus,
et nos cum dolore sumus experti, et neminem uestrum latere potest.
O quantis gemitibus et suspiriis plenum onus pastoralis curae
in uobis hactenus portauimus, nullum ex uobis neque in spiritua[-]
libus neque in temporalibus fidelem habentes adiuuantem. Vos
ad omnia nobis praestistis inutiles, nullam rectitudinis uel com-
munitatis zelum habentes, nihil aliud quam carnis solatia quaesiui
stis. Inter uos erat nemo qui manus nobis porrigeret adiutri-
ces, et si quando extraneum in auxiliatorem temporalis
curae assumpsimus, continuis illum detractionum morsibus lace[-]
rastis. Annis quatuor census monasterii omnes in propria leua[-]
re ac renouare persona coacti fuimus omni solatio uestrum destitu-
ti, et quoties aliquem in cellerarium ex uobis deputauimus toties in
rebus monasterii graue dispendium passi sumus. Nos autem qui
patrum ordinis imperio multocies obedire compulsi, ab annis
uiginti per omnes uicinas prouincias uisitando totas plaerumque
consumpsimus aestates, rebus nostris semper nequiuimus pro
uoluntate adesse utiliter, quo factum est, ut nobis absentibus et
uobis omnia negligentibus, imo uestra solatia quaerentibus, non
satis pulchra facies rerum utriusque status tandem emerserit. Quam
uis maxima sollicitudine nostra interueniente, nullam unquam
rerum ad uitae sustentationem necessariarum senseritis inopiam, quousque tandem
anno Christianorum quarto supra quingentesi-
mum atque millesimum, bello saeuiente in principem Illustrissi-
mum Palatinum grauissimo, cortes monasterii omnes unde ui-
uere solebamus, per Hassiones Alexandrinosque aut exustae aut de-
solatae fuerunt. Erat nihilominus certa nobis spes recuperation-
nis omnium, sed uestra se stulticia, ne dicamus perfidia interpo-
suit, et omne consilium nostrum, quod nullius iniuriae memores
pro uestro parauimus bono, praesumptuosa temeritate corru-
pistis. Ab anni duodecim nouimus praecessisse discordiarum
semina, ex quibus malum omne constat exortum. Ducem Cy-
nonotorum alioquin principem pientissimum, quidam ex uobis
inter medios blatterones nobis reddiderunt suis occultis ma-
chinationibus insensum, in medium pro causa, ut ratio uideretur
sufficiens, afferentes conficta, quasi nos partes principis Palati-
ni, iuribus ipsius ducis magna quadam adhaesione duxerimus prae-
ferendas. Quid enim si fuisset etiam haec uestra confictio uera?
Eramus propterea uel detractionibus uestris lacerandi, uel in-
dignationi ducis iustae obnoxii? Quid Palatino contulit ad-
haesio nostra? quid profuit? aut quid commodi ex ea re coepit?
Aut quid nocuit Duci, quod nos Palatini fauimus rebus ? Ingenue fatemur Palatini
principis Serenissimi nobisque clementissimi
atque munificentissimi bene fauimus semper, sed et hodie faue-
mus honori, bonae fortunae, rebusque secundis, quanquam fauor hic
noster suae nihil contulerit maiestati. Neque Ducem propterea o-
dio habuisse putandi sumus, aut rebus eius male fauisse, quod etiam-
si uoluissemus, quam illi rerum suarum intulissemus iacturam? Libet
exclamare in ducem et suos, si uestris delationibus credidit falsis,
cum Aristophane in quodam loco pulchre satis dicente.
ὡς ἀργαλέον πρᾶγμ' ὀςιν ὦ ζεῦ ὁ θεοὶ
δοῦλον γενέαθζ παραφρονοῦντος δεςπότου
De omnibus his libenter quidem nobis persuaderemus innoxium
principem, nisi manifesta uiderentur seductae mentis obstare indi-
tia. Vera dicimus, in potentem cognita scribimus, nullam eius pro-
scriptionem metuentes, quoniam nos proscribere non poterit, cuius
imperio minime subiacemus. Parcimus tamen, ne uindictae genus
uideatur scripsisse ueritatem. Ad uos nota referimus atque manifesta,
quibus si audetis contradicite, imo si potestis. Quis in crepidine
templi monachum illum quem noscitis omnes reperit cum uxore uil-
lani commiscentem? Nonne tu prior cum aliis multis? Hic talis iuste[-]
ne a uobis defendi potuit, et in aliorum perniciem nobis tunc absen[-]
tibus auxilia sibi hominum inuocare secularium? Negauit publi[-]
ce factum, quod multorum fuerat attestatione probatum: et
ne debitam pro demeritis lueret poenam, uobis consentientibus o-
pemque ferentibus innocentes nostros familiares, quarum fuerat in-
dustria deprehensus in facinore, contra omnem iustitiam uocauit
in culpam. Cur nostrum non expectastis aduentum? Omnia enim
nobis Heidelbergae tunc existentibus et ignorantibus facta sunt.
Vestro dehinc fauore atque consilio mendaciis suis abbatem mon[-]
tis speciosi nimis credulum, ac Ducis Cynonotorum quosdam
officiales circumuenit, eoque concitauit, ut innoxios familiares no[-]
stros, qui eum solum cum sola in loco ecclesiae obscuro, et ab ho[-]
minum accessu remoto, cum signis sui sceleris manifestis (quae
maior quoque pars uestrum uidit et uera cognouit) ab undecima
hora usque ad secundam obseruarunt, repererunt, exeuntesque in-
creparunt de templo, alios caperent, aliosque conuerterent in fu-
gam, non in paruum nostri despectum, contumeliam et opprobrium.
Haec omnia uestro consilio facta, et instantia per ducales praesum-
pta ministros in absentia nostra certius certo cognouimus, cum
ceteris quae nos scribere uerecundia non permittit. Huius indi[-]
gnitate facti tandem relati ad nos, extra monasterium manere ad
tempus decreuimus, donec animos erga nos uestros intelli-
geremus plenius, et mentem Ducis cur et si talia commisisset
haberemus exploratam. Interea menses decem et octo fluxerunt,
in quibus praeter Priorem neminem uestrum uidimus, nullas
a uobis accepimus literas, praeter in Marchia unas, et impensis
uiximus alienis, munificentia principum sustentati: animos uestros
rerum exhibitione satis intelligentes, nisi forsitan Prior fidelis in-
ternuncius esse contempserit, quod tempus sine dubio dabit in lu-
cem. Quid est fratres quod toties nos ut reuerteremur ad monaste[-]
rium precibus pulsare uoluistis, quasi mentem nesciretis no-
stram, quam uobis dudum literis significauimus per Priorem?
Si uoluistis ut rediremus ad uos, quare mandatis nostris non ob-
temperastis? Quare Ducem non conuenistis uestrum, ut nobis
graciosum retribuisset animum? Sed audiuimus illum dixisse
ad suos compluries, quare abbas non reuertitur ad monasterium
suum, quando nemo illi fuit molestus, nemo turbauit, nemo
iussit exire, nemo reuerti prohibet? Mallet enim Dux non du[-]
bitamus non esse factum, quod ad instantiam fugitiui illius mo[-]
nachi fieri mandauit, poenitentiaque ductus ut rediremus opta-
ret, sed more principum huius mundi, ueretur ne si nobis desyderium
scriberet suum, recognouisse iniuriam uideretur quam fecit. Magis
autem expectat humilitatem a nobis, ut qui contumeliam suscepimus
ueniam priores deprecemur. Non possumus hoc nostram decere
institutionem monasticam non confiteri, et fecissemus quam
libentissime ob Christi amorem, nisi uestra nobis inueterata
nimium ingratitudo ne rediremus obstitisset. Satis enim per-
specta nobis est innata clementia Ducis, quam uel unis impetra-
re potuisse litteris minime dubitamus. Vestra in nos commissa ingra[-]
titudinis uicia saepiusque repetita cogitamus, quorum diutius in-
solentiam tolerare non uolentes, datam nobis occasionem qua libe
remur a uobis licet cum amaritudine suscepimus, scientes nos
agrum hucusque sterilem coluisse. Nimium estis ignaui et simpli[-]
ces, si putatis me dolos uestros et fraudes non praeuidisse, cum
me uerbis ut redirem fecistis crebrius rogari, et tamen nihil plus[-]
quam reditum meum timuistis. Creditis nos latere consilia in conuentu
malignantium apud Pingiones agitata? Aut minime constare no[-]
bis eulogia putabitis quae prior nomine omnium uestrum confinxit
in monte specioso aduersum nos faciens ea conscribi per manus Pe[-]
tri Schlarpii, in manus nec dum peruenerint nostras. Haec ingrati[-]
tudinis et maleuolentiae uestrae manifesta inditia nos tandem ratio-
nabiliter commouerunt, ut recedentes a uobis tantas insolentias diu-
tius minime pateremur. Quod utinam prius fecissemus cum ad
plures uocaremur abbatias a multis, quas una sententia omnes
uestri amore contempsimus. Erant enim tunc plures inter uos
religiosissimi fratres moribus et prudentia insignes, quorum intui[-]
tu oblatam nobis fortunam despeximus. His tandem aut mortuis
aut ad alia monasteria uocatis, uos mihi relicti fuistis prudentia
et eruditione paruuli, stultitia uero et temeritate magni, quos sae[-]
pe ad semitam iusticiae reuocare tentauimus, nihil tamen pro-
fecimus unquam. Semper uobis disciplina regularis odiosa fuit,
et propterea neminem uoluistis unquam sustinere priorem, nisi qui
uestris moribus conueniret. Simplicem illum et rectum uirum Nico-
laum Stauropolitanum quem uobis constitueramus priorem, cum per uiam
obseruantiae regularis ambulare cerneretis, tot iniu-
riis, contumeliis et irrisionibus agitastis, quousque non solum de prio[-]
ratu eum sed de monasterio quoque turbaretis. Venerabilem quoque
fratrem integerrimumque uirum Ioannem Damium Curtesium agrippinatem
literis a nobis omnifariam sufficienter imbutum, non modo lati[-]
nis sed graecis quoque atque hebraicis pari uaesania in pri[-]
oratu recusastis, propterea quod ad regulae puritatem ambulans uestris
noluit consentire peccatis. Hic quantus euaserit apud alienos quod
suis displicuit hodie cernitis, quem ad uos reuocare iam deinceps
minime poteritis. Improbitas uestra uiros optimos nunquam po-
tuit sustinere, propterea quod uestris leuitatibus minime consenserunt.
O Spanheim Spanheim, bonos utilesque uiros ab initio refor[-]
mationis tuae semper abhorrens, quantis uolui conatibus tuas
reuelare miserias et consentire noluisti. Ecce nunc tandem acedia
plenus meliores compellor sequi fratres quos iniuria repulisti,
Nonne Henricum Northeimensem uirum optimum regularisque dis[-]
ciplinae zelosissimum custodem inuidia paruulorum ad Saxones re[-]
dire compulit? Post quem pari uaesania aemulorum ex te pulsi fuerunt
Ioannes Thoringus nunc Prior in Pegauia, Ioannes quoque de Dreisa
iam Prior in Mariae monasterio, Nicolaus stauropolitanus celle[-]
rarius Lympurgensis, Ioannes Damius praepositus sanctimonialium in
Nouocastro apud Budorim, et Ioannes Venatoris institutor no[-]
uiciorum in praefato coenobio Pegauiensi, quod singuli mutuo sibi suc[-]
cedentes Prioris in te gesserunt officium, quos zelum disciplinae mo[-]
nasticae habentes ferre noluisti. Transeo reliquos non priores, mo[-]
nachos simul atque nouicios, quibus inuidia tuorum fortunae locum
contulit melioris. Haec tua Spanheim infirmitas semper et nau[-]
sea fuit, non sine periculo in uentris stomacho retinere. Viros bonos,
maturos et utiles, in quibus requiescere potuissem securus per
inuidiam eiecisti, quorum destitutum auxilio facilius tandem saeuires in
pastorem. Expulsis nequiter domesticis, quid restat nisi ut pater[-]
familias expellatur? Excusationem uerba legitimam conficta non affe-
runt, quantum damni occasione qui dat, damnum dedisse uidetur. Praeter
enim illa quae uestra superius in nos commissa perperam enumerauimus
non minus ad indignationem nos concitauit mendosa detractio
uestra, cum nihil eorum deo teste commiserimus, quae impio in nos animo
confinxistis. Erubescimus dicere crimina quorundam uestrum quae
omnibus uobis sunt manifesta, sed quia inter nos ista manebunt se[-]
creta quae hac uice scribimus, et nos compellit integritas ad memo[-]
riam uobis reducamus quorum nunquam fuistis obliti. Boni fratres hor[-]
tamur uos per districtum dei iudicium in quo secreta cordium erunt ma[-]
nifesta, cessate innocentem persequi patrem, de quo quicquid sceleris
dictum est, confictum et mentitum non ignoratis. Vos ipsos inspicite
potius et agite poenitentiam, quoniam parua consolatio est si homines ue[-]
stra lateant crimina cum deum minime latere queant. Schedulam his in[-]
clusam legite, et quanta uobis poenitentia sit opus intelligetis. Non
sufficimus admirari temeritatem uestram, qua inuoluere sceleribus
uestris non metuitis innocentes, usque adeo ut ne nobis quidem par-
cere noueritis. Nisi uerecundia prohibuisset nos reprobam conuer[-]
sationem uestram qua nobis absentibus semper in deteriora profecistis
ad noticiam patrum deduci fecissemus, ut agnoscerent omnes quantam
a uobis suscepissemus iniuriam. Confidimus autem in domino Iesu quod solus nouit
innocentiam nostram, quoniam uenient in lucem omnia quae commisistis in
nos nobis etiam nihil reuelantibus, dabitisque iusto dei iudicio me[-]
ritas in hoc tempore poenas, ne in futuro examine pereatis. Vos qui[-]
dem nobis ut cederemus occasionem improbitate uestra tribuistis,
talia committentes in nos qualia boni claustrales nunquam in suum com[-]
misere pastorem. Abbatiam itaque monasterii diui praesulis Martini Spanhemensem,
quam canonice dudum electi atque confirmati susci[-]
pientes annis 23. mensibus duobus et uiginti diebus cum Dei
auxilio pro uiribus ad puritatem regulae sanctissimi patris nostri Bene[-]
dicti regere manu tenere et gubernare curauimus, hodie per ma[-]
nus nostrae chirographum propter incorrigibilem temeritatem uestram
multiplicesque iniurias tam a uobis quam ab aliis susceptas coram cru[-]
cifixo Iesu Christo in arbitrium conuentus, non inducti neque ab ali[-]
quo persuasi aut compulsi, sed uoluntate spontanea in dei nomine
resignamus, ea contenti quam pridem S. Iacobi maioris apostoli
in suburbio ciuitatis Herbipolensis oblatam a reuerendissimo prae[-]
sule Laurentio suscepimus gubernandam. Confitemur autem et pu-
blice in his scriptis protestamur, quod Ioannem nutium seniorem, Ioannem
Damium, Ioannem cusanum, Ioannem de sobernheim, Ioannem pingi[-]
onitam seniorem, et Nicolaum sculteti filium, ab omnibus iniuriis et con[-]
tumeliis nobis illatis a uobis credimus, tenemus et pronuncia[-]
mus innocentes innoxios et immunes. Satis enim nobis innocen[-]
tia et integritas eorum constat, quod pura semper deuotione nostris obe[-]
diuere mandatis, seque a prauitatis uestrae studiis ubique subtraxe[-]
runt. Propterea illos immunes denunciamus atque innoxios ab
omnibus iniuriis contumeliis et detractionibus uestris, quibus ut re[-]
cederemus a uobis effecistis. Similiter et uita defunctos praeter
Haymonem omnes credimus et pronunciamus a uestris conspiratio-
nibus innocentes. Omnipotens deus indulgeat uobis ea quae com[-]
misistis in nos et non imputet uobis in peccatum ad mortem, sed culpam
simul et poenam pro ea debitam in hac uita remittat. Ego uobis etiam
non rogantibus propter amorem Domini mei Iesu Christi liben[-]
ter indulgeo, a quo et ipse meorum expecto ueniam delictorum.
Credite mihi fratres coram Christo Iesu et saluatore omnium
uera dicenti quoniam semper uobis pepercimus et malefacta
uestra quae in Deum commisistis et me nunquam effudi in lucem, indignum
existimans, ut pastor mali aliquid etiam cum ueritate de suis ouibus
loqueretur. Hinc scio uobis audatia creuit, et temulentus contra nos
pauper cornua sumpsit, ut de me fingeretis falsa, qui de uobis semper tacui uera.
Satius ergo duxi monasterium dimittere, quam
uestros mores improbos in capitulo patrum uerbo uel scriptis
accusare. Certus sum enim et nullatenus dubito, quoniam si causam ut est
in notitiam patrum deduxissem qui apud Mogunciam in capite sep[-]
tembris anni praesentis capitulum annale celebrarunt, et mea
fuisset comprobata innocentia, et nullus uestrum deinceps in
Spanheim remansisset. Vestrum coram hominibus libenter por[-]
taui opprobrium, ut uerum me Iesu Christi comprobarem di[-]
scipulum. Arbitrabar enim melius ut unus cederet multis, quam
propter unum multi despergerentur. Dominus Iesus qui est iu[-]
dex uiuorum mortuorumque uenturus, pro his contumeliis et
iniuriis, quas innocenter sustinui mercedem, mihi rependet su[-]
pra quam ausim aut petere aut sperare non dubito. De caetero
fratres secundum dei timorem et uestris prouidete conscientiis,
et talem super uos eligite pastorem, non qui prauis conueniat
moribus, sed qui uerbo et exemplo uos praecedat in salutem.
Duos scio inter uos principes factionum, quorum ad abbatiam
uterque aspirat, alter uaticinio cuiusdam fatuelli sicuti omnes no-
uistis dudum animatus, alter in sua prudentia confisus. Deum
non quaerunt sed suae solatia carnis, quod ex uita utriusque transacta facile
comprobare potestis, ac deinceps non sine periculo experiemini.
Hoc solum monuisse sufficiat, quanquam uerear surdis narrare fabel[-]
lam. Dominum Deum timete, et eius obseruate mandata, ne peccatum
accumulantes peccato, iram uobis duplicem in die reuelatio[-]
nis iusti iudicis thesaurizetis. Vindex enim est Dominus et suam
longanimitatem in eos qui peccant et non egerunt poeniten-
tiam, atrocitate poenarum compensat. Valete et rectum aliquando
sapite. Ex Herbipoli ultima die mensis octobris Anno. 1506.

IOACHIM DEI GRATIA MARCHIO BRANDEN.
princeps elector, reuerendo patri Ioan. Tritemio abbati S.
INgens nostri amor et beneualentia erga te pater eru-
ditissime, simul et recens memoria eorum quae nobis
piae eruditionis nuper exhibuisti documenta, nos
uehementer impellunt, urgent, commouentque, ut crebro tibi scri-
bamus, significantes in primis praesenti nostro chirographo fe[-]
licem et incolumem statum nostrum, uxoris quoque, filii, et fratris,
atque sororis. Tuae autem paternitati maxime condolemus propter
aemulorum inuidiam aduersa tibi suscitantium, sicuti ex tuis li-
teris ultimis intelleximus, et nuncii nostri accepimus relatio-
ne. Confidimus tamen quod et sapientiae tuae consilio, et diuino pa[-]
riter auxilio cuncta humanae prauitatis machinamenta facile
fuperabis. Nimis amara cognouimus relatione, doctissimum
quondam praeceptorem Libanium sarcinam deposuisse car[-]
nis, et spiritum reddidisse altissimo qui creauit illum, de cuius
moret (si tamen mortuus est, adhuc enim speramus uiuentem) non
minus dolemus, quam si quispiam ex amicis nostris decessissit charis-
simis. Praeclaram eruditionem eius, inaestimabilem scientiam omnium
ferme scripturarum, et singularem ingenii subtilitatem in eo semper
dileximus et mirati sumus. Rogamus autem paternitatem tuam,
quatenus si mortuum inueneris, omnem pro libris ab eo relictis
diligentiam impendas, ne in manus deueniant exterorum, illi
maxime quos utiles nobis intellexeris. Libenter enim soluemus
quicquid decreueris soluendum. Caeterum amantissime praece[-]
ptor te iterum atque iterum quam instantissime obsecramus,ut re-
dire ad nos circa festum pascatis, aut pentecostes non pigriteris.
Est enim nobis quod nosti tua opera in multis necessaria, qua
sine detrimento rerum nostrarum diu carere non ualemus.
Tuum super his consilium nobis per hunc nuncium nostrum,
quem propterea misimus ad te, rescribito. Quod si petitionibus
nostris consenseris (uti plenam de te confidentiam gerimus)
significa tempus, et eundem tabellarium ad diem destinatum cum
sumptibus pro uia necessariis remittemus ad te, nec irremune[-]
ratus recedes a nobis. Nec te lateat amator unice nouum prae[-]
ceptorem quem persuadente admisi per omnia bene agere, estque
mihi spes non parua de maiore cum tempore profectu. Signaui-
mus autem in schedula his introclusa quaedam uolumina, quo[-]
rum copiam non habemus, rogantes ut quam primum pote-
ris eorum nos lectione reficias. Scire etiam te uolumus, quod soror
nostra domina Vrsula contractum cum Duce Magnopolita-
no matrimonium in hoc carnis priuio solemni celebratione
nuptiarum hic in Vrsulo consummabit. Iterum te rogamus
ut in praemissis omnibus te nobis talem exhibeas, qualem in te
confidentia habemus, et semper habebis nos tibi gratificaturos
in omnibus. Vale nostri memor et amans, et maneat inter nos
amicitia dudum contracta inuiolabilis. Iterum uale semperque]
ueleto. Ex oppido nostro Tengermunda circa Albim. Anno
dominicae natiuitatis millesimo quingentesimo sexto, die ue-
ro sancti Burchardi. Et manu nostra propria.

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI ET DO-
mino D. Ioachim Brandenburgensium Mar-
chioni, etc. Ioannes Tritemius abbas san-
cti Iacobi in suburbio ciuitatis Herbi-
polensis, quondam uero Span[-]
hemensis, felicitatem.
INcolumitati tuae tuorumque Serenissime pien-
tissimeque princeps, iure uehementer congau-
deo, et plus quam uel praesens dicere, uel scri-
bere absens possim, prosperis rerum tuarum suc-
cessibus laetatus sum. Compassioni uero excellen[-]
tiae tuae super incommodis meis gratias ago habeoque immortales,
sed et referam si qua oportunitate potero unquam. Spero autem quod
inuidiam aemulorum consilio tandem sapientis euaserim auxi[-]
liante Deo. Notum itaque tuae serenitati facimus inuictissime prin[-]
ceps, quod recedens a tua celsitudine ad Spanheim non fui reuer-
sus, quoniam et si dux Cynonotorum meum uideretur optare reditum
ad monasterium, tamen quaedam sese interposuerunt ex parte
infidelium monachorum meorum machinamenta, quibus in tan[-]
tam fui prouocatus acediam, quod firma penes me conclusione
statui, ad Spanheim deinceps minime reuertendum. Mansi ergo
non sine consilio foris apud Serenissimum principem meum
Philippum Comitem Palatinum, Bauariae ducem, ac princi-
pem electorem Budoris mensibus quatuor, quousque tandem
reuerendissimus praesul Herbipolensis ad Abbatiam sancti Ia-
cobi, quondam Scotorum in suburbio, uocari me fecit, elegit
ac confirmauit, ad cuius possessionem intraui quintadecima
die mensis octobris anni praesentis. Locus quidem paruus, pau[-]
per et modicus est, sed proposito et studiis meis multum con-
ueniens, ubi et mihi et literis ad placitum potero semper esse
intentus. Abbaciam itaque Spanhemensem inutilibus plenam
occupationibus uua [sic] cum ingratissimis monachis amore pacis
et quietis dimisi, posteaquam illi praefueram in annum quartum
atque uicesimum. Quod quidem factum non solum me non poeni[-]
tuit, sed usque adeo delectat, ut neque etiam cum omnimoda pace il-
lic me uellem remansisse. Mortem Libanii praeceptoris mei dul-
cissimi grauiter ferrem, certo si scirem esse defunctum. Spero enim
per Dei misericordiam eum adhuc esse uiuentem, et sicuti mihi
priore anno pollicitus fuit, ad me in breui esse uenturum. Misi ad
eum mense Augusto literas et tuae Serenitatis et meas, quas an
receperit adhuc sum incertus. Operam pro uiribus dabo, ut sciam
ueritatem, et quidem mortuus est, quod Deus omnipotens auer-
tat, curabo ne penitus a nobis uideatur ablatus. Reliquit enim
preciosa ualde opuscula ingenio luculento composita, quo[-]
rum ad nos quanto poterimus plura contrahere, tanto minus
a nobis uidebiter decesisse. Ego autem ab eo die quo March[-]
am tuam a celsitudine tua exiui, usqu in praesentem, nihil scri[-]
bere potui, propterea quod neque locum potui habere quietum, nec
tempus oportunum. De laudibus uero sancti Ioseph nutricii
Domini saluatoris quam promum inchoabo tractatum, et re-
liqua per ordinem in schedula signata manu celsitudinis tuae,
quanto citius potero iuxta ingenii uires aedere curabo. Interea
tua serenitas moram hanc patienter sufferat precor, quoniam
miserante domino Iesu, et uitam prolongante mea, omnia
cum tempore a me recipies consummata quae flagitas. Ad il-
lud uero, quod tua celsitudo meum ad se in Marchiam denuo pe[-]
tit regressum ad festum dominicae resurrectionis uel penteco[-]
stes, nihil certi rescribere possum, proptera quod resignata prio-
re abbatia et ista suscepta, iam me alterius dominio principis
subieci. Ego enim quantum in me est facile potero persuaderi,
sumque et promptus et uoluntarius iustis desyderiis maiesta-
tis tuae in omnibus pro uiribus obedire, sed duo sunt hac uice
quae mei promptitudinem animi uidentur impedire. Primum,
quod in hac nouellus abbatia tam cito tamque remote abire, ac fo[-]
ris diu remanere sine principis mei reuerendissimi consensu nul[-]
latenus possum: et consensus quem prior dedit Palatinus ni_
hil hodie suffragetur, quoniam mutato principe necesse est et
priuilegium mutari. Aliud quod obstare uidetur quamuis non
magnifacio, me tamen aliquantulum contristauit, quod ex ordi[-]
ne meo patres quidam in me scandalizantur, quod curias sequar
principum, nescio quae friuola et conficta garrientes, quasi pro
rebus quibusdam prophanis docendis, et non pro Christianae
religionis honore diuinatumque scripturarum tradenda intel[-]
ligentia ad tuam celsitudinem fuerim antea profectus. Credu[-]
la in uicium turba suo contra innocentiam more bacchatur,
et quoniam naturalium rerum non habet in cognitione principia,
quicquid non intelligit, malis operationibus adscribit. Nemo
capit ignarus, esse possibile quod miratur, et uim naturae meti[-]
tur unusquisque pro sui capacitate intellectus, ac inde ut caecus
omnino decipitur. Sed nihil eorum cauillationes aduertit con[-]
scia mens recti, deridens potius imperitorum ignauiam, qui bo[-]
num despiciunt quod ex ignauia nunquam didicerunt. Tua tamen
serenitas domino meo reuerendissimo scribat episcopo, et si
ut ueniam consenserit ille, satis utrique fuerit consultum. Quan[-]
quam mihi uideatur consultius, salua tuae celsitudinis uolunta[-]
te multis respectibus, quod meus ad Marchiam introitus usque in
annum millesimum quingentesimum differatur octauum, ne si tam
cito abiero, rursus aliquid in me lingua aemulorum maledica le[-]
uitatis expuat. Promissum Regis Danorum dilatum intelle-
xi et doleo. Vereor autem quod parum cum Suedis prosperabitur,
et quanto magis conterere illos tentauerit, tanto se amplius euis[-]
cerabit. Deus enim excelsus dominatur super regnum homi-
num, sicut scriptura dicit, et cuicunque uoluerit dat illud. Om[-]
nipotens Deus principatum tuum in omni bonitate confirma-
re ac facere gloriosum dignetur, praebens tibi omne desyderi[-]
um cordis tui, quod sine dubio facturus est, si corde perfecto in
mandatis eius cum sancto Dauid innocenter ambulaueris ut
coepisti. Quod nuncius tuae serenitatis tardius reuertitur, cau-
sa est, quia opinione deceptus in Spanheim me requisiuit. Al[-]
tissimus maiestatem tuam conseruet incolumem, cui me hu-
milime recommendo. Ex monasterio meo praescripto Herbi[-]
poli 25. die mensis Nouembris. Anno Christi. M. D. VI.

DOMINAE HELIZABETHAE DE
Longouico, honestissimae dulcissimaeque matri, Io-
annes Tritemius filius, abbas S. Iacobi Her[-]
bipolensis, quondam uero Sponhemen[-]
sis, cum omni honore et reue-
rentia, filialem in cunctis affe[-]
ctum cum debita exhi[-]
bitione paratum.
SCio mater, nec enim dubitare possum, rebus no-
stris plus quam ad anni spacium iam turbatis, te pro
pterea non mediocriter perturbari. Nam etsi an-
nos euasimus pueriles, tu tamen quam diu supersunt filii, ma[-]
trem te non desinis exhibere fidelem. Misi ad te cum his lite-
ris magistrum Iacobum fratrem meum unicum, ut per filium
agnoscas omnia quae filio contigerunt, et per alterius praesen[-]
tiam, leuius ferre absentiam alterius assuescas. Nullam te pro[-]
me uolo habere sollicitudinem, nec propterea credas miserum,
quia de Spanheim forte fama sparsit expulsum. Sed mihi cre[-]
de potius uerum scribenti, quoniam non ui, non metu, non coa[-]
ctus, sed spontanea uoluntate exiui, et matura deliberatione
praehabita foris manere decreui, abbatiamque resignaui, et
istam in qua modo cum pace uiuo assumpsi, propter cau-
sas multas et rationabiles ad hoc me inducentes, quarum
si aliquas scire uolueris, relatione fratris intelliges. Confido
autem in DOMINO IESV, qui nihil permittit sine cau[-]
sa, quod mutatio ista mihi ad utriusque hominis salutem
proficiendi materiam dederit, quoniam a multis occupation-
nibus inutilibus liberatus sum, et bonam pacem cum tranquillitate
assecutus. Quam enim ingratis seruierim hominibus hactenus in
Spanheim, me nemo melius nouit. Propter quod non contristor,
sed gaudeo potius datam mihi recedendi occasionem ab eis,
quos deserere ante hac saepius cogitaui. Sed unum est quod men[-]
tem, ut opinor, tuam cruciare aliquantulum posse uideatur,
quoniam deinceps uel rarius, uel nunquam uisura me sis in hac
carne uiuentem, propter maiorem distantiam locorum in qui-
bus uersamur ab inuicem. Memento matrem te esse hominis
necessario mortalis, a quo uelis nolis aliquando separanda sis,
etiam si multis tecum uixerit annis, uter uestrum prior mortu[-]
us fuerit. Quid enim in se continere poterit consolationis hu-
manae uisio breuissima carnis, quae maiore cum amaritudine
tandem necessario per mortem extinguitur, quam prius dul[-]
cedine nunquam possessa uideatur? Referamus ergo haec uani[-]
tatis desyderia nostra ad illam uisionem aeternae beatitudinis,
in qua perseuerans et sine fine suauitas, quae cum semel nobis
illuxerit, nunquam in sempiternum extinguetur. Ad illam fe[-]
stinemus, o mater, ad cuius participationem creati, quam
tunc sine dubio poterimus adsequi, cum die ac nocte in man-
datis domini meditantes, ipsum dominum et deum nostrum
Iesum Christum, pura mente, integro corde, et ardente in no[-]
bis aeternitatis desyderio semper amauerimus. Ad quid nobis
carnali uisioni opus est, qui spiritualem debemus inquirere? Ego
me Deo seruiturum deuoui, non licet mihi parentum deinceps
solatio delectari. Omnia pro Christi amore contempsi, et coe[-]
pi iam esse ut Melchisedeck, sine patre, sine matre, et sine gene[-]
alogia: solum Deum patrem agnosco, et matrem non habeo
nisi Ecclesiam. Nec meus iam sum amplius, nec tuus sum fi-
lius, quoniam Deo solenniter oblatus, eiusque ministerio per[-]
petuo inscriptus, et ideo tua mihi sollicitudine non est o-
pus. Quod tuum est cura, omnipotens deus quod suum est si[-]
ne dubio curabit, sibique spontanea uoluntate oblatum non de[-]
spiciet. Gratias tibi ago, quia tuus cum essem, pia me sollicitu-
dine nutriuisti: at nunc postea quam Dei me seruicio obtuli,
ipse me enutriet qui creauit, nec tua indiget cura, nec quod suum
est tibi amplius commendabit. Sis ergo mente tranquilla, et nul-
lam pro me geras sollicitudinem, quoniam ita rebus meis prouidit
altissimus, ut hic in Herbipoli multo sim et melius, et libentius
quam in Spanheim fuerim unquam. Deus enim qui omnia bene ordi[-]
nauit, eam mihi gratiam misericorditer contulit, ut multorum fa[-]
uore principum si uoluissem mihi satis extitisset prouisum, ita ut
parentum non sit opus implorare suffragia. Deum posui adiu-
torem meum, et propterea mundus mihi patria est omnis, in quo
cuncta pertransibo aduersa. Ita nobis uiuendum est mater, ut ae-
terna dei uisione post mortem perfruamur in coelis. Vale et deum
ora pro me: nec aliter memorem te mei esse uolo, quoniam et ego
nullam tui memoriam nisi in orationibus meis habere consueui.
Iterum uale: Ex monasterio meo Herbipoli, octaua die mensis
Nouembris, anno Christianorum 1506.

IOANNES TRIT. ABBAS SANCTI
Iacobi Herbipolensis, Rogerio Sycambro Dume[-]
tensi canonico, salutem et synceram in
Domino charitatem.
QVod paci et tranquillitati nostrae congratularis, bene
facis, et quod uerum decet amicum, nec tuis erga nos
uotis et studiis sumus ingrati, sicuti nec esse debemus.
Magna est enim dudum contracta inter nos amicitia et magna
potest, quia non ceopit ex uanitate temporalium rerum, caducisque
mundi consolationibus exordium, sed tota constat ex Christi a-
more fortis et sacrarum studio scripturarum. Et haec nostrae sum-
ma philosophiae, qui et Christiani sumus, et Deo mancipati
claustrales, DOMINVM IESVM, qui tum Patre et
sancto spiritu Deus est unus in trinitate personarum, puro sem-
per affectu diligere, contemptisque uanitatibus mundi omni-
bus mentem in diuinis scripturis cum sobrietate iugiter occu-
pare. Haec enim uera claustralium amicitia est, quam diuinus
inter fratres connectit amor, principiumque Deum habens et fi-
name, et spreto uanitatis consortio, solitaria cum socio uoti uiam
mandatorum Dei sine offensione perambulat. Dicit enim pro-
pheta Hieremias: Bonum est uiro cum portauerit iugum ab
adolescentia sua, sedebit solitarius, quia leuabit se super se. Ner-
uus enim amicitiae claustralium, est pro Christi amore solitudi-
nem diligere, et confabulationes hominum carnaliter sapien-
tium omni tempore declinare. Sola est amicitia claustralium
firma, quam parilitas uotorum in amore coelestis sapientiae si-
ne respectu terrenae utilitatis copulauit. Non est hic opus mu-
neribus caducis, non auro, non argento, quia ad ueram ami-
citiam hoc solum requiritur, ut Deus ab utroque pure diligatur.
Amore uero ex cognitione oritur, cognitio autem ex continuo
scripturarum studio generatur, et studium optata solitudine
pascitur, sicut Prosper sanctus episcopus dixit:
Scrutari legem possunt utcunque quieti,
Si mundi a strepitu libera corda uacent. Iterumque ait:
Tranqullam et uacuam curis sapientia mentem
Imbuit, et placidi pectoris hospes erit.
Corpore quidem solitarius es, in nemore cum paucis fratri-
bus eiusdem propositi sub iugi silentio habitas, sacro ferues stu[-]
dio scripturarum, si cordis intima non penetrauerint inuisibi-
les mundi strepitus, ad cognitionem summi boni quod est Deus,
iam facilam parasti uiam. Mens quoque restringenda est, ne tur[-]
bationibus agitetur forinsecus concitati furoris, neue passio-
nibus tangatur animalibus, sed placida sit atque tranquilla, ad
diuinum semper pauida sermonem, quia scriptum est. Beatus
homo qui semper est pauidus, qui autem mentis est durae, cor-
ruet in malum. Et Dominus per Esaiam prophetam dicit: Ad
quem respiciam nisi ad pauperculum, contritum corde, et tre[-]
mentem sermones meos? Nam quia studio ferues scientiae sa-
lutaris, ut ueram sapientiam quae desursum est intelligas, men[-]
tem ab omni terrenarum uoluptatum inquinamento inpri-
mis purifica, ac deinde studio scripturarum utiliter exercitabis
intellectum. Quanto enim fueris purior affectu, tanto profi-
cies amplius intellectu: et quanto magis cognitione profec-
ris, tanto Deum feruentius amabis. Et quanto ardentius Do-
minum Deum tuum amaueris, tanto uerae sapientiae plus ap-
propinquabis. Quid enim aliud est post resolutionem corpo-
ris nostri mentis illa foelicitatis aeternae fruitio, quam indefi-
cient quoddam spiritus tripudium, quod cognitione simul et
amore incommutabilis boni constans gratia Dei cooperante
in hac mortali uita per sancta studia ex nostra uoluntate li-
bera sumpsit exordium. Non te Rogeri magnifacio Poe-
tam, nec Rethorem miror, neque mundialis sapientiae amato[-]
rem collaudo, sed quod sacrae sis amator Theosophiae, puraque
DEVM mente colas, et saeculi habearis contemptor, hoc
est quod ueneror et laudo in te, simul et amo uehementer, quo
solo in amicitiam te admisi, et in corde meo uerum inscri-
psi amicum, sine quo nulla est inter claustrales amicitia fir-
ma. Ita pergamus uelim Rogeri, sola CHRISTI IESV
dilectione constantes amici, ut diuinarum scripturarum le-
ctionibus iugiter purificatis cordibus cum sobrietate dediti,
per sacri continuationem studii ad incommutabilis boni co-
gnitionem studii ad incommutabilis boni co-
gnitionem pertingamus, ipsumque fide cognitum incompre[-]
hensibilem Deum, tota mentis intentione semper amemus, pro
eius dilectione cuncta huius mundi contemnentes prospera, et nul[-]
la formidantes aduersa, dominus enim Iesus sapientia Dei Patris
nostra est philosophia, et uerae claustralium amicitiae glutinum, sine
quo nullum debebis habere amicum. Hunc quanto per studium sacrae
scripturae, et spiritualis exercitium compunctionis ampliori affectu
cognoueris, tanto feruentius amabis, quoniam sicuti nemo bonum
diligit incognitum, ita quisquis summum illud incommutabile
bonum per fidem formatae credulitatis studio sancti feruoris a-
gnouerit, nihil praeter ipsum solum amabit. Gratias tibi ago Sy-
camber, quod mei memor Deo Patri sacrificans oras pro nobis.
Amor Christi qui te nobis fecit amicum, semper in corde tuo
ardeat cum dulcedine spirituali. Vale sanus et incolumis Ne-
storeos in annos. Ex Herbipoli decima octaua die mensis No-
uembris, Anno Christianorum 1506.

REVERENDO IN CHRISTO PATRI
Domino Ioanni Tritemio abbati S. Iacobi Her-
bipolensi praeceptori et amico colendissi-
mo, Rogerius Sycamber canonicus
claustralis in Hegen S.
EPistolam tuam doctissime Tritemi, ad Christi amo-
rem me cohortantem, cum ingenti reuerentia et gau-
dio suscepi. Vtinam crebro mihi talia mittas exhor[-]
tamenta, quibus semper in Dei amore possim proficere, et me-
lior me ipso fieri. Dulces enim mihi sunt literae tuae ac melle sua
uiores, nec eas toties legere possum, quin magis placeant re-
lectae. Congaudeo autem tibi uehementer, quod locum a curis rerum
saecularium quietum, tuisque studiis aptum inuenisti, sperans quod iam
post hac multa sis lucubraturus ad utilitatem communem in ocio
et quiete monastica, quae prius in Spanheim propter multipli-
ces curas tam monasterii priuatas, quam ordinis tui publicas,
intermittere cogebaris. Valde autem metuebam, posteaquam
ad monasterium tuum Spanhemense redire noluisti, ne ad cu[-]
rias te Principus conferres, cum sint multi, ut audiui, qui te ha[-]
bere secum exoptent. Monachis autem tuis in Spanheim quis
uir bonus non irascatur, exprobret ac maledicat rectissime qui
ex inuidia et malignitate sua te uirum omnium mitissimum, op[-]
timum atque doctissimum, Regibus et principibus charum, et cun[-]
ctis uiris bonis eruditisque reuerendum, qualem trecentis ab an-
nis ordo sancti Benedicti habuit neminem, tam iniuriose con[-]
fundere, et ad indignationem prouocare non timuerunt. Ego
non caecus explorator claustralium, cum ante decennium con[-]
sensu et uoluntate superiorum meorum, ad instantiam pa[-]
ternitatis tuae sex mensium spacio, ut scis, tecum uersarer in Span[-]
heim tuo monasterio, tibique postulanti duo uolumina rescri-
berem mearum lucubrationum manu mea propria, mores et
inclinationes monachorum tuorum bene cum diligentia no-
taui, eosque ferme omnes (praeter Henricum de Colonia; et Io[-]
annem Damium, quorum nunc alter mortuus est, alter in No[-]
uocastro monialium praepositus) osores et contemptores om[-]
nium bonarum artium repperi, et tuorum detractores utilium
studiorum. Mirabar ego in uictu et amictu parsimoniam tuam:
et iugem regularis disciplinae obseruantiam cum studio scrip-
turarum continuo, mihi in exemplum spiritualis aedificationis
assumpsi, nec obliuiscar quo ad uixero, sed tuus esse pro uiri-
bus imitator curabo. Audiui etiam a multis, quod aemulus ille tu[-]
us Dux Ioannes non diligat uiros doctos, nec aliquem in sua
curia habeat studiosis et eruditis bene fauentem. Quod ex eo
uerum credo, quoniam cum me tecum in Spanheim eodem
tempore existente, pro qua nescio causa summo pontifici Ro[-]
mano, ac coetui Cardinalium necessario esset scripturus, nemi[-]
nem in uniuerso ducatu suo tantae eruditionis inuenire potu[-]
it, qui latine scribere potuisset. Postremo, si recte memini, ad
re mittere cancellarium suum et rogare, ut Papae et Cardinali[-]
bus latine scriberes, compulsus est. Vnde uehementer gau-
deo et laetor, quod locum tuis aptum studiis inuenisti, ubi sint
plures qui tuis lucubrationibus et eruditione lucidissima dele[-]
ctentur. Certe non est mihi dubium de monachis tuis in Span[-]
heim, qui te nunquam fuerunt digni, quoniam Deo iusto uin[-]
dicante iudice, ultionem temeritatis suae in breui tempores
mora recipient. Vnum est quod me tristicia afficit in hac tua
mutatione, quoniam propter maiorem locorum distantiam
literas tam crebro recipere tuas deinceps nequeo. Veldicus
noster in Dyrmstein amantissimus tui, multum gauisis est au[-]
dito, quod te in pace monastica confirmasti: timebat enim,
sicut et ego, quod principum curiis haerens quietem uitae clau[-]
stralium subterfugeres. Petit autem maxime, ut aliquid ope-
rum eius castigatum prius abs te per impressores facias prodi-
re in lucem pro communi utilitate legentium. Spero etiam
quod aliquando et meorum opusculorum uel unum saltem
facies imprimi per chalcographos qui plures in uicina tibi
sunt Nurenberga. Si uotis meis benigno fauore uolueris oc-
currere, curabo in breui, ut duo uel tria operum meorum mit[-]
tam ad te. Scripsi nuper quoddam prognosticon, iocis et face[-]
tiis plenum, quod multis placet, sed quoniam tua censoria sae[-]
ueritas iocos aspernatur uniuersos, non integrum iudicaui ea
mittere ad te, qui maturitate uitae atque uerborum nimium
esse nugis formidabilis soles. Scripsi etiam ad Iodocum Ru-
beacensem theologum tui amantissimum in ecclesia Neome[-]
tensi, integerrimum uerbi diuini praeconem, opusculum unum
carminum familiarium, quod imprimendum ambo roga-
mus. Quatuor lucubrationum mearum ut nosti uolumina
scripsi, in quorum quolibet quatuor et triginta continentur
opuscula, quae si dare imprimenda chalcographis iubes, om-
nia mittam ad te, cum mihi certum destinaueris nuncium qui
perferat. Ioannes noster Canter, medicus Frisius, communis
amicus, carnis debitum soluit, cuius memor esto ad Deum.
Vale et ora pro me. Ex Hegen prima die mensis Decembris
Anno Christianorum M. D. VI.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS S.
Iacobi Herbipolensis quondam uero Spanhe-
mensis, Rogerio Sycambro amico
suo constantissimo Salutem.
TE mihi congaudere, si gaudem ipse, non dubito.
Sin autem ipse non gaudeo, nec tu quidem non
gaudenti mihi recte congaudebis. Gaudeo uero
quod inuidiam aemulorum superui, et consortium ingratissi[-]
morum monachorum meorum tandem, auxiliante Domino
IESV CHRISTO, euasi, quorum contrarios meo pro[-]
posito mores annis uiginti tribus non sine amaritudine porta[-]
re coactus fui. Euasi miseros, ingratos, stultissimosque homines,
et ueni ad locum satis, ut spero, quietum, in quo et saluti pro[-]
priae operam dare possum, et studia sancta continuare scriptu[-]
rarum. Doleo autem quod bonos et innocentes propter maliciam perfido[-]
rum deserere oportuit: quanquam et ipsi cum tempore satis tute alibi sibi
ualeant prouidere, si prauorum consortio grauantur. Metuebas ne
curiis me principum ingererem, propterea quod multi essent,
qui me delectarentur obsequio. Non hoc solus timuisti.
Ego autem in omnibus aduersitatibus meis hoc, miserante
Deo, in corde meo statui, uiam domini nequaquam desere[-]
re, sed religionis sacrae propositum usque ad mortem inuiola[-]
biliter obseruare. Vnde, quod tibi in aurem circa iactantium sic
dictum, quanto in me amplius aemuli saeuiebant, tanto ma-
gis Dei gratiam sensi adesse praesentem, qua factum est, ut eum
auxilio multorum nobilium et principu, iniurias mihi factas
satis digne uindicare potuissem, omnem penitus neglexerim
ultionem. Iniuste enim contra me linguas suas consuetudine men[-]
tiendi deprauatas mouerunt, talia confingentes, quae a nobis
cogitata nunquam fuerunt. Re autem uera, totius persecuti-
tionis [sic] in nos causa principalis fuit, quod serenissimo Principi
Palatino bene fauentes, singulari ab eo clementia fouebamur.
Satis enim manifeste pluribus constat, Ducem Cynonotorum
cum suis, rebus non fauere Palatinis, quod eo tempore luce
clarius patuit, quo in bello transacto prouincialis Hassonum
Comes praeda et incendio Nagauium deuastauit. In odium
ergo Palatini me persecuti sunt non solum Cynonoti, sed
etiam quidam ex nostris, sicut abbates, montis sancti Iacobi Mo[-]
guntinus, et montis sancti Ioannis Rinaugiensis, qui una cum
monachis suis a multis retro semper annis mansuetissimum
principem lacessere maledictis, cum nihil eis nocuerit, non
cessarunt. Mihi quoque et nomeninter studiosos, et famam
semper inuidebant bonam, animo ferentes iniquissimo, quo[-]
ties ab aliquo Principum fuissem honoratus. Cum anno ter-
tio et quingentesimo supra millesimum principes Imperii ele[-]
ctores apud Francfordiam in mense Octobri conuenissent pro
certis regni negociis, contigit et me uocatum adesse in curia
Serenissimi principis Ioachim Brandenburgensium Marchio-
nis. Aderant Raymundus Cardinalis sanctae Mariae nouae, pre-
sbyter apostolicae sedis de latere tunc Legatus, et Hermannus Co[-]
loniensis, Bertholdus Moguntinensis, et Iacobus Treuerensis Ar-
chiepiscopi. Commensalis eram ipsius Marchionis Ioachim con-
tinuus, a Cardinale quater, et bis ab archiepiscopo Coloniensi
uocatus ad mensam, argenteisque uasis in recessu meo pulcherri-
mis donatus per eos, et in multa familiaritate habitus. Audien[-]
tes haec praefati abbates et monachi, dissecabantur cordibus suis
pre inuidia, et cum nihil aliud potuissent, maledictis me perse[-]
qui coeperunt, fulminantes, quae minime decebant claustrales.
Omnipotens indulgeat eis, quoniam eorum inuidia totius mali
quod passus sum occasionem dedit. Nisi enim temerariis fauis-
sent ausibus, nunquam fratres mei contra me in apertum cornua sum-
psissent. Sed uadant haec in obliuionem sempiternam, et reddat no[-]
bis in futura retributione iustorum patientiae fructum, qui uirtutem to-
lerantiae dedit. Si quid habet Veldicus noster operum suorum quod
imprimi uelit, emunctatum mittat ad nos, et operam dabimus ut
quantotius imprimatur. De tuis quoque opusculis mitte quicquid
uolueris imprimendum, et diligentiam nostram comperies. Multa
Rogeri paucis annis scripsisti opuscula die noctuque, nihilomi-
nus onera comportans canonicae religionis, de quo plures sane
mitantur. Laudo et commendo tuorum sedulitatem studiorum, col[-]
laudarem amplius si omissis saecularibus ad spiritualia te confer-
res. Centum ferme iam et quadraginta lucubrasti opuscula, inter
quae sunt paucissima (nescio tamen si sint aliqua) quorum lectio,
uel aedificet ad fidem, uel mentem promoueat in spiritualis exerci[-]
tii deuotione. Oro te mi Rogeri transfer scribendi propositum, et quam
hactenus multa scripsisti filiis mundi, deinceps iam aliquid aedito
cultoribus Dei. Non semper decent puerorum carmina uirum,
studia aetati comparanda sunt, et iuxta factum sancti Christo-
phili, uirm euacuare oportet ea quae uidentur paruulorum.
Ingenio uales simul et facilitate scribendi, non satis est nisi talia
scribas, quae uel ad cognitionem, uel ad amorem summi boni,
quod Deus est proficiant lectoribus, tibique mercedem parent
in futuro. Vale Deum orans pro nobis. Ex Herbipoli 18. die
mensis Decembris. Anno Christianorum 1506.

IOACHIM DEI GRATIA MARCHIO
Brandenburgensis princeps elector Ioan. Trit.
ab. S. Iacobi Herbipolen. Salutem.
REuerende pater amantissimeque praeceptor, gratioso
tibi congratulamur affectu de noua quam nuper accepisti
abbatia, in qua uti speramus quietem habebis ma-
iorem quam in Spanheim te habuisse constat, Deo cunctipotenti
deuote humiliterque supplicantes, ut paternitatem tuam in eadem
pro sua sanctissima uoluntate, non secus quam tibi ex animo
fauemus, sanum felicemque diu conseruet et incolumem. Scire
uehementer cupimus quid factum sit de praeceptore tuo Liba[-]
nio, utrum adhuc uiuat, aut rebus excesserit humanis. Quod
si mortuus, paternitatem tuam attente rogamus, ut pro libro[-]
rum eius acquisitione non dormiat. Scis enim quam nobis sint
utiles et necessarii. In ultimis tuis ad no literis promisisti, te
quanto posses citius perfecturum ea quae postulauimus aeden-
da per te, rogamus ut more tuo diligentiam adhibeas, moxque
ut consignata perfeceris, conducto fideli nuncio pro nostro sa[-]
lario nobis mittere quantotius non pigriteris. Mittimus tibi
o decus nostrum tonnam unam salsatorum luciorum, et duas
allecium, quae ut grato suscipias animo, non pro munere sed
pro nostri memoria rogamus. Sturionis autem et esocis copiam
hac uice habere nequiuimus, alias etiam tibi libentissime ea
misissemus. Quicquid enim boni paternitati tuae impendere
poterimus, singulari fauore parati sumus: quod ut faciamus,
tua fidelitas, diligentia, et munificentia nobis exhibitae copio
se promerentur. Nam merito ingratitudinis argueremur ui[-]
tio, si tuorum erga nos benefactorum obliuisci uideremur. Fer[-]
uentissimo autem desyderio tuum ad nos reditum circa festum
Pentecosts, aut si fieri posset citius exoptamus, quod ut sine
tuo fiat incommodo diligenter curabimus. Habemus enim
multa cum tua paternitate conferenda, quae literis commen-
dare non possumus. Vt autem pro hoc ipso negocio conueni[-]
entem ad dominum tuum Episcopum nostrumque amicum ha-
beas accessum, cum sine illius consensu uenire nequeas, tibi no[-]
stras ad illum literas mittimus, in quibus ut nobis pro tuo ad
nos reditu consentiat diligentius oramus, nullatenus dubitan[-]
tes, quin tua paternitas pro impetratione huius negocii dili[-]
gentissime nobis apud eundem amicum nostrum cooperabi[-]
tur. Quicquid impetraueris tandem nobis per nuncium
expensis nostris conducendum rescribere uelis, et habebis nos
tibi ad uotum gratificaturos in omnibus. Valere tuam pater-
nitatem quam felicissime optamus. Ex Vrsulo nostro in die
sancti Anthonii abbatis manu nostra propria. Anno domini[-]
cae incarnationis millesimo quingentesimo septimo.

Ad has literas in diebus paschalibus primum
respondi, quoniam non per certum nuncium,
sed per casualem uectorem, qui pisces nobis ab
ipso principe donatos adduxit sexta die mensis
Martii, quae fuit sabbathum post Reminiscere in qua[-]
dragesima mihi praesentatae sunt.

IOAN. TRITE. AB. S. IACOBI HER-
bipolensis, opt. fratri Nicolao Basellio monacho Hirsz[-]
augiensi, suo quonsam auditori atque discipulo S.
AEgritudini tuae compatior, et dei summi clementiam
oro, ut pristinae te quantotius restituat sanitati. Et
mihi quidem sicuti scribis uastitas et solitudo, iuxta
uaticinium Esaiae prophetae occurrerunt non sine contritione
magna, quoniam bello multorum saeuiente in Principem me[-]
um Serenissimum Palatinum, omnes pene cortes monasterii
tunc mei Spanhemensis, aut incendio aut uastatione hostili pe[-]
rierunt. Bello tandem imperio Regis Romanorum sedato, qui
dam ex Cynonotis principi Palatino non satis prospera fauen[-]
tes, contra me in eius odium surrexerunt, mihique in occulto ae[-]
mulos suscitantes, Ducem Ioannem reddiderunt infensum.
Quae post haec super me secuta sint mala, cum esses mecum in
fine mensis Iunii Neometi anno quinto supra quingentesimum
atque millesimum, plenius audiuisti. Postea uero cum tempo-
re didici quod prius ignorabam, quoniam omnia quaecunque
aduersum me tentauerunt aemuli, ad instantiam quorundam
fratrum meorum simul et abbatis Moguntini hostis omnium
studiosorum hominum praesumpserunt. Enimuero nisi me ab[-]
sente, nihilque tale suspicante manutenuisset improbos, nun-
quam in me talia commisissent. Non mireris Baselli, nec teme[-]
refactum arbitreris, quod abbatiam dimiserim Spanhemensem in[-]
iuria prouocatus aemulorum, in qua per annos tres et uiginti
quantas inutiles occupationes meo proposito aduersas habu[-]
erim, quantasque miserias et afflictiones improborum pene con[-]
tinuo sustinuerim, nec ego dicere possum, nec tu facile creditu[-]
rus es. Quamuis non penitus omnium sis ignarus, utpote qui
anno mecum integro conuersatus, mores et studia singulorum
examussim perpendisti, et osores bonarum literarum apud
nos plures inuenists. Quid faceremus diutius cum monachis
ingratis, quibus persuadere nunquam potuimus, ut mores ad
regulae puritatem corrigerent, et sacro studio scripturarum,
quod monachos maxime decorat, insisterent, sed uanitatibus
semper inhiantes salutis monita spreuerunt. Postremo in re-
probum sensum conuersi grauem sed occultam in nos conspira[-]
tionem ordinarunt, talia per iniquitatis satellites praesumentes,
quae nobis ad contumeliam iniustissime facta uiderentur. Dimisi-
mus illos opportunitate accepta, neque enim nos poenitet, locum
assecuti etsi pauperem, quietum tamen et nostris studiis non mediocriter
conuenientem, in quo et nobis et lectionie utiliter uacare po-
terimus scripturarum. Qui sint capita factionis in nos cum uelis scire,
ad memoriam reuoca quae olim audieris in Spanheim, et bonos faci[-]
le a consortio malorum secernes. Benedictus dominus deus omnipotens
qui me liberauit de medio Babylonis, et de profundo inutilium
occupationum eripuit animam meam, ut deinceps ambula-
rem coram eo in pace et tranquillitate mentis, quod semper
quidem optaueram in toto corde meo. De Chronica monasterii
tui Hirsaugiensis, scire te uolo Irbusine chariss. quod imperfectam re[-]
liqui una cum libris et comportatis omnibus in monasterio Span-
hemensi, ubi quicquid uestri iuris est quaerite, et pro eius consum
matione ut uolueritis cogitate. Prior enim conuentio nihil am[-]
plius ad me pertinet, quia cum abbatia omnibus ad eam per[-]
tinentibus renunciaui. Ero nihilominus paratus facere pro
honore monasterii tui quod potero, si tuus uoluerit abba. Va[-]
le nostri memor in orationibus tuis ad Deum Ex Herbipoli 14.
die mensis Martii Anno Christianorum M. D. VII.

SERENISSIMO PRINCIPI D. IOACHIM
Brandenburgensium Marchioni, Stetinensium Pomera-
norumque Duci, Rugensium et Cassubiae Principi, etc.
Ioan. Tritemius abbas S. Iacobi Herbipolensis
aeternam optat foelicitatem.
QVid maiestati tuae retribuam sapientissime Princeps,
aut in quo tuis rependere uicem beneficiis potero unquam?
Ecce quantis me iam hominem humilem et abiectum
honorasti muneribus? Primo apud Francfordiam aureo pocu-
lo satis precioso atque pulcherrimo. Secundo cum in Marchia
tua Brandenburgensium apud te essem constitutus, muneribus
me decorasti quae pluribus in auro, argento, et lapidibus precio-
sis, quorum precium magni satis erat ualoris. Nunc uero per am[-]
plius paupertati uolens consulere meae, tria mihi uasa piscibus
replata salsatis misisti, quorum usus per hanc quadragesimam et
mihi et fratribus meis non parum utilis fuit et oportunus. Quid
enim sacratissimae maiestati tuae pro his omnibus rependam, o
nobilissime princeps, nisi totum id quod sum, possum et ualeo
tuo famulatui quam libens impendo. Referre namque gratias tuae celsitu[-]
dini ualeo minime, habeo et ago quantas possum immortales,
offerens me ad tuae serenitatis obsequia omni tempore pro uiribus
ex animo paratum. Sciat tua Serenitas optime princeps, Liba[-]
nium nostrum, praeceptorem meum charissimum adhuc esse supersti[-]
tem, et sanum atque incolumem: seque pollicetur uenturum ad me an[-]
no praesenti, si ullo id fieri modo possit. Scribit autem se fuisse infir[-]
mum quasi ad mortem mensibus ferme duobus. De meo ad te
reditu clementissime princeps in Marchiam, literas tuas domino
meo praesuli Herbipolensi reuerendissimo praesentaui, quas cum
legissiet etiam mihi tradidit legendas. Libens quidem tuis desy[-]
deriis praeberet assensum, nisi formidaret absentiam meam tanto
tempore et mihi et monasterio meo esse nociuam, propterea uel ma[-]
xime, quod ego in abbatia adhuc sum nouellus,et Scotorum teme[-]
ritas nobis comminatur insidias. Vt autem tua serenitas eius erga
te animum cognoscat amicum, tandem conclusit, sicuti ex literis suae
reuerendissimae paternitatis quas mitto, clare intelliges, ut tuae
perficiam celsitudini quaecunque scribenda fuerint, quibus tandem
consummatis, ad tuam me serenitatem conferre possum,uno uel duo[-]
bus mensibus in Marchia tua mansurus. Summe tuis cupio in
omnibus obedire mandatis, quantum cum Deo possum, et tuae
prae cunctis principibus seruire maiestati. Sed quia homo sum
sub potestate constitus, necessarium mihi est imperio subseruire
maioris. Hoc autem et rogo et consulo, ut tua serenitas usque in annum
proxime futurum patientiam habere dignetur, interea quod ius[-]
seris hic scribam, cum uenero consummatum mecum perferendum.
Confido enim absque ulla haesitatione, quod tempore constituto ad
festum paschatis anni sequentis, dominus meus reuerendissimus
praesul memoratus, ut ueniam ad tuam magnificentiam mihi
iuxta pollicationem suam non negabit. Nihil hac uice mittere po[-]
tui, quoniam ea quae scripsi necdum satis emendaui, quae tamen
omnia mecum affere curabo, daboque pro uiribus operam,
ne frustra uidear a tua celsitudine honoratus, neue tua de me
confidentia fructu priuetur optato. Graece modum scribendi
quem praesens dederam iterum misi, quoniam priorem ulti[-]
mis literis celsitudo tua signauit amissum. Deus omnipotens
tuam serenitatem conseruet incolumem. Ex Herbipoli 9. die
mensis Aprilis. Anno Christianorum 1507

IOACHIM DEI GRATIA MAR
chio Brandenburgensium, Princeps Elector,etc. Ioanni
Tritemio abbati sancti Iacobi in suburbio Herbi[-]
polensi salutem dicit plurimam,cum preca[-]
tione totius fortunae et prosperitas.
REuerende in Christo abba mi pater amantissime,
accepi literas paternitatis tuae iucundissimas, simul
et nuncium quem misisti,quo referente sanum te et
incolumem,statumque tuum satis quietum et fortunatum co[-]
gnoui, super quo tibi ex affectu congratulor, et Deo gratias
ago debitas immortali. Agit mihi tua paternitas de muni[-]
ficentia et beneficiis in eam factis gratias maximas, quae mihi
minime debentur, proinde quod parua et uilia sunt omnia,
quae tibi contuli munera: quin immo nec munera quidem ap[-]
pellari merentur, et ob id nullis indigent gratiam actioni-
bus, quod etiamsi fuissent alicuius aestimationis aut precii,non
tamen sunt talia et tanta, qualia et quant meruisti recipere a
me, teque maxime decebant. Volui enim per ea solum animi
in te mei affectum et beneuolentiam ostendere, quem ut potius pensi[-]
culare uelis quam ipsa uilissima dona te etiam atque etiam rogo
Libanium praeceptorem tuum sanum et incolumem gaudeo,
quem si ullo fieri modo posset, uidere et alloqui cuperem. Accepi
et literas amici nostri domini Herbipolensis de tuo ad me in
Marchiam reditu in futurum annum promisso,quod me non
parun contristat, propter rerum mearum dispositionem causarumque
proprietatem, quibus diuturna tui absentia nocumentum afferre
potest, quia tuus ad me reditus non solum utilis mihi, sed et ual-
de necessarius est. Verum ex quo fieri aliter non potest, cogor
esse contentus, et promissum tempus expectare anhelus. Rogo ta-
men ne paternitas tua suum ad me reditum ultra tempus pomis- [sic]
sum differat, quia nouit peroptime, quod mihi sit necessarius de-
nuo tuus aduentus. Rescripsi autem amico meo domino Praesuli
Herbipolensi, rogans eundem, ne reditum tuum ultra tempus re-
tardet promissum: tu illi meo nomine praesentare literas meas
non graueris. Literas quoque ad principem tuum Palatinum de-
di, in quibus ut tibi cooperetur pro libris tibi necessariis roga-
ui. Vt autem te lateat minime quibus a te lucubrationis cu-
piam oblectari, ad schedulam te remitto ex Tangrimunda priori
anno transmissam, in qua tibi signaueram certarum nomina re-
rum, de quibus opto ex tua officina luculentos habere tracta-
tus. Quicquid tua paternitas mihi ad ueram sapientiam beateque ui-
uendum iudicauerit conducibile, meas computabo delitias. Ago
paternitati tuae gratias infinitas pro modo illo pulcherrimo et
exquisitissimo graece scribendi, quem mihi denuo misisti, quo in
secretis meis non uellem carere pro multa pecunia. Non diffi-
dat paternitastua de mea persona, quod coeptam inter nos fidem et
charitatem deserturus sim unquam, quia non sum arundo, neque
tuorum in me benefactorum unquam potero obliuisci. Satis enim
tibi patulus est animus erga te meus syncerus, rectus, et amantis-
simus tui, quem nunquam reperies immutatum. Mitto etiam tibi prae-
ceptor eruditissime cyphum unum argenteum intus et foris
deauratum, nonpro munere, sed insignum amoris in te mei,
ac stabilis inter nos amicitiae dudum contractae, et usque ad mor[-]
tem permansurae,quem ut laeto suscipias animo precor, eoque
saepius in mei utaris memoriam. Scire cupio de literis meis an
peruenerint ad manus Libanii nec ne. Palestinus, de quo in-
terrogasti, adhuc est cum Rege nostro Maximiliano, et nesci-
mus quando uenturus sit. Agat paternitas tua in his quae mi-
hi nouisti utilia diligentiam, et habebis me tibi gratificaturum
quo ad uixero in omnibus. Vale Germaniae decus totiusque ar[-]
cha sapientiae, mei memor ad deum et amans, quia te uehemen[-]
ter amamus. Ex Berlin manu propria uicesima nona die men[-]
sis Maii Anno Christianorum M. D. VII.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI
D. Theodorico Ecclesiae Lubucensis Episcopo Io. Tritemius
ab. S. Iacobi Herbip. foelicitatem orat sempiternam.
REuerendissime praesul, doctissime pater, semperque co[-]
lende praeceptor, quod mutauerim titulum abbatiae non
miraberis, si causas animum meum ad cedendum aemu[-]
lis prouocantes, aequa lance discusseris. non te latent iniuriae,
quas sine demerito accepi: ne grauiora paterer abbatiam rationa[-]
bili occasione commutaui. Sum enim pacis amator, propterea
habitare in medio turbationum diutius recusaui. Quid sentiam
ego de uita Apollonii Tyanei philosophi, quam Philostratus
ex comportatis a Damide caeterisque discipulis illius in octo libris
descripsit, ex me scire paternitas tua reuerendissima cur uelit,
non satis ualeo admirari. Cum enim sis ipse doctissimus in omni
uarietate tam diuinarum quam humanarum scripturarum, nihil te pote[-]
rit latere, quod ego uel intelligere, uel scribere possim. Quare
satis mihi uerecundum est in hac re tuo respondere imperio, cum
ingenio et eruditione me sine comparatione praecellas: et quicquid
ego possum adferre, prius in armario tui pectoris multipliciter
constat esse repositum. Sed ex aduerso niti tuisque nolle obedire
mandatis, non solum temerarii, sed dementis quoque animi, mani[-]
festum mihi uideretur inditium, cuius a me longe maculam semper
consueui propellere. Malo enim si alterum oporteat subire, coram
tua paternitate insipientiae redargui quam inobedientiae seu teme[-]
ritatis. Breuiter itaque et sine ordine disputationis tumultuarie
ut potero, quid sentiam de Apollonio simplici narratione expo[-]
nam, sine iniuria cuiuscumque melius sentientis. Eo uixit Apollonius
tempore, quo Christi Apostoli atque discipuli per uniuersam Grae[-]
ciam et Asiam choruscantibus signis atque miraculis fidem prae[-]
dicauere catholicam, ipsiusque Domini et Saluatoris Iesu Chri[-]
sti uitam, doctrinam, uirtutes, passionem, et miracula Gentibus an[-]
nunciarunt, conuertentes eos qui fuerant praedestinati ad co[-]
gnitionem summae ueritatis, et magnam in populo admira[-]
tionem simul et sui reuerentiam suscitantes. Audientes haec quae san[-]
cti praedicatores de uita et miraculis Christi per orbem sparse[-]
runt uniuersum, Damis et reliqui Apollonii sectatores, quanquam
facta non crederent quae de Saluatore dicebantur, similia tamen
de suo praeceptore post eius mortem finxerunt, ut quem philoso[-]
phum nouerant, eum aliquid esse supra hominem, et ob id Chri[-]
sto non inferiorum, stultis hominibus persuaderent. Existima[-]
bant enim miraculis de nominatissimo tunc philosopho A-
pollonio scriptis quanquam ementitis, quo homines latebat, fidem
non tardius daturos auditores, maxime cum ea philosophi prae[-]
dicare uiderentur nobiles, quam his quae de Saluatore imperiti nun[-]
ciassent piscatores. Sumentes ergo de ueris Chrisi miraculis au[-]
daciam, similia de suo praeceptore confinxerunt, non minorem in
populo fidem sibi promittentes quam sanctis praedicatoribus (quos
ut simplices et indoctos despiciebant) datam a credentibus uiderunt:
Christum de medio Iudaeorum ad praecipitium ductum audien[-]
tes transisse intactum, suum Apollonium de conspectu Caesaris eua-
nuisse subito, longeque factum extra urbem fabulantur. Item Dominus
Iesus tres mortuos in mysterium baptismatis reuocauit ad uitam, et
Apollonium sui puellam Romae mortuam resuscitasse mentiun[-]
tur. Super Dominum baptizatum paterna uox audita est, A-
pollonium Hercules caeterique Gentilium dii allocuti feruntur:
quod si uerum est, laruae daemonum necessario fuerunt: si non
est uerum, Damis utique sicuti et reliqua multa, uel ipse Apol-
lonius confinxit. Item Dominus Iesus post resurrectionem suam
ianuis clausis ad discipulos intrauit: Apollonium Romae com[-]
pedibus uinctum, Damis quoties uoluerit se fecisse liberum
mentitur. Longum et nimis foret audire taediosum, si omnia
uellem reuocare ad calamum, quae de Apollonio Philostra[-]
tus narrat miracula, quibus ut ea patrare potuerit nulla ratio suf[-]
fragatur, quia manifestum est eum hominem fuisse mortalem,
cultoremque idolorum, et de animarum t[r]ansmigratione in corpo[-]
ra multa saepius tenuisse perniciosum errorem. Iuuenem introdu[-]
cit nobilem apud Hiarcham ac Indiae sapientes, literas et omnem
philosophiam in odium Homeri calumniantem, propterea quod
cum in bello quondam Troiano Dux esset magnanimus, eius
inuidia nullam inter illustres memoriam recepisset. Tunc ergo
hominem reindutus priorisque iniuriae memor, omnes una perti[-]
nacique sententia tractatores aspernatur literarum. Quid hac fatuita[-]
te dementius, hominem, quid fuerit ante mille ducentos annos
(tantum enim ferunt effluxisse temporis inter excidium Troianum
et Apollonii huius Tyanei aetatem) rememorari, cum scire ne[-]
queat, ubi, uel quid, aut quomodo fuerit, priusquam ex matris ute[-]
ro egrederetur? Aut quomodo haec fabula etiam secundum Pytha[-]
goricos Platonicosque aliquam poterit habere similitudinem uerita[-]
tis, qui transmigrationis et reuersionis in primum punctum
annos ponunt quamplurimos? Sed uetante pudore loqui diutius
de his uanissimis delyramentis, quae somniis sunt uaniora, non
debeo, sed reliqua breui narratione prosequenda fuerint. Quale
est illud contra omnem rationem naturae manifestum Dami[-]
dis fictitium, quo in congressu Apollonii cum Indianis philo[-]
sophis Hiarcha praesidente, inaudita et nusquam uisa introducit mi[-]
racula, e terra prorupisse philosophorum sedilia, solemque mi[-]
nistrasse sacrificiis perpetuum ignem, et phialem saepius a philoso[-]
phis exhaustam poculo, rursum et subito plenum et copiosum ex
sudasse liquorem, ut quoties epotata fuisset, toties iterum plena
exundaret. Transeo caetera simili praesumptione conficta, leua[-]
tos in excelsum cantatores, expulsos ab hominibus per epistolam
daemones, futurorum praedictiones, occultorum et nominum et rerum
aeditiones, hirundinum auiumque interpretatos garritus, laruarum
et lemurum denudata facinora: et quicquid sui de Apollonio
miraculosum scripserunt, paucis uerbis meam sententiam de mira[-]
culis Tyanei tibi reuerendissime praesul, quoniam ita iubes, aperiam.
Miracula, signa, et prodigia, quae in octo Philostrati uolumini
bus Apollonio leguntur adscripta, mea sententia firmiter indu[-]
bitanterque tenendo, aut conficta sunt et falsa, aut si facta extiterunt,
absque ulla haesitatione daemonum fuerunt cooperatione perpe[-]
trata. Quod sint conficta, ementita et falsa, magna mihi persua[-]
sio est Damis ipse discipulus Apollonii, qui quoties magnum
aliquid et arduum miraculosumque scribit de illo, condiscipulos
semper introducit fuisse absentes, seque aut solum, aut cum pau[-]
cissimis interfuisse praesentem, saepius autem neminem fuisse cum
Apollonio dum grandia faceret aut loqueretur cum laruis,
commemorat. Quod si fidem dictis meis non satis conciliat memo[-]
rata persuasio, uolueritque aliquis Tyanei defensare miracula,
quisquis ille fuerit mihi dicat in primis. Si Apollonius sibi ad
scripta patrauit miracula, cuius ea uirtute facere potuerit? Pro[-]
pria uidelicet an aliena? Certe non propria, neque aliquam scientiam
naturalem ea patrandi adsecutus fuit, cum se ad plaeraque talia quae nar[-]
rant de illo uirtus magicae naturalis minime extendat. Fuit enim
Apollonius homo corruptibilis atque mortalis, qui sua uirtute
nihil potuisse credendus sit ultra communem naturae ordinem,
quod nomen mereatur miraculi. Sequitur ergo si quid talium fe[-]
cerit non sua, sed uirtute patratum aliena. Sola uero potentia diui-
na miracula patrantur uera, quae facere Tyaneus nullatenus po[-]
tuit, qui cultor existens idolorum et multa superstitione ple[-]
nus, longe a ueri dei cognitione alienus fuit. Virtute quoque
propriae intelligentiae spiritus sui, aut magicae naturalis plaeraque
maiora, quae de ipso narrantur, eum potuisse minime, certa est
mihi ratione persuasum. Nihil etiam idololatrae cum sanctis
dei spiritibus commune fuisse credendum est. Restat igitur in[-]
dubitata diffinitione tenendum, si ea fecit miracula quae sui de
illo scripserunt, non alia quam daemonum patrata cooperatio[-]
ne atque uirtute, quibus non est difficile miraculis falsis hominum
sibi deditorum etiam in maioribus decipere sensus, quippe qui
nobis natura et industria per longam consuetudinem ad figmen[-]
torum productionem subtiliores existunt. Sed magices argui
Apollonium sui non patiuntur. Adhaereo itaque priori senten[-]
tiae, quam dixi, miracula inscripta Apollonio, uel per ipsum
uel per eius discipulos excogitata, conficta et ementita: neque in[-]
duci ut aliter sentiam facile me posse existimo, nisi forsitan ar[-]
tibus daemonum attribuenda concedant. Quid mirum si ho[-]
mines mundanae dediti sapientiae ac philosophiae, cognitionis
quoque diuinae penitus ignari, laudis et aestimationis inter ho-
mines cupidissimi, de suo praeceptore maiora confinxerunt
miracula falsa, quam apostoli de saluatore nostro per orbem
uniuersum praedicauerint et in eius nomine fecerint uera? Vt
ergo summatim uniuersa Tyanei miracula concludam: si fe[-]
cit ea quae sui miranda in eius laude scripserunt, magus profe[-]
cto et daemonum laruarumque infernalium excantator fuit. Si
non fecit (ut mea sententia habet) nulli dubium esse potest, quin
omnia per Damidem caeterosque discipulos eius sint excogitata,
conficta et ementita, ut falsis magistrum exornarent laudibus,
quo et ipsi gloriam inter mortales consequerentur aeternam.
Si facti miraris temeritatem, cogita quid ab initio non praesum[-]
psit Graecorum audacia scriptorum? Multorum sententia est,
Graecorum historias confictis scaturire fabellis, et excidium illud
ingens Troianum poetarum est figmentum. Libenter Apol[-]
linianis commenticiis daemones credimus impendisse operam,
ut per haec Damidis sociorumque illius figmenta, Christiana ui[-]
lesceret inter gentiles religio, cum Tyaneus non minora uide[-]
retur fecisse apud Graecos, quam Christum audiuissent opera-
tum apud Iudaeos. Arbitrabantur etiam forsitan hominibus fa[-]
cile persuadendum Christum propter miraculorum exhibitionem non
esse Deum, quorum patratione et ipse Apollonius idolorum
cultor, qui nullam de se praedicari diuinitatem propterea uo[-]
luerit, non minus extitisset insignis. Quam autem fuerit iste Tya[-]
neus aestimationis et humanae gloriae cupidus, multa per Da-
midem scripta in diuersis testantur locis, maxime ubi Deos et ani-
mas defunctorum in templis idolorum sibi apparuisse locutosque
grandia ipse Apollonius discipulis recitat. Quicunque ergo Ty[-]
aneum conscripta de illo miracula aut sua uirtute naturali, aut
sapientia philosophica et sanctimoniae puritate, aut scientia na[-]
turali, quam magiam physicam appellant, fecisse credit, caueat
ne Christo saluatore omnium iniurietur, quia si ea fecit, daemo[-]
num excantator potius quam philosophus fuit. Haec est can-
didissime praesul mea de miraculis Apollonii sententia, quam
scire uoluisti, cui quidem si quis uoluerit esse contrarius, non sa[-]
tis mihi uidetur intelligere, quousque humanae se naturae uires
extendant. Vale clarissime pontifex, et Tritemium tuum habeto com[-]
mendatum. Ex Herbipoli 16. die mensis Aprilis Anno 1507.

IOACHIM DEI GRATIA MARCHIO
Branden. Princeps Elector, Ioan. Trite. abbati S. Iaco[-]
bi Herbipolen. Salutem
REuerende pater in Christo pater uir clariss. sciat paternitas tua
me diuina miseratione sanum et incolumem una cum uxore,
et filio, quod ipsum et tuae paternitati super omnia faueo, precor et
oro, quia felicem statum eiusdem saepius audire me ualde delectat.
Dedit ad me literas Dominus et frater meus Coloniensis Archiepis-
copus Princeps Elector, cum quibus et tuae paternitatis literas
misit, quas ad eum in mense Martio dedisti, excusationem et im[-]
pedimenta continentes, quare ad ipsum personaliter non desce[-]
deres a me ad patriam reuersus, et tibi commissa per me mittere
quare sine nuncio certo nequeas,quae omnia mihi placuerunt. Agit
autem sua paternitas gratias infinitas de libris et aliis medicamen[-]
tis, quae commisi ad eum si posses cum literis meis personaliter defe[-]
renda. Verum ex quo tibi hoc tempore non est animus descendendi ad
eum, et ipse missis a me diutius aegre posset carere muneribus,
misi hunc nuncium eius ad te, per quem illi ut mittas mittenda
etiam atque etiam rogo. Reliqua uero secretiora, quae ore ferenda com[-]
misi, penes te maneant, donec eum personaliter accedere potue[-]
ris. Vale sanus et felix orans pro nobis ad Deum. Ex Colo[-]
nia mea circa Spreuum 28. die mensis Maii Anno Christi 1507.

IOAN. TRITE. AB. MONASTERII S. IA-
cobi in suburbio ciuitatis Herbipolensis, Rogerio Sycambro
Dumetensi canonico Salutem
TRibulationibus Macharii abbatis Lympurgensis
et magnis et continuis tanto compatior amplius, quan[-]
to sum cum eo diutius conuersatus. Quis non com[-]
pateretur tam horrendam iniuriam passo? nisi prorsus a fide Chri[-]
sti fuerit alienus, quamadmodum et illu sunt,qui tam insigne quon[-]
dam monasterium Lympurgense incendio concremarunt. Nisi
enim a fide fuissent penitus alieni, Comes ille truculentus, im[-]
pius et sceleratus de Lyningen, et qui ei seruiunt satellites im-
pietatis, dei templa non destruxissent, non uiolassent altaria,
nec omnipotenti Deo consecrata suos in usus conuertissent.
Sed quid faciunt principes terrae, qui positi in uindictam malorum,
suas iniurias et paruas, et nonnunquam pueriles tam saeuere pu-
niunt, Dei autem contumelias non aduertunt? Non est mirum
meo iudicio Sycamber, quod fides hodie Christiana periclitatur
ubique, deuotio perit in hominibus, charitas cum religione
extinguitur, impietas cum crudelitate ubique dominatur.
Meritis nostris Rogeri mala patimur, propterea quod summum
illud bonum ueraciter non amamus. Quia uicia et scelera tyran[-]
norum hodie qui corrigant principes desunt, soli qui corrigan[-]
tur plures occurrunt. Proptera naufragatur Ecclesia, impe[-]
rium minuitur, infidelium numerus augmentatur. Quod olim
Christianissimi principes deuota intentione Ecclesiis Dei con[-]
tulerunt, hodie tyranni rapiunt, et hoc ut frequenter impune,
nec ipsi Deo parcentes neque hominibus. Vnde merito nunc la[-]
mentatur Ecclesia Christi dicens: In pace amaritudo mea ama[-]
rissima. Sed nostra de his cum sit infructuosa disputatio, tacere
compellimur, ne os in coelum posuisse uideamur. Ioannem Canthe[-]
rium Frisium medicum ex Groningen, uirum doctum, literae
tuae defunctum mihi nunciarunt. Nihil est noui, nihil miri, si
moriatur, qui natura mortalis erat, quoniam ea intrauit lege, ut
aliquando rursus egrederetur. Ecce iam egressus est, soluit na[-]
turae quod tenebatur debitum, omniumque terribilium terribilissi[-]
mum euicit, et sibi fecit praeteritum quod omnes nobis formida[-]
mus esse futurum. Si bene uixit in Christo, feliciter egressus est,
quoniam ut sanctus inquit Augustinus: Non potest male mori
qui bene uixit, et uix potest bene mori qui male uixit. O utinam
tales iugi prudentia uiueremus, quales mori cum necessarium
fuerit optamus. Cantherius nos praecessit, superauit mortem,
hamanumque [sic] iam nunc excussit timorem. Cogitemus itaque Ro[-]
geri charissime, cito eo nos peruenturos, quo illum peruenisse
moeremus, et sic uiuamus paruissimum quod superest momentum,
ut quamlibet horam suspicemur esse nouissimam. Non enim ut san[-]
ctus ait Christophilus, hic manentem ciuitatem habemus, neque
durabiliores sumus patribus nostris, qui nos omnes praecesse
runt ad mortem. Nos quoque ut Cenomanensis ait Episcopus
Tollimur e medio satis urgentibus omnes
Et trahimur quo nos uita peracta uocat.
Felices illi mortales, quorum semper in Dei amore sancta
deuotio feruet, qui se peregrinos huius mundi agnoscentes ad
coelestem patriam animo suspirant, nihilque corruptibilium re[-]
rum amantes, iugi desyderio mansionibus inuehi concupiscunt
aeternis. Mors illis iucunda erit non horrenda, per quam laetis
uadunt e carcere uotis, malorum omnium suscipientes termi[-]
num, et initium sine fine bonorum. Mors terribilis est his qui ta[-]
li uiuunt instituto, ut eis post mortem spes non sit ulla boni, qui
moriuntur mente simul et corpore desperationis suae merce[-]
dem recipientes obliuionem aeternam. Vale ex Herbipoli
decima quarta die mensis Iunii. anno Christianorum millesi[-]
mo quingentesimo septimo.

REVERENDO IN CHRISTO PA
tri Domino Ioanni Tritemio abbati monasterii S. Iacobi Her
bipolensis, quandam uero Spanhemensi, praeceptori suo co-
lendissimo, Ioannes de Vuoesbruock, Serenissimi Re
gis Castiliae monetarius magnique Telonei Brugis in
Flandria magister Salutem.
REuerende pater, anni ferme quinque iam elapsi sunt,
quod cum tua paternitate ultimo in Spanheim fui con-
stitutus, et nihil postea certi audire uel percipere us
quam potui de eadem, quid ageret, qut quomodo ualeret. Ni
hil enim audirem libentius, quam bonam ualetudinem tuam,
felicem statum, prosperamque in cunctis fortunam. Magna est
nominis tui fama nobiscum, et in ore laudaris omnium docto
rum uirorum nobilium quoque et magnatorum: et multi sunt
in omni terra nostra, qui te uidere cupiunt, tuaque optant eru-
ditione doceri: inter quos est unus uenerabilis decratorum do
ctor, Nicolaus nomine de pulchro monte, homo uniuersali-
ter doctissimus in philosophia, in mathematica, in astrono-
mia, in medicinis, in cosmographia, in theologia quoque, et in
caeteris scripturarum disciplinis multum excellenter peritus,
qui fama nominis tui usque adeo inflammatus est, ut neque sum-
ptibus parcendum duxerit, neque periculis et laboribus terretur
itinieris longissimi, quo minus ad tuam uenire paternitatem
quantotius possit. Commendaticiis ad tuam reuerentiam li-
teris a me petitis et acceptis, anno proxime praeterito iter satis
periculosum assumpsit ad te, propter inquietudinem Sycam
brorum, uenitque ad monasterium tum Spanhemense uicesi
ma quarta die mensis Februarii. At tua reuerendissima pater-
nitate non inuenta, cum tristitia magna reuersus est ad oppidum
nostrum Brugense unde exierat, literis suis et meis in Spanheim
apud priorem tuum relictis, tibi quam primum praesentandis ad ma
num. Hinc factum est, ut status et rerum tuarum ambo ignari ui-
tam cum taedio multo agere coeperimus, et necessario ab in-
quisitione tui cessaremus. Ferebatur etenim istic tuam reueren-
dissimam paternitatem esse cum Marchione Brandenburgen
se in Marchia, se de tuo ad monasterium reditu nihil certi au
diuimus. Tandem deo sic ordinante ex magistro Nicolao Bei
selio, quem optime nouit paternitas tua, canonico sancti Ger
mani Traiectensi, in medicinis doctore, qui ueniens ex Italia
tecum suit Neometi, cognouimus te esse sanum et incolumem,
rebusque tuis bene prouisum, dimissaque abbatia Spanhemensi
ad Herbipolim te contulisse, et ibi in pace et tranquillitate phi
losophari, de quo tibi multum congratulemur, scientes quod ui
tam in ocio minime sis acturus: quin potius more tuo semper
aliquid scripturus, quod multis proficiat in salutem. Praedi-
ctus uero de pulchro monte Doctor Nicolaus, qui prae nimio
tui desyderio uigilans te semper cogitat, et nocte somniat dor
miens, nullam sibi requiem dare potest, donec suo tandem sa
tisfaciat instituto, quo te uidere cupit, et dulces tecum de uera
scientia miscere sermones. Est enim uir tua allocutione non in
dignus, utpote doctus et multarum linguarum peritus: in mul
tis quoque expertus et rebus et gentium ritibus diuersarum. Bi-
na uice Hierosoymis fuit, in Turcia diutius conuersatus est, Ve
netiis quoque, Neapoli, Bononiae, Parisiis, Onoxiae [sic], Salaminae,
in Hispania, et aliis multis locis amore sapientiae scripturarum
peregrinus extitit. Quatenus ergo tandem satisfieri sancto eius
desyderio queat, reuerendissimam paternitatem tuam ambo
simul diligentissime rogamus, ut nobis rescribas cum latore
praesentium, ubi et quando praesentiam tuam possit conueni
entius accedere, propterea quod multa habeat tecum loqui et con
ferre, quae literis nequeat demandare. Spero certe, quod eius con
uersatio tibi non erit iniucunda. Vale praeceptorum aman-
tissime. Ex oppido Brugensi in Flandria, 4. die mensis Mar
tii. Anno incarnationis dominicae 1507.

IOAN. TRITE. AB. MONASTERII S. IA-
cobi in suburbio ciuitatis Herbipolensis, quondam uero Span
hemensis, Ioanni de Vuoesbrouck magni Telonei Bru
gensis magistro Salutem.
VIcesima septima die mensis Maii Literas tuas amice
charissime, simul et cuiusdam Nicolai de pulchro
monte decretorum Doctoris per quendam iuuenem sus
cepimus, qui cum altera mox die abiturum necessario se diceret,
breuius rescripsimus quam nostri fuerat instituti. Quod cum
serenissimo Principe Domino Marchione Brandenburgen
sium nos fuisse commemorasti, uerum est, abbatiamque dimi
sisse Spanhemensem et assumpsisse aliam, qui retulit non erra
uit. Non sine causa factum est maxima, quam ut scias, quam
potero breuiter his literis consignabo. Anno Christiano-
rum quinto supra quingentesimum atque millesimum, prima
die mensis Aprilis de monasterio meo Spanhemensi exiui,
a Serenissimo Principe Palatino uocatus Heidelbergam,
ubi me aliquandiu moram agente, quidam ex monachis me
is coniunctis sibi quibusdam Cynonotis, quandam in me con
spiratioem ordinantes occultam, Ducem illum Ioannem,
quem optime nouisti ab olim, mihi reddiderunt infensum, usque
adeo, ut quosdam e familia nostra, qui partibus fauere meis ui
debantur uinculis iuberet mancipari publicis, quasi malefacto
res sceleratos. Haec dum mihi nunciarentur absenti commo-
tus temeritate facti, statueram non redire ad monasterium, nisi
tanti prius autores mali contumeliam satisfactione congrua
expiassent. Remansi ergo foris et maneo usque in praesentem
diem, nihil dubitans de iusticia Dei, quoniam in foueam cadent
impii quam fecerunt. Quintadecima igitur die mensis Octo-
bris proxime praeteriti, abbatiam hanc in qua nunc maneo ad
sumpsi, et Spanhemensem propter infidelitatem monacho-
rum et ducem infensum uoluntate spontanea resignaui. Hic
ergo nunc uiuo quamdiu uoluerit altissimus, mihi et scripturs
uaco, semperque ultimam uocationem quam effugere potest ne-
mo pauidus expecto. Quod si bounu ille doctor tuus me acce-
dere uoluerit, hic spero inueniet, nisi forsitan me interea opor
teat aliquorsum declinare ad tempus uocatum ut olim. Scis
enim quam necessarium nobis sit principum quandoque obedire man
datis. Vale nostri memor et amans. Ex Herbipoli uicesima
octaua die mensis Maii. Anno Christianorum 1507.

REVERENDISSIMO PATRI DOMINO
Ioanni Tritemio abbati aedis S. Iacobi Herbipolis, uiro inter
Germanos primario, Nicolaus Gerbellius Phorcensis
salutem et foelicitatem aeternam.
CVm tu quidem reuerendissime pater et abba integer
rime, tuis tibi monumentis literariis laudem tantam
apud posteros et gloriam ineluibilem comparaueris, ut non tam
humo humili, quam ipsis sub astris splendicantibus deambu-
lare occipias: non tamen uiuidus hic ille ingenii tui uigor otio de-
litescit, senio languet, uiribusue medullitus disciplinarum palae
stra eneruatis fluctuat, debilitatur, aut alget, sed lucubration-
nibus diurnis elychniumque redolentibus noui aliquie (si uera
est fama) excogitat, quod admirabimur, concupiscimus, sum
maque ueneratione hilariter exosculemur. Gratulor mihi ipsi sae
piuscule reuerendissime pater, me felicissimo hoc saeculo pro
genitum, quo tot illustres uiri, nec ignobilis famae, in Germa
nia passim prodiere, quos inter tu unus es, qui cum literis La
tinis et Hebraeas et Graecas apud Germanos fecisti locupletio
res, inter quos tantum polles et enitescis, ut an cuiquante com-
parem, an praeferam cunctis in triuio sim, fluctuemque Chreme
tis instar Therentiani. Verum non inconsyderate dubito, cum
non triuium in te, sed disciplinarum omnium theatrum spa
ciosum, exuberans, nitidissimum conspiciamus, non in te uirtu
tem unam aut tres, sed eas omneis tenaciter et agminatim coa
gulatas perinde ac spectaculo decentissimo spectenus. Quibus
magnificenter et bellule exornatus multorum animos, plaero
rumque exercitationem literiam, omnium in te quoque oculos plau
sibiliter conuertisti, qui certatim te adamant, uicissim salutant,
aceruatimque intuentur. Quibus et ego quidem excitatus perni
citer accurro, amoremque hunc, qui cum diutina euisceratione
praecordia nostra populabundus concremauit, hisce nostris li
teris qualibuscunque significanter (ut arbitremur) ostento, qu-
bus me tibi coniunctisissimum fore existimo, cum non dedigna
ris imi etiam subselii literatores familiariter in albo tuo conscri
bere. Quod si tuo tuorumque consortio adscribor, optime cum
Gerbellio actum esse asseueranter affirmo, siquidem non morta
lem me sed immortalitate donatum haud incuriose iudicatu
rus. quod reliquum superest reuerendissime pater, quicquid id
est quod sub incude tua nunc elegantissima frabrefit et bractea
tur, fac quaeso ut et ego qui tuus sum, qui me totum tuae sectae con
secro, sciam: uel quod nouum hunc tuum consectaneum et mi
litem scire magnopere desyderas perscribe. Tuas enim literas
desyderanter expecto, quas, nimirum ea qua doctissimorum
scripta ueneratione excipere soleo, osculabundus aeterna cedro,
perpetuisque hederis sempiternaque blanditer exornabo. Vale re
uerendissime pater, et me inter tuos dignanter adnumera. Ex
Colonia quarto Idus Iunii. Anno Domini 1507.

IOANNES TRITE. ABBAS S. IACOBI
Herbipolensis, quondam Spanhemensis, Nicolao Gerbel
lio Phorcensi salutem.
IAmdudum acceptis literis tuis Gerbelli optime, si-
mul ac uotis respondere ut par erat animo statui, quo
confidentiae de me tuae non frustrareris effectu, tantoque
fierent amicitiae nostrae gratiores, quanto citius coaluissent. Quod
uero tantisper distuli, non te propterea uel neglectum existimare debe[-]
bis a me, uel contemptum, dabisque ultroneus tarditati ueniam, si pen[-]
siculaueris examussim inexputabiles hierodulorum occupa-
tiones. Oportebat etiam spontaneum adesse tabellarium, qui nostras
ad te deferret literulas, ne petronibus traditae medio itinere pe[-]
rirent. Oras in primis te nostris adscribamus amicis, rem certe
non difficilem postulans, quando bonarum literarum studiosos omnes
inter fratres nobis atque charissimos habere semper fuerit iucundis-
simum. Tenebriones uero et diuitiarum auarissimos incubones in
amicitiam nostri nunquam admittere consueuimus, propterea quod bo[-]
norum obnitentur studiis, et hirrire contra uiros doctos et eruditos
semper ipsis sit familiare. Te autem studiose Gerbelli, quem ornatis
simae tuae literae doctum et panaretum declarant, in amicitiam nostram
(tametsi medioximi sumus) obuiis manibus libenter accipimus, fi[-]
demque et charitatem inuiolabili constantia pollicemur. Quamuis in
nostri aestimatione uehementer, fama deceptus, erraueris, quod
pace tua dixerim, cum laudes tuae nostra procul nimis excedant
merita; integritatem tamen animi erga nos tui qua decet beneuo-
lentia acceptamus. Scio enim quod non imitaris uanissimos illos
palpones, qui cum laudare quempiam uidentur decipiunt, conficta men[-]
tientes praeconia, propterea quod non hominem ipsum, sed dona se-
quuntur et munera. Tu etsi amore laudaueris, cuius iudicia cae[-]
ca, famae credidisti fallaci, longe tamen defuit mentiendi animus
ac decipiendi uoluntas. Sed contueare si literarum tuarum uerax
sum paraphrastes, ut rectae opinionis tuae sententiam me appre[-]
hendisse intelligas. Intemerata sunt ueritatis testimonia, quia
rem satis enodem et manifestam mente concepisti, ut menceps ha[-]
beatur potius quam sani capitis, qui clarissimorum in palaestra lite[-]
raria hominum negauerit amicitiam esse immortalem. Omnia
enim gloriose facta priorum, cum suis iamdudum interissent au[-]
thoribus, si monumentis non fuissent amicorum scribentium im[-]
mortalitati donata. Quocirca felices illos iudicauit antiqui-
tas, qui ingenio, sapientia, uel fortitudine memoratus digna fa[-]
cientes ea incidissent tempora, quibus copia esset eruditissi[-]
morum clarissimorumque uirorum, quorum amicitia perurgen-
te quicquid uideretur laudandum, literarum firmamento reci[-]
peret immortalitatem. Recte igitur amicitia clarorum et in re
literaria nominatissimorum hominum immortalitatem tibi
polliceris: quoniam sicut astra coeli choruscantibus radiis mi[-]
cant ? illuminata per statanum in circuitu solem, ita quicunque il[-]
lustrioribus in scriptura uiris per amicitiam coniuncti sunt, im[-]
mortalitatis lumine frequenter apud posteritatem illustrati
permanent gloriosi. Ad amicos docti bona et honesta scripti-
tant omnes, eorumque et nomen et famam immortalia facere
non secus ac seipsos apud omnem posteritatem consueuerunt.
Inimicum uero et in obscuro latitantem, nemo unquam scri[-]
ptis immortalitati donauit. Ego autem mi Gerbelli, tamet[-]
si nec eruditum me sciam nec immortalitatis largitorem, sed
medioxime studiosum, pro uiribus tamen curabo, ne te inisse
nobiscum amicitiam poeniteat. Quid incude iam fabrefiat sub
nostra tibi padamus efflagitas. Rurestrem tractamus camoenam,
nostroque musam proposito conuenientem quantum reiectanea
permittunt intercinimus. De sancto Christotrepho Ioseph li[-]
brum mediocrum absoluimus. Nepiachum quoque Annalium
nostrorum ab hora natiuitatis in hunc diem perduximus. Opus
magnum librorum duodecim de daemonibus ad preces ami[-]
corum inchoauimus, in quo decreuimus omnes magorum
prophanas destruere artes in genere simul et in specie, earumque
causas, inuentores, libros, modos, et deceptiones nominatim et
proprie taxare. Inter haec quoque nouo inuento Steganographiae
nauamus operam, quod in lucem aedere necdum pollicemur, nebu-
lonum malignitate deterriti. Dicebat quidam: Qui facit quod ne-
mo mirantur omnes. Iam uero dicendum. Qui facit nouum, detra[-]
hunt omnes. Maneat ergo sepultum, quod tempore incongruo
culpatur repertum. Vale et nos ama. Ex Herbipoli decima sexta die mensis Iulii. Anno
Christianorum 1507.
IOAN. TRIT. ABBAS MONASTERII
diui Iacobi Herbipolensis, Iacobo Vuimpfelingo Sele-
stadiensi amico unico atque charissimo Salutem.
LIteras ex Argentina quas duodecima die mensis Iu[-]
lii emisisti ad me, eiusdem die uicesima secunda rece[-]
pi. Eas uero quas te ante hac dedisse scribis, necdum
in noticiam mihi peruenerunt. Detulit mihi destinatum a te libel[-]
lum, sancto abbati Bernardo inscriptum super septem poeniten[-]
tiales Psalmos, Dominus Gaspar episcopus Bethleemitanus,
Reuerendissimit praesulis nostri generalis in pontificalibus ui-
carius. Is autem qui mihi literas tuas exhibuit memoratas, simul
tuo nomine tradidit libellos duos Argentinae nuper impres-
sos, alterum Vuilhelmi episcopi Parisiensis de collatione et plu-
ralitate beneficiorum: Alterm Alberti Magnis Ratisponensis
episcopi de feruore charitatis, quos me anomo suscepisse gratis-
simo non dubitaueris. Tribulationibus quas pateris ex corde
fidelissimo compatior, et si quid me posse pro tua pace existimas,
fac sciam, moxque paratum ad omnia inuenies. Confide in Do[-]
mino Iesu, et ambula firmiter in uia ueritatis, et ipsa ueritas te li[-]
berabit. Vnum hoc solum te moneo, promptulus ne sies in antea
negociis et rebus te occupare claustralium: quia quod extra te ac
conditionem status tui, nihil ad te. Quid enim ad te Augustinus
cucullatus fuerit an togatus? Scripsisti in libello illo tuo de in-
tegritate, Bedam non fuisse monachum et plaerosque alios, quos
ego inter monachos computauerim in libro de scriptoribus Ec-
clesiaticis, quod nisi mihi deferrens amico te facile probaturum
polliceris. Congrediamur inter nos si placet: quos ego mona[-]
chos scripsi et Bedam maxime, tu monachos non extitisse mi-
nime docebis. Videris mihi non satis transacti temporis perlustras[-]
se historias, qui Bedam fuisse monachum ignoras. Sed ego tibi
parcendum duxi, quem fratrum eremitarum S. Augustini uexa-
tionibus plus quam satis tribulatum intelligo. Scire uis a me an tibi
locus esse possit cum successore meo in Spanheim, et quis ipse
sit, quoniam penitus fugere consortia hominum uelis munda-
norum. Mihi quidem in abbatia Spanhemensi Prior quem noui-
sti successit, pars non modica, licet occulta, persecutionis meae.
Vereor autem te apud illum manendi locum non esse habitur-
rum, propterea quod princeps Cynonotorum uiris parum incli-
natur literarum studiosis, quod experieris si illo pergas. Mecum autem
uiuere cupientem te non penitus aspernor, sed hoc suadeo pri[-]
mum, ut exploraturus gentem et locum ipse uenias, et si res tibi
suerit animo, qua conditione consequais effectum consilio tra-
ctabimus. Ego enim quicquid possum, amore tui libentissime
facturus sum. Est mihi coenobiolum pauper et exiguum, sed quie[-]
tum et philosophanti satis accommodum, sola me penuria mo-
lestat librorum, quibus ut nosti in Spanheim eram ditissimus.
Vale mi Iacobe, eumque me esse tibi persuade, qui te deserturus
sum nunquam. Ex monasterio meo iuxta Herbipolim uicesi[-]
ma septima die mensis Iulii. Anno Christianorum 1507.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS DIVI
Iacobi in suburbio Herbipolensi Rogerio Venray Sycam[-]
bro salutem et synceram in domino charitatem
PRima die mensis Augusti literas tuas ad me datas
ut apparebat in subscriptione Calendis Maii per in-
certum nuncium accepi, in quibus te certa carmina
in librum meum de laudibus sanctissimi Ioseph nutricii Salua-
toris nostri misisse scribis, quae ad manus meas minime perue-
nerunt. Post biduum alius quidam comparuit, qui literas mihi exhi[-]
buit tuas septimadecima die mensis Iulii scriptas, quas sibi ab a-
lio nescio quo dicebat esse commissas una cum duobus opusculis
tuis, tua manu scriptis, quorum alterum carmine uario quasdam odas
continet familiares: alterum uero prosaic compositum disputa-
tionem quandam complectitur minualem: non displiceet materia,
neque argumentum adinuentionum tuarum abhorreo, sed uellem
te potioribus operam nauare studiis, quod postulare abs te et
tempus uidetur et aetas tua. Quinquagesimum aetatis annum
supergressus es, qualia te deinceps iam studia deceant, maxime
tibi consyderandum. Alia nos iuuentus monuit, alia iubet rima[-]
ri senectus. Sol uitalis nostri roboris uergit ad occasum, et uires
corporis quas meridies praebuit, hora paulatim uespertina con-
sumit. Animae iam deinceps assumenda est cura, quae manet
immortalis, satis concessimus carni, pabulo necessario duntaxat
nutriatur asellus, procul absit lasciuia omnis. Lucubrationes ce[-]
dant pueriles, et qui uirum praefers aetate, synthemata canos de-
centia non fabulas amplectere. Sex et triginta super centum lu-
cubrasti opuscula, et magnum est iudicio meo et laudabile, otium
quod regularis permisit institutio, ad studium conuertisse lite-
rarum, ac libris componendis animum potius intendisse, quam
uoluptatibus carnis. Numero tamen nullius sunt pensiculan[-]
da opuscula sed utilitate, si a ueram sapientiam erudiant ani[-]
mum, mentem legentis si a terrenis sublatam ad coelestia eri-
gant, et in diuino amore ueraciter compungant. Orbis iam u-
bique innumerabiles ebullit scriptores, et ut flaccus ait:
Scribimus indocti doctique poemata passim
Et
Omnibus libet insanire poetis
Sed minor pars scribentium aedificationem cogitat anima[-]
rum. Ex cordis abundantia scribimus omnes, easque cogitatio[-]
nes scribendo literis committemus, quibus occupati sumus.
Vnde scribere spiritualia et diuini amoris feruorem inducen-
tia non possumus, quia pleni cogitationum mundanarum
carnaliumque proh pudor aestuamus. Nemo enim sine fide et cha[-]
ritate Iesu Christi, qui sapientia est Dei patris, ueram et saluta[-]
rem poterit assequi sapientiam, ut uidelict spiritualia scribat,
qui carnalia et transitoria sapit. Propterea te hortor mi Sycam[-]
ber, cum scias te religioni monasticae iuratum, ut sicut in exte[-]
riori conuersatione in medio confratrum tuorum sine offen-
sione ambulas, ita contemptis studiis puerilibus, quae parum
conferunt ad animae salutem, et mentem et calamum ad spiri[-]
tualia totis uiribus conuertas. Talia rogo posthac aede opus-
cula, quorum lucubratio Dei in te amorem suauiter augeat,
mentemque legentis in contemptum mundanorum ducat. Cae[-]
dant iam nunc ludi pueriles, senem non decent carmina poe[-]
tarum, prosaice tibi pro senectutis honore pergendum est: tor[-]
tuosis ludat uersiculis immatura iuuentus, planum nos iter
amamus. Quod si uersificare lubet, iterm dico, nulla senem
debere confingere carmina, praeter penthica, forsitan epitaphia
mortuorum, nisi talis sit paraphrastes, qui carminum semper ha[-]
buerit usum, prosae uero nunquam, ut cum Prudentio, Sedulio, Iu-
uenco, eorumque similibus conuersus ad poenitentiam mundanae ar[-]
ma sapientiae ad laudes scripturae conferat diuinae. Nulla sancto
rum ueterum doctorum Hieronymi, Ambrosii, Augustini, Grego[-]
rii, Origenis, Ioannis Chrystostomi, Basilii, Cyrilli, aliorumque
complurium carmina legimus praeter hymnos ad dei laudem compo-
sitos, et epitaphia paucula mortuorum, quamuis artem illos habu[-]
isse non dubitamus. Cupientes enim lucubrationibus suis animarum
prodesse saluti, prosa scribere quam carmina maluerunt, propterea quod
sit difficile in omnibus quae scribenda utiliter occurrunt legem serua[-]
re metrorum, et hoc genus docendi magis uideretur iuuenes dece[-]
re quam senes, raroque contingat quampiam in utroque reperiri perfectum.
Rogas ut omnium lucubrationum mearum rationem, titulos et argu[-]
menta tibi perscribam, earum maxime quas post aeditionem libri de
scriptoribus ecclesiasticis composui. Dici enim causam te habere ho[-]
nestissimam, qua eorum expetas rationem. Satisfaciam desyderio tuo
quam primum mihi per ocium licuerit, quod iam fieri non potuit, et festi[-]
nante nuncio, et me in aliis occupato. Veldicum amantissimum
mei non dubito, quem non minus amo quam amer ab ipso. Herbenum
nostrum communem amicum et conphilosophum integerrimum, quoties
opertunitas data fuerit meo nomine saluta, qui omnium bonorum uiro[-]
rum amicitia dignus est, utpote non minus sanctimonia uitae quam e-
ruditione literarum insignis. Vale mente et corpore sanus, mei
memor ad Deum. Ex monasterio meo S. Iacobi Herbipolensis 12.
die mensis August Anno Christianorum 1507.


IOAN. TRITE. AB. D. IACOBI HERBIPO
lensis, Vuilhelmo Veldico Monapio plebano in Dyrn
stein, theologo et mathematico nobis
amicissimo salutem.
LIteras tuas amice quas emisisti ad nos quinta die
mensis Iilii, prima die mensis Augusti cum Roge-
rianis accepi, quibus per ordinem si potero duxi
respondendum. Et in primis quidem gratias tibi ago ingen-
tes pro tua in me beneuolentia, qua meae congaudes tranquil[-]
litati, locumque me inuenisse aptum laetaris cum libertate phi[-]
losophandi. Gaudeo sane non mediocriter et ipse, quoniam
Deo miserante laqueus terrenarum occupationum, quo nimi[-]
um grauabat in Spanheim contritus est, et ego licet cum ma-
gna difficultate liberatus sum. In quartum et uicesimum annum
ut nosti grauissimum hoc onus pastoralis curae inuitus porta-
ui, quoniam natus mihi uidebat ad quietem solitudinis ac stu[-]
dium scripturarum potius, quam ad mundi tumultus et iurgia
rusticorum. Solitudo mihi semper placuit, quam quoties de-
serere compulsus fueram, minus aptus ad spiritualia toties fie[-]
bam. Non enim me fugit sanctum Ioannem dixisse Chryso-
stomum super Euangelium Matthaei. Sicut difficile est arborem
iuxta uiam positam fructus usque ad maturitatem seruare: sic
difficile est uirum iuxta hunc mundum uiuentem, ide est in acti[-]
bus mundi, iusticiam immaculatam usque ad finem tenere. Recede
ergo, inquit, de uia et planta te in loco secreto, ut nec mundus
tecum habeat aliquid commune, nec tu cum mundo. Diui
quoque sententia Hieronymi memoriam raro deserabat di-
centis. Quid desyderamus urbium frequentiam, qui de singu[-]
laritate censemur? Mihi enim oppidum carcer est, solitudo
paradisus. Nam ut beatus Augustinus dicit in libro de singu-
laritate clericorum: Minus uoluptatibus stimulatur, qui non
est ubi est frequentia uoluptatum, et minus auaritiae mo-
lestias patitur, qui diuitias non uidet. Inopia fratrum, et
magna loci necessitas me curis temporalium rerum saepius
occupauerunt inuitum, eoque magis, quo mihi nullus in his a[-]
derat fidelis et peritus adiutor. Feci tamen omnem quam po[-]
tui circa utriusque status reparationem diligentiam, quod stru[-]
cturae et alia per me facta docebunt, quousque tandem fratrum
meorum cum Cynonotis perniciosa in me conspiratio inuo-
luntarium reddidit, et ad cedendum improbis omnino paratum.
Mihi proinde uiuere deinceps et sacris scripturis pro uiribus
statui, mundique inutiles curas resignare mundanis, quoniam
hactenus monachis plusque satis deseruiui ingratis. Huius autem
coenobii cui nunc praesum indignus, etsi paupertate grauetur,
nec sollicitudines sunt tantae, nec perniciosae cum rusticis tot
contentiosae occupationes. Viuo gratia dei mea sorte conten[-]
tus, et quanto rebus transitoriis locus pauperior, tanto me
pacis et tranquillitatis abundantia existimo ditiorem. Enim-
uero iuxta consilium sancti Christophili Pauli, uictum habens
necessarium, quo mortale ad tempus uitae sustentetur corpus[-]
culum, et uestem Boream cohercens, amplius non requiro.
Orbem terrae marisque et insularum, quem pulchre depictum in
Vuormatia scribis esse uenalem, me quidem consequi posse
optarem, sed quadraginta pro illo expendere florenos, nemo
facile me persuadebit. Comparaui enim mihi ante paucos dies
pro aere modico sphaeram orbis pulchram in quantitate par[-]
ua, nuper Argentinae impressam, simul et in magna dispositio[-]
ne globum terrae in plano expansum, cum insulis et regioni-
bus nouiter ab Americo Vesputio Hispano inuentis in mari
occidentali ac uersus meridiem ad paralellum ferme decimum,
cum quibusdam aliis ad eam speculationem pertinentibus. Quod
autem mones ut huius rei causam Domino meo meo reuerendissimo pro[-]
pono episcopo, satis quidem facis officio tuo, sed minus mi[-]
hi principum pensiculare occupationes et negocia perpetua et
maxima uideris, quae occupatissimis animis ociosorum studia existi[-]
mas persuadenda. Veteris amicitiae non dubita sum tenacissimus,
et quam semel in te charitatem effudi, nulla unquam terrarum spa-
cia infirmabunt. Vnde quod iubes ut faciam, te quoque facere ne
pigeat exhortor et peto. Ita precor uiuamus amici, ut alterius
in altero memoria ualeat apud Deum. Hae enim uerae amici-
tiae causa est, qua non quaerimus aliud quam in theosophia parilita[-]
tem cordium, et ex mutua cohortatione profectum animorum.
Quod si alter amicorum aliquam saeuientis mundi calamitatem
inciderit, ab altero totis est uiribus consolandus. Si errauerit,
mox ad uiam ueritatis ab amico reuocandus est. Si tepuerit in
studio salutari, excitandus, quia erit uera et iure commendabilis
amicitia, si hoc effecerit ad quod est instituta. Et ideo sancti pa[-]
tres iustissimam esse amicitiam legem arbitrati sunt, qua praecipitur
ut non minus nec plus quisquam amicum suum quam seipsum diligat.
Henricum de Bunau diu iuta audiui defunctum, sed libros eius
et globum cosmographiae quem olim comparauit ex officina tua,
remansisse apud Saxoniae principes, quod tu existimas, non au[-]
diui. Habet enim superstitem fratrem, cui omnia moriturus consi[
gnauit. Rebus tuis secundis uehementer congratulor, tibique ut
uerus amicus congaudeo, cupiens nihilominus memorem te
esse uersiculorum Hildeberti Thuronensis Archiepiscopi dicentis:
Cuncta sub ancipite pendent mortalia casu
Et spondent propria mobilitate fugam
Quicquid habes hodie, cras te fortasse relinquet
Aut modo dum loqueris desinit esse tuum.
Miranda te significas lucubrasse opuscula, ab eo tempore quo
tecum fui in Dyrmstein, quae mihi ostensurum te polliceris
cum ad te uenero. Sed cum nulla fit mihi causa ueniendi ad te,
immo neque uoluntas quietem interrumpendi meam, bene feceris
et quod maxime decet amicum, si operum tuorum omnium ad
me titulos quamprimum dederis, aut certe quod magis cuperem
ipsa opuscula, quae lecta per me, uel etiam rescripta tibi fideliter
quantotius restituenda polliceor. Miraris forsitan quod me cau-
sam ueniendi ad te dixi non habere, sed accipe rationem. Mo[-]
nasterium cui praesum licet indignus, necdum annali capitu[-]
no Bursfeldensium patrum dignoscitur subiectum, quod nouiter
est reformatum, quapropter officio uisitationis me grauare mi[-]
nime possunt, quemadmodum per annos uiginti continuos
non sine graui dispendio meo antea fecerunt. Hinc mihi quie-
scendi copia Domino Iesu prouidente conceditur, et nulla ua[-]
gandi sicut prius occasio praebetur. Et inde est quod causam ueni-
endi ad te me dixi non habere. Maxime tamen uellem ut mecum
esses uel uno die, ostenderem et ego tibi quae miraris opuscu[-]
la. Sed uidebimus nos aliquando si uoluerit Dominus Iesus qui
omnia potest. Interea quoties oportunitas se nobis obtulerit,
literis nos mutuo in amore ipsius cohortemur. Ora pro me fra[-]
ter ad Deum, ut in sua me uia custodiat, omnesque mihi transgres[-]
siones meas, quarum non est numerus, propter dolorem ama[-]
tissimae passionis suae misericorditer indulgeat. Vale. Ex Her[-]
bipoli duodecima die mensis Augusti Anno Christianorum
millesimo quingentesimo septimo.

IOAN. TRITE. AB. MONASTERII D. IA
cobi Herbipolensis Ioanni Capellerio mathematico
Parisiensi Salutem.
Crebrius ad te literas darem, eruditiss. Ioannes, si mihi
non deesset copia nunciorum. Non te latere credo quod ab[-]
batiam Spanemen. propter inuidiam aemulorum dimisi, et
ideo tibi scribere de hac ipsa mutatione mea necessarium non iu[-]
dicaui. Causas aemulationum in me omnium tibi ante bienni[-]
um notas feci, cum apud me esses in Colonia Agrippina in ma-
gno conuentu illo Principum. Quaeris qui mihi fuerint in Mar[-]
chia Brandenburgensi successus, quid ibi egerim, quibusue do[-]
natus a Principe muneribus fuerim, et quid nunc agam. Haec
summa literarum tuarum est, et quod te peramplius urget a me
nosse desyderium. Miserante Deo qui disponit et ordinat uni[-]
uersa, prospero itinere Marchiam intraui, et qui claudus eram
ex fluxu unius cruris, ut me Coloniae uidisti, in Marchia princi[-]
pis chirurgico me curante perfecte conualui. Mansi autem in
Berlin cum ipso Marchione mensibus nouem didascali fun-
ctus officio. Tradidi enim praecepta et regulas principi, quibus
sine magno labore in latina lingua doctior euasit. Scripsi eti-
am ad instantiam eius quaedam synthemata, quorum lectione
gaudebat. Iam enim latine scribit ornate satis, et loquiter di-
serte, ac quicquid legit perfecte intelligit. Reuertentem me
tandem gratiose remunerans ducatos trecentos mihi donauit,
seque maiora daturum cum tempore promisit. Postea uero cum me in hac ab[-]
batia constitutum audiuisset, etiam alia dona spendida transmisit. Ha[-]
bes breuiter ad interrogata responsum. Et ecce hic mihi iam uiuo
et studio scripturarum tanto liberius, quanto minus sum in cu[-]
ris temporalium rerum occupatus. Pauperculum et exiguum
est monasterium cui praesideo, et paucis ob id negociis inuo-
lutum. Si lucubrationum mearum interea factarum exigisse
riem, et hanc tibi breui narratione expediam. Epistolas meas
familiares quas dedi ad amicos ex eo die quo de Spanheim
exiui, prima uidelicet die mensis Aprilis, anni Christianorum
millesimi quingentesimi quinti,usque ad introitum meum ad
hanc abbatiam, qui fuit quintadecima Octobris anni seqen-
tis, in librum unum comportaui. Cui adiunxi et secundum,
qui continet epistolas primi duntaxat anni praelationis meae
in hoc monasterio, cui et istam inserui. Deinde scripsi itinera-
rium totius uitae meae, a tempore natiuitatis meae usque in hunc
annum. Post haec lucubraui de laudibus sancti Ioseph nutricii
saluatoris librum unum. Item scripsi hac aestate opus magnum
quod praenotaui pollographiam libros sex, ad memoratum prin[-]
cipem Dominum Ioachim Marchionem Brandenburgen-
sem. Scripsi et alia quaedam minora opuscula, quorum assigna[-]
re titulos superfluum existimo. Praeterea quae in manibus uer-
santur cum perfecero, forsitan intelliges. Steganographiam
uero meam, cuius primos duos libros in Colonia uidisti, nes[-]
cio si unquam in lucem aediturus sum, trium intuitu rationum.
Prima ratio quae me ab eius aeditione retrahit, est futuri consy[-]
deratio, et timor uerisimilis mali, quod per abusum prauo-
rum hominum contingere posset, cum nostris inuentis mali
non minus uterentur ad malum quam boni ad bonum. Se-
cunda est maximi laboris intentio et paruae mercedis retribu[-]
tio. Nam ut uidisti, opus est arduum et acutissimae speculatio-
nis, quod sine labore maximo nequest consummari. Et quae
tanti laboris retributio, nisi auri forsitan pondus modicum,
quod transitorium est, et ob id a Christiano monacho potius
contemnendum. Pro mercede temporali nunquam mihi fuit
animus laborandi, qui me uocatum in uineam Regis conspi[-]
cio sempiterni. Tertia uero causa est, indoctae plebis aestima-
tio, qua omne quod non intelligunt malis artibus adscri-
bunt. Nihil adhuc scripsi, de quo merito quispiam possit ad[-]
mirari, nihil feci stupendum, et tamen uulgi opinionem pa-
tior, dum magum me plaerique arbitrantur, asseuerantes me
suscitasse mortuos, euocasse ab inferis daemones, praedixisse
futura, furesque reduxisse carminibus et ligasse latrones. Quae
omnia conficta et ementita nec feci unquam nec cogitaui qui-
dem. Libros fateor magorum plerosque legi, non ut imita-
rer, sed ut eorum superstitiones pessimas aliquando redarguen[-]
do confunderem, quod largiente Domino Iesu Christo breui
me facturum confido. Quid putas de me opinabitur stulta ho[-]
minum indoctorum futura temeritas, cum steganographiam
in lucem produxero, quae talia confinxit de me mendacia cum
nihil adhuc uiderit archani. Quamuis non magnifacio haec gar[-]
rulamenta imperitorum, conscientiae testimonio contentus:
dare tamen occasionem suspitionis malae quantum fuerit pos[-]
sibile non intendo. Vale sanus et foelix, ueteris amicitiae robo[-]
re firmus et constans. Ex Herbipoli decima sexta die mensis Au[-]
gusti. Anno Christianorum millesimo quingentesimo septimo.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS S. IACO
bi Herbipolensis, Iacobo Kymolano Carmelitani ordinis
Theologo et mathematico salutem.
LIteras tuas Kymolane quas prima die Maii ex Gan[-]
dauo scripsisti ad me, ultima die mensis Iulii per quen[-]
dam mercatorem accepi, in quibus te more tuo re[-]
rum mearum ostendis percupidum, de quo tibi gratias ago im[-]
mortales. Scias ergo uelim, me Christo Iesu miserante, sanum
et incolumam, et quod te multorum relatione audiuisse scribis,
abbatiam resignauisse Spanhemensem, et eam in qua nunc de[-]
go pauper uoluntate spontanea acceptasse. Causas huius com-
mutationis audisti ex me, cum ante biennium una essemus
in Colonia Agrippina. Bibliothecam preciosam duorum mi[-]
lium uoluminum, quam olim uidisti, integram dimisi in Spanheim, quia de monasterii
substantia comparata fuit. Nihil enim
proprium mihi est, qui monachum iuxta regulam sanctissimi
patris nostri Benedicti profiteor. Quosdam uere libellos de re-
bus naturae mysticis et archanis, quorum lectio non omnibus
conducit, mecum detuli Herbipolim, qui ad Spanheim nun[-]
quam pertinuerunt. Graeca quoque uolumina centum et Hebra[-]
ica praeter Bibliam illam paruulam impressam, simul cum cae[-]
teris in monasterio dimisi. Comparaui autem postea mihi in
utraque lingua uolumina de pecuniis mihi donatis a Marchio-
ne Brandenburgensi, et si quibus indigerem amplius mihi cum
tempore prouidebo. Prior mihi in abbatia Spanhemensi succes-
sit, homo sane quem intus et in cute nouisti, qui non magnifacit
studium scripturarum, a quo si uellem libros Graecos uili precio fa[-]
cile redimerem. Sed non placet mihi Spanhemensi coenobio suum
auferre decorem, quem magno satis precio comparaui. Sufficit mi-
hi paupertas mea, qui paucis didici esse contentus, cum tempus iam
mihi uideatur adesse quo multitudo ad unitatem debeat reduci.
Multa et ferme incredibilia legi, satis est, opera sequantur ali-
quando tempus postulat. Quid opus est multa egendo percurrer,
cum sufficere ad necessariam eruditionem paucula queant? Scatet
hodie uoluminibus mundus, totque in lucem quotidie ueniunt
libri, ut nemo sit qui legere omnes possit. Ars enim quam im-
pressoriam uocant tempore infantiae meae apud Moguntiam me-
tropolim Francorum inuenta, infinita pene et ueterum et nouorum
uolumina quotidie producit in lucem. Ioannes Amorbachius
ciuis Basiliensis, uir doctus et integerrimus, anno praeterito om-
nes diui Augustini libros quotquot inuenire potuit in quinde[-]
cim uoluminibus satis emendate impressit. Simili diligentia
formis excussit omnia opera sanctorum Hieronymi et Ambro[-]
sii, impressurus etiam de nouo diui Papae Gregorii opuscula, quo[-]
rum aliqua male, aliqua uero nunquam fuerunt impressa. Sed
de his hactenus. Scire cupio abs te quid factum sit cum literis quas
tibi Coloniae tradideram Libanio Gallo mittendas in Franciam.
Scripsit enim mihi interea, et nullam facit earum mentionem,
quo fit ut eas in manus illius peruenisse addubitem. Ioannes Pa
leonydorus concarmelita tuus quando ultimo recessit a me
ex Spanheim, in breui se reuersurum promisit, et ecce transie-
runt iam anni quatuor, in quibus nihil audire de illo uel perci-
pere uspiam potui. Si tibi constat ubi sit an uiuus uel mortuus, me
quam primum certiorem reddas precor. Ego hic sedens in loco
solitudinis et quietis uictoria de inimicis facta mihi uaco et lite-
ris sacris, experiorque uerum quod scriptura promittit diuina.
Bonum est uiro cum portauerit iugum Domini ab adolescen[-]
tia sua, quia sedebit solitarius et tacebit, et leuabit se supra se. Tu
supplex ora pro me ad Deum, qui pauperem de inopia releuat,
ut me custodire in sua uoluntate dignetur. Scio enim breue tem[-]
pus esse peregrinationis meae in terra, et ut Seneca inquit, pun[-]
ctum est quod uiuimus, et adhuc puncto minus. Et hoc mini-
mum specie quadam longioris spacii natura diuisit. Nam aliud
ex hoc infantiam esse uoluit, aliud pueritiam, aliud adolescen-
tiam, aliud inclinationem quandam ab illa in senectam, quam
propriis grauem incommodis non sinit esse quietam, ut iusta
consyderatione dixerit uir quidam sapiens in ecclesiastico.
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum gra[-]
ue super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum usque
ad diem sepulturae eorum in terram matrem omnium. Om-
nia enim quae de terra sunt in terram conuertentur. Et pro-
pterea homo uanitati similis factus est, quoniam dies eius sicut
umbra praetereunt. Ecce breues anni transeunt, et semitam per
quam non reuertemur ambulamus, multisque repleti miseriis
continuis aduersitatum agitamur procellis. Quid enim sumus
miseri mortales, nisi uentus et umbra, qui in turbatione uiui-
mus, et in momento decidentes amplius non comparemus.
Sicut Sophocles in Aiace furente Vlyssem introducit loquentem
ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν
εἴδωλ᾽ ὅσοιπερ ζῶμεν ἢ κούφην σκιάν, Id est
Video enim nos nihil existentes aliud, quam
Simulachra quotquot uiuimus, seu leuem umbram.
Vnde Homerus poetarum princeps, hominis intuens mi-
seriam ingemiscit dicens in Iliados ρ quod et ipse non ignoras:
Οὐ μὲν γάρ τί που ἐστὶν ὀϊζυρώτερον ἀνδρὸς
Πάντων, ὅσσα τε γαῖαν ἔπι πνείει τε καὶ ἕρπει,
Arborum
foliis comparandi sumus ut idem Homerus dicit
in sexto, quoniam sicut folia cadunt de arboribus hieme prope
rante, ac ueris alia tempore succrescunt: ita et hominum genus aliud
quidem nascitur, aliud uero moritur. Folium quod semel deciderit, am[-]
plius ad arborem non consurgit, et homo postea quam semel moritur, ad
hanc uitam deinceps nullatenus reuertetur. Proh superi quantum
mortalia pectora caecae noctis habent: Viuimus mortales, et mo[-]
rituros non cogitamus. Laetamur, gaudemus, et amplectimur
caduca tanquam semper uicturi, et cum existimauimus minime hinc
rapimur quasi nunquam nati. O Kymolane cogitemus nouissima
nostra dum cogitasse iuuat, ne tarde ignauiam uitae ploremus. Gram-
matica Lascaris Graeca quam tibi Coloniae comodaueram tua sit,
quoniam mihi necessaria non est.Habeo enim similem alteram Venetiis
nuper impressam. Neminem hic Graecis noui literis intentum, prae[-]
ter unicum Engelhardum Funck Decanum noui monasterii,
uirum doctum et tam carmine quam prosa exercitatum. Vale no-
stri memor ad Deum. Ex Herbipoli decima sexta die mensis Au-
gusti. Anno Christianorum millesimo quingentesimo septimo.

IOAN. TRIT. ABBAS MONASTERII
diui Iacobi in suburbano Herbipolensi Christiano Mas-
secu presbytero Gandaui in coenobio diui Hie
ronymi commoranti amico cha
rissimo salutem.
Quanto cupiam scire desyderio quid agas, quomo-
do ualeas, et quid scribas noui, aut si chronicon per-
feceris tuum, nec literis possum exprimere, nec uer-
bis, cum longesimus ab inuicem disiuncti, notum tibi facere. Ma
xime tamen optarem tuas aliquando uidere de temporum sup[-]
putatione lucubrationes, quas mihi dudum adscribere pollici[-]
tus es. Quinque iam anni effluxerunt ex eo tempore, quo Chroni[-]
cam scribere adorsus es, quam si necdum compleuisti, opus pro-
fecto aut maximum est, aut tu compilator omnium tardissimus.
Vehementer autem timeo ne tibi contingat quod multis hodie
claustralibus sub obedientia constitutis praelatorum nouimus
euenire, qui nobilissimis ingeniis praediti, ad uiles mundanarum
actionum sarcinas compelluntur subeundas: et quibus animus ad
studia literarum aptissimus est, manibus contrectare librum
prohibentur. Miseram tibi ultimo ut postulasti nomina duode-
cim mensium, quibus apud Graecos appellantur simul et Hebrae
os propriis literis scriptos, nec satis intelligo ad quid tibi in chro[-]
nicarum aeditione conducant. Epigrammata uero graeca quae
in aurea cruce dicis inscripta conseruari apud uos, admirationem
mihi non modicam pepererunt, quomodo ex Constantinio-
poli Gandauum uenerint. Habet enim inscriptio crucem ipsam
iussu et impensis Constantinopolitani factam Imperatoris. Ces-
sauit admiratio statim, cum uenisset in mentem, Constantino-
polim captam olim et spoliatam tempore Henrici Imperato-
ris quarti, per Gotfridum comitem de Bulyon, qui ob magnifice
gesta in terra Lotharingiae, ducatus nomine meruit insigniri,
et in regem Hierosolymitanum sublimari. Is enim per Vnga-
riam et Bulgariam exercitum ducturus in Palestinam, iniuriis
prouocatus Alexii Imperatoris, Bizantium coepit, et spolia mi[-]
litibus, quorum multi postea in Germaniam reuersi, reliquias,
cruces, et tabulas aureas, argenteasque sublatas a Graecis Latino
rum ecclesiis ac monasteriis contulerunt. Memor esto Chri[-]
stiane in aeditione chronicorum tuorum, quod omnes ferme
chronographi in supputatione annorum Domini grauiter er
rauerunt, omittentes quatuor et uiginti annos qui sub consu[-]
libus non recte supputati transierunt, quod ex Mariano Scoto mo[-]
nacho, et Augustino Vuestgallo Louaniensi theologo subtili[-]
ter inuenies calculatum. Scripseram tibi de hac ipsa re ante tri[-]
ennium latius ex Spanheim per Ioannem Steinenmoelen pres[-]
byterum Mechiliniensem. Scripsimus autem et nos interea chro-
nicon non paruae quantitatis monasterii Spanhemensis cui tunc
praeeramus, incipientes a prima ipsius fundatione, quae facta
est anno Christianorum millesimo quadragesimo usque ad an-
num secundum supra quingentesimum atque millesimum, in quo
per successiones omnes abbatum seriem narrationis deduxi
mus, usque ad nonumdecimum praelationis nostrae annum, mul-
ta inserentes rerum in Alemania gestarum, quae nobis memoria uide[-]
bantur dignae. Festina quaeso tandem operi manum imponere ulti[-]
mam, ut illud uidere quandoque mereamur. Quam primum fieri po[-]
test fac nos eorum quae circa te geruntur certiores. De nobis autem
tibi significamus, quod abbatiam nostram Spanhemensem pacis amo[-]
re dimisimus, et eam in qua nunc uiuimus S. Iacobi Herbipolis as[-]
sumpsimus, occasionem nobis praebentibus quibusdam aemu[-]
lis, quibus nostra studia sancta minime placuerunt. Vale et De[-]
um ora pro nobis. Ex Herbipoli decima sexta die Augusti An[-]
no Christianorum millesimo quingentesimo septimo.

IOAN TRITE. AB. MONASTERII D. IA.
cobi in suburbio ciuitatis Herbipolensis,Ioanni
Damio Curtensio salutem, ac in synceram
in Domino charitatem.
REtulit nobis lator praesentium frater Vuilhelmus or-
phanus, nepos abbatis Macharii Lympurgensis, ma[-]
gnae temeritatis historiam, quae si uera est satis nos
facit admirari. Dicit enim abbatem Bursfeldensem cum nescio
quo alio in Spanheim uisitationis peregisse officium, et
inter alia suae autoritatis mandata, praecepisse abbati Nicolao
sucessori nostro certis sub poenis, quatenus omnia linguae graecae
uolumina scripta simul et impressa de monasterio studeat alie[-]
nare, distrahere et uendere, quae nos cum magno labore ut nosti
grauibusque expensis ex Graecia et Italia comportauimus. Quae si
uera sunt, et enim latere non possunt, maxime rogamus quatenus
ad monasterium Spanhemense quantotius accedas, et ipsa uolu[-]
mina Graeca simul et Hebraica pro nobis compares, aut scire nos
mentem abbatis facias. Curabimus enim ex his quae nobis princi[-]
pum sunt largitione collata tantum comportare pecuniarum, quo li[-]
bros redimamus uenales. Quamuis non temere fidem dictis ad[-]
hibere possimus. Quae nam causa bonum abbatem illum potuit
permouere, ut libros iubeat uenundari graecos, in quibus ni-
hil continetur mali. An forte nostri laberat odio, uel zelo ductus
amaritudinis memoriam per hoc Tritemii de terra delendum exi[-]
stimat, quod olim diuo Papae Gregorio primo leguntur fecisse
Romani, qui post mortem eius omnes libros ab eo composi-
tos quos poterant inuenire ignibus tradiderunt. Sed credere
non possumus hoc abbatem cogitare Bursfeldensem deuotione
Christo iuratum, qui non meruisse de reformatione ordinis meli[-]
ora cognoscit, quanquam pro memoria apud posteritatem habenda
cura sit nobis aut nulla, aut parua. Magis autem credimus illum pia
consyderatione motum, ut quia neminem graecarum literarum peritum
in Spanheim reperit, propterea libros quasi inutiles arbitratus
loco, uendi ac uerti in usus fratrum necessarios precium mandauit.
Quamuis ista uenditio mihi non placeat, propterea quod omnes
libros multis pecuniis comparatos per me ad perpetuum coeno[-]
bii Spanhemensis ornatum atque decorem, in ipso suo loco maxime
uellem permanere. Scis enim quod plus quam mille quingentos auri
ducatos pro libris exposuimus in quatuor et uiginti annis no-
strae praelationis, magnamque et copiam et multitudinem eorum com[-]
portauimus in unum. Duo quippe milia numerauimus uolumi[-]
num Bibiliothecae monasterii Spanhemensis ante hoc triennium,
quando Henricus de Bunau eques auratus Ducum Saxoniae
doctissimus orator fuit nobiscum, quorum nullum fuit in loco tempore
introitus nostri ad abbatiam, quod tu frater minime poteris ignora[-]
re, quippe qui et monasterium meum intrasti, et multo tem[-]
pore minister mihi et Camerarius fuisti. In omni facultate sci[-]
entiarum multa uolumina comportauimus non solum impressa,
sed etiam pergameno scripta complura, preciosa et rara, ut con[-]
fidenter ausim dicere, in tota Germania similem non esse bibli[-]
othecam, in qua tot, rara et peruetusta reperiantur uolumi-
na in omni uarietate scripturarum tam diuinarum quam saecula
rium: diuersarum quoque linguarum, Hebraice, Graece, Latinae,
Chaldaicae, Arabicae, Indianae, Ruthenicae, Tartaricae. Ta[-]
ceo reliquas consulto quae nostris utuntur characteribus, ut Ita[-]
licae, Gallicae, Bohemicae, ac similes. Scio enim quod Graeco[-]
rum uoluminum scriptorum simul et impressorum numerus
centenarium excedit, pro quibus ut curam habeas te uehe-
menter oramus. Et siquidem uenales sunt, pro nobis compa-
rentur. Dabimus enim iustae aestimationis precium quod ne[-]
mo alius daturus est, cum hodie sciamus neminem in omni
prouincia Rhenensium Graecarum literarum studiosum et do[-]
ctum. Sin uero libris non sunt uenales, quam optime sumus con[-]
tenti, quatenus in suo loco permaneant. Age precamur ut
diligentiam tuam nostro experiamur conuenisse desyderio.
Vale nostri memor ad Deum. Ex Herbipoli uicesima de Au[-]
gusti Anno Christianorum millesimo quingentesimo septimo.

IOAN. TRITE. AB. MONASTERII S. IA-
cobi in suburbio ciuitatis Herbipolensis Ioanni Virdungo de
Hasfurt mathematico doctissimo salutem.
Exhibuit mihi literas tuas Henricus Gronigerus Re[-]
uerendissimi praesulis nostri a secretis, quibus plane
cognoui causam meam petoriam apud Illustrissi-
mum principem Philippum Comitem Palatinum per te fuisse pro[-]
motam. Quare tibi gratias habeo quam maximas, referamque pro
uiribus quoties mihi dabitur occasio. De libris uero principis
faciam iuxta consilium tuum, quamuis timeam ne mora indu[-]
cat periculum, quoniam homines sunt uigilantia ut plurimum
carentes, qui parum rebus etiam arduis adhibeant curam. Li[-]
brum uero tuum quem mihi comodast manibus commisi scri[-]
ptoris, qui mox ut fuerit rescriptus, ad te sine mora reuertetur.
Libros autem Berengarii meos, quod apud te Budoris dimiseram
rescribendos, cum perfeceris ad me ut redeant iubeto. Homo
ille de quo mihi scripsisti Georgius Sabellicus, qui se principem
necromanticorum ausus est nominare, gyrouagus, battolo-
gus, et circuncellio est, dignus qui uerberibus castigetur, ne te[-]
mere deinceps tam nefanda et ecclesiae sanctae contraria publi[-]
ce audeat profiteri. Quid enim sunt aliud tituli quos sibi assu-
mit, nisi stultissimae ac uesanae mentis inditia, qui se fatuum
non philosophum ostendit? Sic enim titulum sibi conuenien[-]
tem formauit. Magister Georgius Sabellicus, Faustus iunior. [sic]
fons necromanticorum, astrologus, magus secundus, chiro[-]
manticus, agromanticus, pyromanticus, in hydra arte secun[-]
dus. Vide stultam hominis temeritatem, quanta feratur insa-
nia, ut se fontem necromantiae profiteri praesumat, qui uere om[-]
nium bonarum literarum ignarus fatuum se potius appellare
debuisset quam magistrum. Sed me non latet eius nequitia.
Cum anno priore de Marchia Brandenburgensi redirem, hunc
ipsum hominem apud Geilenhusen oppidum inueni, de quo
mihi plura dicebantur in hospitio friuola, non sine magna eius
temeritate ab eo promissa. Qui mox ut me adesse audiuit, fugit
de hospitio, et a nullo poterat persuaderi, quod se meis praesenta-
ret aspectibus. Titulum stulticiae suae qualem dedit ad te quem
memorauimus, per quendam ciuem ad me quoque destinauit.
Referebant mihi quidam in oppido sacerdotes, quod in multorum
praesentia dixerit, tantam se omnis sapientiae consecutum scientiam
atque memoriam, ut si uolumina Platonis et Aristotelis omnia cum
tota eorum pholosophia in toto perisset ab hominum memo-
ria, ipse suo ingenio uelut Ezras alter Hebraeus, restituere uni-
uersa cum praestantiore ualeret elegantia. Postea me Neometi
existente Herbipolim uenit, eademque uanitate actus in plurimo-
rum fertur dixisse praesentia, quod Christi Saluatoris miracula non
sint miranda, se quoque omnia facere posse quae Christus fecit quo[-]
ties et quandocunque uelit. In ultima quoque huius anni quadrage[-]
sima uenit Stauronesum, et simili stulticiae gloriosus de se polli-
cebatur ingentia, dicens se in Alchimia omnium qui fuerint
unquam esse perfectissimum, et scire atque posse quicquid homines
optauerint. Vacabat interea munus docendi scholasticum in op[-]
pido memorato, ad quod Francisci ab Sickingen Baliui prin[-]
cipis tui, hominis mysticarum rerum percupidi promotione fuit
assumptus, qui mox nefandissimo formationis genere cum pue-
ris uidelicet uoluptari coepit, quo statim deducto in lucem fu-
ga poenam declinauit paratam. Haec sunt quae mihi certissimo
constant testimonio de homine illo, quem tanto uenturum esse
desyderio praestolaris. Cum uenerit ad te, non philosophum, sed
hominem fatuum et nimia temeritate agitatum inuenies. Vale
mei memor cum oportunitate principali. Ex Herbipoli uicesi-
ma die mensis August. Anno Christianorum 1507.

IOAN. TRITE. AB. D. IACOBI HERBIPO> lensis, Rogerio Sycambro salutem et charitatem.
Epistolam tuam prima die mensis Augusti ad me da[-]
tam Rogeri charissime, suscepi sexta die eiusdem men[-]
sis, in qua iterum atque iterum postulas, ut tibi titulos
et rationem omnium lucubrationum mearum transmittam,
quod itidem et te prius rogasse, et me promissione pollicitum non
ignoro. Faciam nunc itaque quod hortaris, pinacemque aeditio-
num mearum per ordinem temporis quo sunt factae tibi designabo.
In primis cum essem annorum trium et uiginti, comporta[-]
ui ex scriptis doctorum summulam uirtutum in duobus libris, quam
nec dum in lucem aedere potui. Hoc opus sic incipit. Magna
uirtus animae est uirtutem ama.
Ad instantiam quoque Ioannis Damii Curtensi, nunc prae-
positi sanctimonialium in Nouiburgio prope Budorim, tunc
monachi et capellani mei, scripsi de tentationibus monacho[-]
rum libros duos, qui et ipsi nec dum sunt emissi. Hoc opus sic in[-]
cipit. Humanum genus.
Ad instantiam denique Nicolai Stauronesi, tunc prioris mei
claustalis in Spanheim, scripsi super regulam sancti patris no[-]
stri Benedicti libros duos, quod sic incipit. Venite filii audite
me, timorem Domini doce.
Ad petitionem quoque memorati Ioannis Damii scripsi duos
libros exhortationum ad monachos, qui et ipsis delitescunt. Hoc
opus sic incipit. Militiae conuenit Christianae.
Ad instantiam cuiusdam amici librum scripsi unum de mi[-]
seria uitae praesentis, in quo legentis animum ad mundi contem[-]
ptum inducere conatus sum. Hoc opus dudum fuit impressum
et incipit. Cum nihil sit uita etc.
Contra uitium proprietatis monachorum atque claustralium
scriptis librum unum, ad instantiam cuiusdam monachi in Bliden[-]
stat, qui est impressus Moguntiae ante plures annos. Hoc opus
sic incipit. Omnes ad uitam etc.
Chronicon quoque monasterii tunc mei Spanhemensis, a tem[-]
pore fundationis suae usque ad annos Christianorum millesimum
quingentesimum secundum cum magno labore conscripsi,
in quo successiones, tempora, et gesta omnium abbatum eius
a primo usque ad me, quantum inuenire potui diligentissime
ordinaui, magnum uolumen conficient historiarum in quo
singulis annis multa per digressionem inserui rerum memora[-]
tu in Alemania dignatum. Hoc opus sic incipit. Anno Domini.
De modo et forma uisitationis claustralium scripsi librum
qui Nurenbergae dudum iussu patrum est impressus, et sic in-
cipit. Fratres tuos uisitabis si recte.
De modo etiam et forma celebrandi synodum ordinis
prouincialem scripsi librum unum iussu et imperio patrum,
qui praescripto coimpressus est, incipit. Quoniam in celebrand.
Statuta quoque capitulorum prouincialium a tempore
concilii Constantiensis usque ad capitulum in Hirsauia cele[-]
bratum, mandato Patrum abbreuiando in unum librum
comportaui, qui duobus praescriptis Nurenbergae coimpres[-]
sus est, et incipit sic. Quoniam uolenti singula ord. stat.
Statuta etiam annalis capituli patrum de obseruantia eo-
rum iussu in unum librum ornatiore stylo abbreuiando rede[-]
gi, qui Goloniae [sic] habetur in coenobio sancti Martini, et in Span
heim habetur, et incipit sic. Reuerendis in CHRISTO.
Ad instantiam Ioannis abbatis Bursfeldensis modum et
formam descripsi annale capitulum celebrandi, quod opus
priusquam perficerem ille obiit, et libellus in Spanheim cum
aliis remansit. Incipit autem sic. Reuerendo patri Domino
Ioanni.
Ad preces Blasii abbatis Hirsauiensis chronicon eiusdem
coenobii scribere adorsus maiorem partem compleui, sed illo
mortuo aeditionem intermisi, incertus qua merceded successor
eius laborem recompensare futurus sit.
Ad eiusdem abbatis Blasii preces scripsis librum unum de ru[-]
ina ordinis nostri, que πενθικὸν, id est lugubrem, praenotaui.
Hoc opus Moguntiae impressum est, et mandato patrum ad
mensam in prouinciali capitulo semper legi consueuit. Inci-
pit autem. Cum ordinis nostri pristinum decorem.
Ad instantiam Gerlaci de Breytbach abbatis Tuitensis pro[-]
pe Coloniam, scripsi de laude scriptorum librum unum, qui
est Moguntiae impressus, et incipit. Venerabili patri Domino etc.
Ad preces quorundam patrum de ordine Carmelitarum
scripsi libros duos, in quorum primo, principium, incremen[-]
tum, et laudes eiusdem ordinis digessi. In secundo illustres ui-
ros qui in eo claruerunt consignaui. Hoc opus Moguntiae im-
pressum est et incipit. Precibus et instantia uene. etc.
De laudibus quoque sanctae Annae matris intactae atque castis[-]
simae uirginis Mariae Dei genetricis scripsi librum unum ad pre[-]
ces Rumoldi Prioris Francofordensis memorati ordinis, qui
est impressus et incipit. Voti compellit necessitas.
Ad preces cuiusdam nouelli sacerdotis Nicolai Mernicen[-]
sis apud Grunes quondam conscholaris mei scripsi de institu[-]
tione uitae sacerdotalis librum unum, qui est impressus et in-
cipit sic. Petis a me Nicolae frater charissime.
Ad Ioannem Camerarium Dalbergium Vangionum eru[-]
ditissimum antistitem librum scripsi de ecclesiasticis scriptori[-]
bus praenotatum, qui Basileae fuit impressus, sic incipit post e[-]
pistolam. Multorum instantia saepe rogatus.
Ad preces Iacobi Vuimpfelingi Sletstadensis, poetae, ora[-]
toris, atque theologi clarissimi opusculum scripsi de illustribus
Germaniae scriptoribus, quod praenotaui: Catalogum lumi-
narium Germaniae. Hoc opus Mogunciae impressum sic incipit.
Quoniam sunt nonnulli Iacobe.
De uiris quoque illustribus ordinis nostri scripsi libros qua-
tuor, qui necdum in lucem prodierunt, quorum primus lo-
quitur de principio et incremento ipsius ordinis in genere. Se
cundus uero catalogus est sanctorum ex ordine ipso canoni-
zatorum. Tertius Romanos continet pontifices ex ipso assum[-]
ptos. Et quartus uiros ordinis exprimit insignes, qui non mi-
nus Ecclesiam catholicam quam ordinem ipsum scriptis et lucu-
brationibus suis magnifice ornarunt. Hoc opus sic incipit. Co-
gitanti mihi ac crebrius.
Ad fratrem Albertum Latronem, ordinis Minorum scri-
psi de computo Ecclesiastico librum unum, qui non est ad[-]
huc deductus in publicum. Incipit autem: Ioannes Trite-
mius abbas, etc.
Ad imperium patrum ordinis mei de obseruantia nostra quae
Bursfeldensis a loco suae originis dicta est, scripsi arduum opus
de triplici regione claustralium, occasione accepta ex quibus
synthematibus in prologo fit mentio. Sunt autem tres libri
quorum primus regionem describit claustralium incipientium, secun[-]
dus proficientium, tertius perfectorum. Hoc opus Moguntiae
impressum est, et post epistolam meam ad praesidentes sic inci-
pit: Cum uitae monasticae statum.
Ad preces quoque cuiusdam amici, praefato trium regionum
claustralium operi adiunxi post finem, spirituale exercitium
monachorum librum unum, qui similiter cum illo est impres-
sus, et incipit sic: Quoniam opusculum de triplici reg.
Rursus de ipso monachorum exercitio unum epitoma ad
eiusdem amici petitionem extraxi, quod cum praescriptis simi-
liter est impressum, et sic incipit: Et si formula spiritualis.
Magnum post haec et nimis arduum opus Steganographiae
mirabilis adinuentionis in octo libros partiendum scribere sum
adorsus, cuius primum quidem librum et secundam ad finem
usque perduxi, tertium uero mancum et reliquos omnes dimisi
usque in hunc diem animo sepultos, multiplici consyderatione
persuasus, cum et labor sit magnus, et forsitan retributio parua.
Manet ergo impercum, sicut iacet, donec aliud persuadeat uti[-]
litas. Hoc opus sic incipit: Antiquissimos sapientes, quos grae-
co sermone philosophos.
Ad preces Vdalrici Eslingensis Theologi, Coloniensisque
maioris Ecclesiae Canonici, de certis dubiis et quaestionibus in
Euangelio κατὰ Ioannem scripsi ad textum graecum libellum
qui non est impressus et incipit: Crebris amicorum.
Ad eundem alium scripsi libellum de quibusdam in Psal-
terio dubiis ad exemplaria graecorum, quorum breuem feci
absolutionem. Incipit autem: Cum nuper ad Coloniam.
De sanctissima quoque matre Anna rosarium quinquaginta
distinctum articulis ordinaui, pro mea in eam deuotione, simul
et horarias preces, quas cursum appellare consueuimus, officium
missae cum sequentia. Exultent in hac die, et alia quae incipit,
Iesu coelorum regis sanctam laudemus.
Ad preces Macharii abbatis Lympurgensis scripsi de mise[-]
ria praelatorum claustralium libros duos, qui necdum in lucem
sunt aediti, sed in Spanheim manserunt. Hoc opus sic incipit.
Vt de miseria praelatorum claustralium, etc.
Orationes in capitulis ordinis et extra habitas, plures scripsi
numero quam uiginti, quorum aliquae Moguntiae fuerunt im[-]
pressae, aliae uero per amicos dispersae sunt.
Rosaria quoque multa de diuersis sanctis, Petro, Paulo, Ma-
ria Magdalena, et aliis, collectas, prosas siue sequentias, oratio[-]
nesque supplicatorias sine certo numero complures, ad instantiam
deuotorum hominum scripsi, quorum omnium exemplaria
non retinui. Complura etiam parua scripsi opuscula, quorum
hac uice titulos omnium ad memoriam nequeo reuocare. Ex
his nonnulla in lucem aedita iamdudum prodierunt, alia uero
in Spanheim necdum satis elucubrata dimisi, in posterum for[-]
san perficienda.
De origine et progressu ducum Bauariae historiam quoque
scripsi iubente serenissimo principe Domino Philippo Comi[-]
te Rheni Palatino, cuius exordium operis a memoria lapsum est.
Epistolas uero ad amicos scripsi multas, quarum paucas in
unum librum coadunaui, illas uidelicet quas in principio ab-
batiae meae Spanhemensis emiseram. Reliquae autem absque or[-]
dine iacent adhuc in schedulis dispersae, quas si potero in unum
uolumen aliquo tempore compartare curabo.
Haec sunt synthemata mea Rogeri amantissime Sycamber,
quae in abbatia Spanhemensi me scripsisse ad praesens memini,
inter occupationes rei familiaris continuas, et creberrimas ut no[-]
sti in ordine meo uisitationes, ab anno Christianorum millesi-
mo quadringentesimo octogesimoque tertio, die mensis Iulii ui-
cesima nona, quando in abbatem fui electus Spanhemensem,
usque ad annum millesimum quingentesimum quintum, primam
uidelicet diem mensis Aprilis, quando de Spanheim ultimo
exiui non amplius reuersus. A tempore uero exitus mei de Span[-]
heim usque ad introitum meum in hanc diui Iacobi abbatiam,
fluxerunt menses decem et octo, dies quindecim, in quibus pa-
rum scribere potui, praeter quasdam epistolas familiares, quas
in unum librum hic postea redegi. Nouem uero mensibus, qui-
bus interea cum serenissimo principe Ioachim Electore in Mar-
chia Brandenburgensium manseram, quod te non latet, mini[-]
me fui ociosus, sed quaedam ad eius imperium lucubraui opuscu[-]
la, quorum aliqua compleui, reliqua imperfecta dimisi. Nam com-
plurium historias abbreuiaui sanctorum ad eiusdem Principis
instantiam, quorum deuotione peramplius feruebat, multasque
et uarias orationes de eisdem supplicatorias in uno uolumine
comportaui quod sic incipit. Magnum et arduum opus tui a-
more Princeps, etc.
Eodem quoque tempore in Marchia constitutus iubente me[-]
morato principe scripsi de uariis atque diuersis materiis et rebus
antiquitatum ex disputatione quotidiana emergentibus libros
14. in uno uolumine, quod opus praenotaui Panaletheiam, cuius
prologus primus sic incipit. Multa sunt praeceptor magne, etc.
Aliud etiam opus Hieraticum scripsi ad eundem princi-
pem pro diuersis morbis propellendis necessarium, in qua[-]
tuor et triginta particulas diuisum, cuius primus prologus sic
incipit. Ea quae tuae maiestati scripturus aggredior, etc.
Praescripta tria uolumina compleui ad finem, reliquorum
uero quae necdum perfeci titulos hic dicere nemo compellit.
Haec sunt Rogeri charissime, quae abbas Spanhemensis in
tribus et uiginti annis lucubraui opuscula, quae uero sequuntur
postea scripsi abbas monasterii sancti Iacobi Apostoli in subur[-]
bano Herbipolensi, cui nunc praesum indignus, tanto literar-
rum intentioni uacans liberius, quanto propter inopiam rei
temporalis minus sum in externis occupatus. Sciens enim lo-
cum esse pauperem et quietum eo assumpsi libentius, quo me
posse uacare studio scripturarum liberius sperabam. Scis enim
quod plures magnas abbatias et pingues mihi a principibus obla-
tas, amore quietis et scripturarum contempsi. Hanc autem,
cum mihi fuisset oblata, meo confidens amplius conuenire
proposito sciens pauperculam assumpsi, in qua necdum inte-
grum compleui annum, unde et pauca lucubraui.
In primis scripsi librum unum in laudes sanctissimi Ioseph
nutricii Domini et saluatoris nostri IESV CHRISTI,
cui adiunxi rosarium quinquaginta articulorum ex praeconiis
meritorum eius. Officium quoque cum orationibus, et prosa
quam sequentiam appellant. Hoc opus sic incipit. Magno sae-
pe desyderio statui satisfacere et deuotioni propriae.
Post haec scripsi ad Iacobum Tritemium fratrem Epistola-
rum mearum familiarum libros duos, quorum primus conti[-]
net quasdam epistolas numero. 66. quas scripsi ad diuersos
per totum illud tempus, quo de monasterio Spanhemensi exi-
ui, usque ad introitum meum in hunc locum. Secundus uero
continet epistolas similiter. 60. quas hoc anno abbatiae huius
primo scripsi ad diuersos. Hoc opus sic incipit. Oportune sa-
tis admonuisti suauissime, etc.
Scripsi praeterea hoc ipso anno magnum et laboriosum o-
pus in sex libros partiales diuisum, quod praenotaui graeca di-
ctione pollographiam, quod latine sonat multam scripturam.
Docet enim miranda subtilitate naturali, multos immo infi-
nitos scribendi modos, et nunciandi secretissime tutissimeque
ac sine aliqua suspitione uniuersaliter in omni lingua totius mun-
di quodcunque fuerit nunciandum uel scribendum. Hoc opus
sic incipit: Legimus complures ueterum sapientes, etc. Sed no-
tandum Rogeri, quod hoc opus habere neminem aeque decet ac
principes magnos atque potentes, per quod secretissima nego-
tia sua nunciare possunt absentibus sine timore, ita quod archanum
eorum totus mundus non possit inuenire absque huius libri scientia,
quae facile discitur habito uolumine, et sine labore in memoria
retinetur. Propterea statui hoc opus cuidam offerre principi
cuius sapientia et uirtus omne bonum meretur.
Contra perniciosum quoque Simoniae ac proprietatis clau-
stralium morbum et uitium maxime monialium ad propositam
mihi quaestionem respondendo scripsi librum unum, qui sic
Incipit: Est coenobium quoddam monialium, etc.
Haec etiam sunt Rogeri quae praesenti anno in hac sancti Ia[-]
cobi abbatia constitutus lucubraui, quorum scire titulos et seriem
toties desiderasti. In manibus adhuc quaedam uersantur imper[-]
fecta, quorum titulos et praenotationes te scire faciam, cum ad
calcem aedita fuerint.
Decreui autem in posterum, si uoluerit altissimus, qui po-
test omnia solus, opus lucubrare meorum omnium quidem
maximum, quod libris duodecim foret distinguendum, quo-
rum materia erit de daemonibus artibusque prophanis et male-
ficiis eorundem, quibus humanum genus misere decipiunt:
estque mihi animus omnes superstitiosas daemonum artes et ho-
minum pro uiribus explodere, confutare, et quam sint uanissi[-]
mae, perniciosae ac detestandae multipliciter ex propriis stulto[-]
rum qui eas tradiderunt libris demonstrare. Videtur enim
mihi necessarium opus his maxime temporibus, in quibus ho[-]
mines nimium sunt curiosi, docti uidelicet nonnulli similiter
et indocti, ea perquirentes quae melius nescirent. Laboris tamen
ardui magnitudine non mediocriter deterritus ad tempus dif[-]
ferre intentionem hanc meam utile putaui, quo interim succes[-]
siue materia in unum pro tanto necessaria opere comport[-]
tur. Haec sunt quae tibi ad literas tuas iudicio meo rescribenda
fuerant. Si qua uero post hac in lucem aedidero, non inter ul-
timos scies. Vale nostri memor ad Deum. Ex Herbipoli ul-
tima die August. Anno Christianorum millesimo quingen-
tesimo septimo.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS DIVI
Iacobi Herbipolis, magistro Libanio Gallo praeceptor
suo doctissimo salutem, et perpetuum in Do-
mino charitatem
NEscio Libani quid mali nobis intulerit fortuna, quid[-]
ue inuiderit boni, ut cum natur simul et gratia nos
mente et spiritu fecerit unanimes, illa tanto locorum
interuallo uoluerit ab inuicem corporibus esse distantes. Vnde fit
quod uterque uehementer dolemus, neque uerbis quidem, neque literis mu[-]
tuis, nisi post menses et annos plaerumque plures, no posse consolari,
et interdum ne hoc ipsum quidem, propter rarum qui literas perfe[-]
rant nostras referantque occursum. Accepi nuper in fine mensis Se[-]
ptembris literas quas ad me cuidam mercatori Francfordiam petitu-
ro in Hispania uicesima quara die mensis Iunii ut apparuit tra-
didisti, ornatas simul et multis philosophiae nostrae mysteriis
plenas, in quarum lectione saepius et iterum repetita, usque adeo mi-
ratus et laetatus sum, ut pene mihi uiderer extra me factus, nec es[-]
se in Francia mecum, sed in Hispania, uel in Maiorica tecum. Erunt
mihi literae hae tuae quoad uixero memoriale sempiternum, et in
unicum post Dominum nostrum Iesum Christum repositae confu-
gium, per quas in aduersis constantiam, in ambiguis experiar ue-
ritatem. Magnis mirandisque in philosophia scatent archanis, quae
meo iuditio nullius capiet mortalis intellectus, qui tuo prius
non fuerit magisterio imbutus. Cellam te breui proponis intra-
re magisri, quem imitari moribus sanctis tempore paruo in terris,
te perpetuo nunquam pudebit in coelis. Sed interea praeceptor di[-]
scipulum, cui imbuendum commendas, si pro Christi amore tu eremus, ille inhabitat
mundum? O Libani animae dimidium meae,
me precantem si possibile fuerit exaudi, ut prius quam tuum hac in
re nimis ardua exequaris propositum, fidelem imo fidelissimum
tibi accedas Melanium, cui sapientissimus archicomes iugiter
adest Theophilus, qui forsitan sua prudentia Pelagium tibi nouum
ex metheto suscitabit. Maioricam siecine Libani abibis confusio[-]
ni exponens Triandricum, moerori quoque Megalopium, quorum alter
promisit, alter iam diu anhelus praestolatur aduentum. Quid ue[-]
lim intelligis, fac ut amorem in nos tuum fortissimum etiam nunc ex-
periamur ualentiorem. Libros diui Pelagii coelestis doctrinae,
quos Melanio internunciante postulauimus a te, iam nos confite[-]
mur adeptos, pro quibus et tibi gratias agimus, et iuxta placitum
fideliter remittemus. Mearum cupide rerum Libani, uiuo hic tanto
liberior mihi, quanto mundi pauperior rebus, ternarium pro ui-
ribus ad unitatem reducens, mentemque restituens sibi, quo purior in[-]
tellectus ad metas euadat principii iure propositas. Est mihi con-
tentio interdiu cum Melantianis, qui binarii partem subuertere
conantur, aliquantoque tempore non iure sed uiolentia quadam septimam
sub aequinoctiali portionem agelli possederunt. Noster ille pig-
mentarius suo more in orbe rotatur, parum stabilis loco, qui quo[-]
ties ad nos reuertitur, nouos semper auribus ingerit uentos.
Mare Deo optimo maximo largiente tranquillum agnoscito, quam-
diu placuerit illi qui omnia dedit, quo nobis feliciter nauigan[-]
dum, hoc solum triste habentibus, quod tempestate transacta incommodo-
rum meminisse pudet. Archicomitem Malanii praeceptorem uigi-
lantissimum, si quo tempore uiciniorem tibi intellexeris, non preaetereas
uelim, utpote amantissimum tui, et qui communis in christo sit mul[-]
torum amicus, crebroque benefecerit nobis. Dedi has ad te perfe-
rendas literas meas cuidam mihi ignoto, qui se in Galliam testaba-
tur iturum, cum mandatis, quatenus Carolo Bouillo Theologo-
rum principi eas apud Parisios philosophanti consignaret, per
quem ad tuas tuto peruenirent manus. Tu mihi rescribere cum de-
creueris per ipsum Bouillum, si aliter nequiueris, mihi et notum et a-
micum, literas tuas ad me ordina perferendas. Vale nostri memor
ad Deum. Ex Herbipoli 5. Octob. Anno Christianorum 1507.

SERENISSIMO INVICTISSIMOQVE
principi et Domino, D. Ioachim Brandenburgen-
sium Marchioni, Stetinensium Pomeranorumque
Duci, sacri imperii Archicamerario, princi[-]
pi electori, Ioan. Trit. abbas S. Iacobi
Herbipolensis salutem.
SErenissime princeps, tuae in primis excellentiae notum
facio, me serenitatis humilimum oratorem, Deo mise-
rante optimo maximo, sanum et incolumem, meoque mo-
re ualentem ac nihil magis optantem, quam ut omnia circa statum tuae
Serenitatis, uxoris quoque, filii, ac fratris prospero gerantur succes[-]
su. Librum pro quo in mense Maio tua serenitas ad me literas de-
dit, iuxta uotum scriptori meo dedi rescribendum, quem mense per-
fectum Septembri, quanta mihi fuit possibile uenustate ac pulchri-
tudine feci operimentis ligari, deforisque more tuo in superficie
deaurati per totum. Volui autem quantocius ipsum librum tuae desti-
nare maiestati, nec differrem uel pauculos dies, nisi tabellarium
quem eram missurus febres detinerent quartanae, qui mox ut con[-]
ualuerit, librum tuae celsitudini portabit. Caetera uero quae tua se[-]
renitas mihi lucubranda commisit, partim iam aedidi, partim ad[-]
hunc perficienda in manibus uersantur usque diem. Curabo enim
pro uiribus, ut tuis in me beneficiis memor et gratus inueniar,
quibus etsi referre gratias nequeo, habere tamen et agere mini-
me cessabo. Quod uere desyderatum uolumen cum latore prae-
sentium literarum serenitati tuae non miserim, factum ratione arbitre-
ris oportet. Est enim iuuernis et] pauper scholaris, aliquandiu fa-
mulus meus existens, qui mea cohortatione studium repetiturus
quod intermiserat, Francfordianum illud serenitatis tuae Gym-
nasium adibit, cui has quidem tradidi literas: librum uero com-
mittere periculorum metu non audebam. Spero tamen quod bre[-]
ui conualescente tabellario meo, gratiam laetior tuam aditurus
sit. Cyphum argenteum intus et foris deauratum, quem mihi cle-
mentia tua per eundem tabellarium destiauit, cum maxima
animi gratitudine me fateor suscepisse, pro quo gratias ago
quantas possum et habeo immortales. Erit enim mihi sereni-
tatis tuae memoriale magnum, et signum beneuolentiae tuae in me
manifestum. Compleui Domino adiuuante polygraphiae meae
opus in sex partes, siue libros distinctum, quod tuae maiestati
constat esse dicatum. Operam dabo ut sacris conspectibus tuis
quantotius exhibeatur. Omnipotens Deus celsitudinem tuam,
o princeps inclyte, diu conseruet incolumem perpetuoque felicem,
cui me humili supplicatione commendo. Ex Herbipoli 16. die
mensis Octobris. Anno Christianorum 1507.

IOANNES TRITEMIVS ABBAS MO
nasterii sancti Iacobi in suburbano ciuitatis Her[-]
bipolensis, Iacobo Tritemio fratri
charissimo salutem.
QVod in principio huius secundi uoluminis episto-
larum nostrarum Herbipolensium tibi sumus pol-
liciti amantissime frater, pro uiribus nos credimus
executos. Congessimus enim in unum librum epistolarum no[-]
strarum non omnium, sed quarundam, iuxta promissionem
exemplaria, quas ex eo die qua monasterium istud intrauimus
anno proxime transacto emisimus, usque in hunc diem quo istam
ad te perscripsimus. Accipe nunc igitur absentium cogitatio-
nes amicorum, quibus interdiu reuoluendis nostri memoria
tibi nascatur, quamuis nitore careant uenustatis literae quas
dedimus omnes, poterunt nihilominus tuae charitati condu-
cere, propterea quod fraterno sunt amore suaues. Fecit interdum
festinatio calamum titubantem, propterea sicubi aut uerba no[-]
taueris transposita, aut in aliqua sui parte defectuosa, seu men-
das offenderis quascunque, non sinas ipsum uolumen prodire
in publicum, nisi per te fuerit diligenter prius emendatum. Fie[-]
ri enim non potuit nimium festinantibus nobis, quin aut uer-
bum aliquando intermiserimus aut literam, quae facile corri-
ges. Vale nostri memor. Ex Herbipoli 16. die mensis octobris.
Anno Christianorum millesimo quingentesimo septimo.