To the main page

Eulogy for Martino Santini

Martinus Santinus familiâ Nobili Tridento oriundus; Vir fuit citra omnem dubitationem illustris,
et Societatis Nostra Primipilis meritò accensendus. Fuit enim magnis naturae et gratiae donis preditus,
memoriâ tenace, ingenio subtili, iudicio limato, indole generosâ, semperque hilari, et qui in parvo corpore
magnos semper animos versaretur. Valetudine verò tam stabili ac firmâ ut in extremam usq; senectu mens
neque dentes vacillarint, neq; oculi caligarint. Cum insigni fructu in Vniversitate Graecensi, Viennensi,
Pragensi, Olomucensi versatus, per plurimos annos, docuit facultates omnes, etiam Philosophiam,
et Theologiam, semper cum laude. Egit praeterea, singularum facultatum summa quaeq; munia, Decus
Cancellarij, Rectoris Magnifici: gloriosae memoriae Caesari Ferdinando 11. charus in paucis et è multis
electus, qui Sermo eius Filio Leopoldo Guilhelmo Sacros canones explanaret, Rectoris Collegij nostri
ac Praepositi Domus Professae Pragensis munere, annos bene multos egregriè perfunctus est; gubernatio-
nem suam exactâ svavitate, et universali quadam solicitudine, omnia subditorum studia et munia con-
plectendo; et varijs industrijs, unumquemqu; in sua scientia vel occupatione, cui incumbebat, utiliter
animando; regularem disciplinam, observantiae exemplo, mandata auxilio, actiones deniq; omnes
mirâ quadam vitae innocentiâ, et candidissimo pectore omnis doli penitus ignaro adornabat.
Superioribus tum locorum, tum Provinciae è Consilijs, et rebus Spiritualibus varijs in Collegijs
[2]
Praefectus fuit compluribus annis; utrobiq: magna Commendatione asceticae prudentiae; ac pie-
tatis, integritatis atq: innocentia, nec non eximij plane zeli pro bono Societatis communi ac
publico Semel Provinciae nostrae electus Procurator, profectus est Romam. Electus autem ad
Vrbem revisendam pro Congregatione generali 8ua, Vir modestissimus, ab ingenio humilitatis
potius, quàm verae necessitatis, sumptâ efficaci excusatione, honorem alteri concessit. Ab ipsis
sanè vitae religiosae initijs, maximae semper aedificationi et admirationi fuit, eius per omnes de se
submissè, de alijs optimè Sentiendi et loquendi gradus, continenter culta animi dimissio:
Religiosae Paupertatis amor et cura, per summam necessariorum vilitatem, et omnjum superfluorū
aut commodorum extremam nuditatem, etiam in maioribus officijs demonstrata: studium Charitatis
fraternae, sive adaugendae sive ut res ferebat, instaurandae, supra quam facilè credi possit ex-
quisitum et industrium: ut harum potissimum Virtutum excellentiâ velut famâ norus per utramq:
Austriae et Bohemiae Provinciam ab omnibus amatus fuerit P. Santinus, ideoque a multis appellatus
Sanctinus Frequens ac familiare ipsi erat has potissinum Virtutes, voce partim publicâ ad
domesticos, partim singulari cum singulis congressu commendare, ijs plerumq; exclamationibus suspi-
rijs, alijsq; aestuantis animi notibus, ut et ipse extra se rapiendus videretur, et attoniti haererent
audientes. Minima etiam aliorum talenta suis maiora ducere, Nostros sibi obvios quosqunq;
vel eminus visos, honoris signo praeverterè, itaq: parvifacere omnia sua solebat, ut nihil penitus
Chartarum aut lucubrationum suarum habuerit reliquum ab vsu canteriorum. Etiamdum regeret
cubiculum incolebat omni apparatu nudum, et quasi vacuum; de nullo unquam nummo ad propriū
usū scitur disposuisse, et decedens officio, ne minimam quidem icunculam, aliudue devotionis munus-
culum secum unquam absportasse ut proinde ab eius obitu, vix quidquam inveniri potuerit, quod
decorè daretur Illustribus Personis sibi venerationis causâ dari postulaātibus aliquid usu et
contactu viventis Patris attritam. Non rarò acriori iurgio inter se dissidentes flexis humi ge-
nibus Charitatis memores reddere; et quotiescunq; in tetricum quempiam, aut tristioris super-
cilij hominem incidisset, suavi gratoq; ioco rugas eius detergere, eumq; ad modestam hilaritatem
excitare conabatur. In foro poenitentiali, cum alias mansuetudinis CHRISTU egregrie memor ac te-
nax esset, ad laesae charitatis delicta quantumvis levia, duriusculè semper visus est commoveri; ita
virtutes quas verbo prudenter docuerat, piè firmabat exemplo. Neq; remissiore sensu, quoad vixit
sese DEO per orationem intimamq; familiaritatem, et Societati per tenerum ac fidelem af-
fectum coniungere satagebat. Spiritu precum, et DIVINAE praesentiae ubiq; providendae do-
no singulari praeditus, atq; etiam in sublimioris Orationis contemplanda arcana quandoq; admissus
non obscurè videbatur. Saepe ad Nostrorum in spiritu profectum ea eructabat, quae velut speciali-
ter â DEO hausta vim quandam humanâ instructione maiorem continebunt, et corda docebant.
Saepius inculcabat, se probavisse experimento, errare eos qui opinareētur â sublimiore illa Ora-
tione DEI amori coniunctâ, sive vera contemplatione, se poni ac negligi sui ipsius vincendi
subijciendiq; curam ac studium, cum potius hoc ab illa ita procedat necessario, uti lux à sole
calor ab igne: extra seriam cum DEO per devotionis exercitia communicationem frustra aliunde
corrogari, pravae cupiditatis perdomandae remedia: haud esse manifestius verae Religiositatis indi-
cium; quàm creberrimam Optimi DEI recordationem: ampliores â nobis gratias DEO deberi, dum
dono afflictionis visitamur, quam dum DIVINA consolatione recreamur: tales sibi quaerere
DEVM Servos, tales amare, qui sint duri sancti, hoc est: non blanditijs humanis, gustibusue
coelestibus, velut lacte pasti, sed solidiore cibo carentae oīs humani diviniq; solatij, in via
virtutis indurati, quibus omnis mercedis dulcedinisq; loco sit, placuisse DEO. Ex quo etiam
[3]
Capite ipse P. Martinus nullius hominis favorem in omni vita sua ullo obsequio ambire; aut ullum
unquam in faciem laudare, qualēcunq; rem plausibilem fecisset, aut ulli Nostro diem Natalitium ver-
bis munusculisue officiosis visus est gratulari: ratus se vanae assentationis maculam haud imme-
ritò contracturum si secus egisset, Jam vero, quantùm amaret, aestimaretq; Societatem, eius felices progressus
cordi haberet, ex ijs, quae in singulos prope dies egit, planum sit. Mire solicitus erat assiduè, tam apud
DEVM orando, quàm per se et alios, quos ad id procurandum stimulabat, ut quàm plurimi egregijs talentis ad
Gloriam DEI promovendam instructi Adolescentes, iucundae Societatis desideria conciperent. Qui Seni gau-
dium parare et solatia affundere cupiebant, bona nuntia de quopiam praestantis ingenij, excellentisq;
capacitatis Juvene ad Societatem vocato afferebant. Totos saepe dies doloris sensum praeseferebat,
quoties inaudierat alicubi Societatem aliquid detrimenti, aut infectationis fuisse passam, ac vicis-
sim totus exultare videbatur, quoties nunciabatur Societati quidpiam ornamenti, vel dignitatis acces-
sisse: hinc fixâ memoriâ tenebat, et saepe numerò ad gratitudinem commemorabat plerarumq; omnium
Familiarum nomina, quae uspiam toto terrarum orbe Societati nostrae Colloquium aut Domicilium fundassent,
aiebatq; singulari animi sui Voluptate DIVINO sese Numini statas preces et Sacrificia pro eorum
salute offerre, quorum munificentia insigne alicubi Societas caperet incrementum. Incredibili etiam
affectu bene precabatur, et volebat ijs, qui eximiae alicuius virtutus, aut scientiae, aut praeclari facinoris
laude dignos sese Societati filios reipsâ probabant; ut abundantiam cordis non raro in familiares
voces effunderet. Non credis, quàm tenerè amem Viros bonos, uti et eos, quos video Societati esse
honori, et ei fideliter inservire in quocunq; officio. Huc spectat eius perpetua Sollicitudo cum zelosa
quadam anxietate coniuncta, ut Scholas docendi munere ritè fugerentur Nostri, neq; minus in doctrina-
rum omnium, quam virtutum solidarum conquisitione omnes laborarent. Huic Concionatori selectiores
Authorum, et SS.JJ. Conceptus illi humaniorum literarum Professori, Illlustriores Oratorum locos ac fontes
huic Mathematico novas recentiorum inventiones, illi rerum spiritualium Praefecto exquisitos Ascetarum
aphorismos, in conclave inferre, usum commendare, suadere imitationem, frequens ac fere quotidianum
erat P. Santino. Etiam lingua graeca erat ei specialiter curae, Nostrisq; illius studium indentidem com
mendabat. Supra omnem verò admirationem et imitationem fuit zelus illi, quo flagrabat continentes, ut scho-
lares externi, et multò etiam magis eorum Magistri, diligenter excolerent stylum, et nitori sermonis latini
studerent. Certe videbatur auribus dolere, si contingeret audire aliquem errorem, vel barbarismum ab aliquo
proferri: unde vulgare inter Studiosos et Magistros erat, ut si quis impropriè aliqud protulisset, au-
dientes, ut olim in re dissimili de Bernardino, dicerent: Santinus adest, non audiat hoc Santinus.
Cogebatur extremis vitae annis alieno ministerio uti, et in cubiculo cibum sumere: quoties tamen è Nostris
quispiam super mensa communi vel eloquenter peroraturus, vel difficilem Sacrae scripturae locum expla-
naturus prodibat, sese continere bonus senex non poterat, quin ad commune triclinium summâ cum
difficultate scipioni innixus accederet, rectèq; dicta et ex arte prolata DEO ac Societati gratula-
retur. Prolixus ac Molestus sim, si singillatim recensere velim omnia: minimè tamen ad extremum
tacenda est mira eius, et in finem usq; perseverans patientia, quam in ipso merito dixeris opus perfectū
habuisse, in longa infirmitate, quam in Apoplexia (quam deinceps nunquam satis poterat xcutere [sic]) contra
xerat. Nihil in illa tetrica, nihil morosum, aut fastidiosum egit, nunquam auditus querulari, aut
quidpiam singulare appetere; verebaturq; aliquid servitij â Ministris Infirmorum postulare, nisi id
sibi foret plane necessarium. Toto verò eo tempore, quo Senectute, morbo, manuumq; tremore de-
bilitatus vix poterat caneâ sustentatus incedere Sacrificium Missae non intermisit: neq; unquam ad
se permisit venire Confessarium, sed stato confessionis tempore, ipsemet semper eius cubiculum adijt
non sine gravi incommodo, et perpetuo in terram corruendi periculo, in quam non semel collapsus fuit
repertus, illustri exemplo patientiae simul et documento fugiendae omnis, quoad licet, singularitatis
aut ab onere communi exemptione. Opportunè complebat suscepti Ordinis Presbyteratus
[4]
Annum Quinquagesimum: cum capit ardenter desiderare, ac sollicitè petere, ut non minus ad sanctae
aedificationis exemplum, quam commune Sociorum solatium, paucis concesso Iubilaei Sacerdotalis
Privilegio, uti sibi liceret, et transire ad secundas Primitias propediem celebrandas optimo Candis-
simi Senis desiderio facile Superiores annuerunt. Itaq; rara devotione habendae dies palàm indi-
citur ipsa CHRISTI ad Coelos Ascendentis Solemnitas: fit certatim magnus undiq; omnium Ordinum
concursus: tremulus Senex Noster, de Ser.ma Domo Austriaca, deq; singulis universae Societatis
Provincijs DIVINAE Bonitati mediante hoc Sacrificio fidenter commendandis (ut ipse fatebatur) ope-
rosè sollicitus, inter Seniorum aliquot Patrum brachia, ad Aram fere portatur, ibi sanè hominibus
et Angelis pium spectatulum factus, tanta fuit devotionis dulcedine, tantaq; lacrymarum copiâ perfu-
sus, ut vix eloqui quidquam articulate posset; debueritq; ab adstantibus Sacerdotibus identidem iuvari,
ut Verba rectè formaret. Dies deinde reliquus insumptus est totus evocandis Coelo Benedictionibus in
eos, qui opinione Sanctitatis eius exciti magno numero confluebant, nec Senem dimittebant, donec ipsis
bene precaretur: quod ipse adeo iucundo praesentiq; animo praestitit, ut singuli singulas bonorum verborum
formulas statui suo apprimè convenientes, et laeta solatia domum reportarent. Exinde quasi viso sa-
lutari DEO, et ipse postularet in pace dimitti, virium defectione contractâ, ex chronicâ affectione Apo-
plecticâ, extremum totus languere, coelum et aeterna solum suspirare coepit: vix ullos tunc odores aut
sapores, quibus recrearetur, admittebat, clarè innuens gustum cupedijs servandum coelestibus.
Piae eius ad DEVM aspirationes, et promptae ad suggesta et interrogata responsiones, satis ostendebant,
quàm sanctis desiderijs et sublimibus de Bonitate DEI conceptibus assidue mentem occuparet. Nullus
prorsus in eo Mortis timor: de ea loquentes, audiebat libenter, et sermonem de eo argumento pacatè
et magnâ cum securitate promovebat, testimonio conscientiae suae longe innocentissimae sine dubio
recreatus. Certe Pater quidam, cui ille conscientiae omnem suam candidissimè aperuit, sancte
asseverat, se firmissimè credere, illum per totam vitam suam, nulla graviore culpâ fuisse Coninqui-
natum. Prius quam Sacro inungeretur oleo, petijt â Nostrorum Corona Hymnum, quo Ecclesia laudes
et gratias DEO decantat, publice recitari propterea, quod benignissimus DEVS, prae compluribus
alijs, per illa temporum intervalla e Societate dilapsis, ipsum in eadem paternè servasset; eumq; rogaretur
commune ad solatium edicaret in hoc articulo, censeretne secundum fiduciam sancti Nostri Fundatoris,
Societatem huiusq; semper promovisse in melius? ducto ab imo pectore suspirio, ita omnino esse
asseverebat. Obijt 22a Maij, dum compleret annum vitae suae octuagesimum, initae Societatis
65.m, edita solemnis Professionis quatuor votorum 41.m, omnibus pro more Ecclesiae Sacramentis
munitus, inter preces et vlnas Nostrorum ita placide, ut cum mori circumflectentes eumq; accuratè
observantes vix possent advertere. Defuncti vultus mansit amoenus, et subridenti similis, qui
intuentes omnes simul exhilararet, simulq; ad virtutis amorem excitaret. Ad eius funus factus est
extraordinarius Externorum accursus, etiam Virorum Primariorum, inter quos enituit pietas EX-
cellentissimi Dn̄i Supremi in hoc Regno Burggravij, qui etiam ob eximiam, quam de viri sanctitate,
habebat opinionem, non semel invisit aegrotantem, atq; etiam flexis humi genibus, tum pro summis
principibus, tum pro se suisq; expetijt eius benedictionem, quam ei Vir Candidissimus, simplici promp-
titudine exhibuit; dumq; altero â migratione Patris die, Pluvia diu desiderata copiosa de-
cidisset, vulgò creditum et totâ Pragâ assertum fuit, eam illius precibus de meritis tantò
manifestius fuisse obtentam, quantò ipse accuratius pridie obitus sui de pluviae inopia
fuerat perconctatus.