To the main page

Polygraphia: Trithemius on Trithemius

Ad memorati principis, & domini electoris Philippi comitis palati-
ni, Bauariaeque ducis instantiam, ego Ioannes Tritemius, nunc abbas mo-
nasterij sancti Iacobi apud Wirciburg, tunc uero diui Martini praesulis in
Spanheim Moguntine diocesis, octo mysteriorum libros in steganogra-
phia scribere coepi. Me autem in tertio iam libro eiusdem operis lucubra-
tionem continuante, res contigit, quam breuiter si potero, sum dicturus.
Anno dominicae natiuitatis millesimo quadringentesimo nonagesimo
nono, indictione Romanorum secunda: sciscitanti per epistolam Arnol-
do Bostio Carmelite Gandauensis oppidi, quid noui ederem, quibusue
studijs occuparer, altera palmarum die per mercatores ut amico rescripsi:
me habere sub incude nouum & mirandum steganographie opus: et quid
in singulis contineretur libris, per ordinem referaui. Verum prius quam
epistola mea peruenissiet Gandauum, Bostius in diebus paschalibus eui-
sa migrauit ad Christum. Cuius loci prior literas accepit, aperuit, legit:
promissorumque nouitate (ut reor) attonitus, multis alijs rogantibus legen-
das et rescribendas communicauit. Hince est factum quod ipsa epistola mea,
breui tempore per totam Germaniam et Galliam deuulgata, sepiusque
a pluribus rescripta, multos etiam doctissimos uiros conuertit in stuporem
et admirationem: usque adeo ut quod eum ueritate sentire deberent de me
haesitarent. Ex his fuere nonnulli qui meas in dicta epistola pollica-
tiones constanter asseuerarent friuolas, impossibiles, atque mendaces & a
me inanis glorie causa impudenter excogitatas. Alij uero dicebant: Ma-
gna et miranda pollicetur abbas Tritemius: quae si potest, non aliter
quam daemonum ministerio potest: cum nature metas procul uideantur
excedere. Si uero non potest: quis eum dubitabit esse mendacem, et ab
omnibus uiris bonis et doctis merito refutandum? Sed absit procul utrumque
a me: quoniam naturalia promisi. Omnium uero incognita mea temere
iudicantium, maxime temerarius, et iniquissimus rerum aesimator tan-
dem prorupit in medium, Carolus Bouillus, natione Picardus: qui cum
superioribus partibus Alsatiae peragratis, ad me gratia hospicij uenisset
in Spanheim per Treuiros rediturus in Galliam: qua poteram humanita
te ipsum tractaui, et omnia hospitalitas beneficia quamdiu mecum fuit,
hilari uultu exhibui. Cumque, ut fieri solet inter amicos maxime litterarum
studiosos, omnia mea gratissimo hospiti exhibuissem uidenda: cum alijs
se obtulit etiam memoratum opus steganographiae necdum eo tempore
consummatum. Vidit Bouillus, et obiter legit, mente aliunde occupatus
se adinuentum mirari dixit, laudauit: nec quo intelligeretur modo, cu-
rauit. Vnde cum non peteret intelligentiae clauem: nihil eorum quae
continebantur in ipsa lucubratione nostra, meruit audire uel percipere.
Reuersus post haec in Galliam, malum nobis pro bono reddidit: et chri-
stianae foedus amicitiae turpiter uiolauit. Interrogatus enim per dominum
Germanum de Ganay, cōmunem amicum, postea episcopum Aurelia-
nensem, quid apud me reperisset, uidissetque in Spanheim: falsa pro ueris,
et mendacia pro beneficijs rescripsit: damnans et temere iudicans ea, quae
comprehendere intellectu minime ualebat. Nam cum doctrinae sibi pal
mam inuidia et mendacio crederet fore conferendam: epistolam ad me-
moratum uirum doctissumum falsitate, mendacijs, iniurijs, et contume-
lijs multis plenam rescripsit: in qua non intellecte steganographiae mentio-
nem facient, me prauis artibus deditum, magum et necromanticum, fal-
so, mendaciter, et nimis iniuriose temeraria praesumptione proclamat.
Cuius mendacissimis iniurijs et blasphemijs, deo miserante, berui taliter
sum responsurus: quo intelligat omnis posteritas et me innocentem, et
Bouillum impium, crudelem, et temerarium esse in hace parte mendacem.
Constanter affirmo, ueraciter dico, et confidenter in animam meam iuro,
cum daemonibus, prauis aut perniciosis, magicis uel necromanticis arti-
bus me nullum unquam habuisse commertium: sed omnia et singula, quae
scripsi, uel scripturum me sum pollicitus, pura esse, sana, naturalia, et
christianae fidei in nullo penitus aduersa. Vnde non uereor mea promissa
coram uiris bonis et doctis, quando et quotiens opus fuerit, dare exami
ni: quorum determinationi nullatenus intendo reluctari. Quod hanc Bo
uillanae temeritatis historiam huic praefationi meae interposui, causa ratio
nabilis fuit, ut intelligant omnes maturo factum consilio, quaod hactenus ma
net in tenebris opus steganographiae sepultum: non quod temeraria Bouilli
iudicia metuam: sed ne causam pluribus uidear dare similibus de me simi
lia suspicandi. Enim uero quantum ad me attinet, mallem aemulos meos
placare silentio, quam litteris irritare, uel scripturis ad insaniam prouocare.
Satius enim iudicaui, omnia mirabiliter inuenta perpetuo damnare silen
to, quam magicae uel necromanticae perniciosae superstitionis notam, falsa
etiam hominum aestimatione incurrere. Lateat ergo steganographia in
tenebris: nec fiat bouilline societati mendaci communis: quae de rebus iu-
dicare consueuit incognitis, et deprauare phamam boni uiri sola libidine
prauitatis. Veruntamen cohortantibus amicis, ut cum Bouillo intelli-
gant aemuli nostri quam temeratam et ementitam nobis iniuriam fecerit (ma
nente suis in terminis steganographia) subiectum opus, quod polygra-
phiam nuncupamus, per sex libros distinctum, in lucem aedere consenti-
mus. Legant qui uolunt, et sine stomacho legant hoc uolumen amici: cu
ius cum latentia mysteria intellexerint omnia, ipsi absque inuidia sint iudi
ces, naturalia sint an supersticiosa. Scio enim et certus sum omnia esse sync-
era, pura, naturali, et ab omni studio superstitionis malae remota.
Quotiens autem sermo praecedit obscurior, ea sit ratione: gladio de-
fensionis uesanus abuteretur ad interitum, quem animo et mente sanus
ad sui defert munimentum. Nihil tamen propterea in eo continetur mali:
cum bonis etiam rebus in malum abutantur peruersi. Quisquis autem
hanc aeditionem nostram condemnare praesumpserit, ipse sibi est conscius
et testis, quod eam numquam ueraciter intellexit. Celantur sub aenygmati-
bus mysteria: ne bacuceis fiant bubonum arcana quomodo libet manife-
sta. Si quem haec scire delectat, remota procul inuidia lector accedat.
Sum etenim christianus, sum presbyter sub norma diui patris Benedicti
et monachus: christum diligo, et qua possum synceritate mentis deuotus
semper adoro: nulla mihi sunt, nulla fuerunt, et protectore deo nulla erunt
cum daemonibus commertia: nulla in magicis, necromanticis, seu profanis
artibus studia: nullae occupationes, nulla documenta. Qui de me aliter sen
tit, male sentit, iniuriam facit, et apertum Bouilli mendacium defendit. Sed
iam nunc ista missa faciamus: et quod in unoquoque polygraphiae nostrae li
bro contineatur, per ordinem enarremus.