To the main page

Polygraphia: Duraclusius on Trithemius

Ioannes Tritemius abbas in uilla Tritenheim, Treue
rensis diocesis, ad ripas Mosellae fluminis nascitur, prima
die mensis Februarij, hora undecima, minuto tricesimo
post meridiem, anno dominicae natiuitatis millesimo qua
dringintesimo sexagesimo secundo, indictione Romano-
rum decima: patre Ioanne de Heidenberg, matre uero di-
cta Helisabet de Longouico: eo uidelicet anno quo Moguntia ciuitas in
dissensione duorum pontificum capta, libertatem perdidit, et seruitu-
tem inuenit, multis ciuium in exilium actis: anno Pij papae eius nomi-
nis secundi, current quarto: et Friderici tertij imperatoris uicesimo secun-
do. Anno autem domini Millesimo quadringentesimo octogesimo secun
do, in monasterio Spanheimensi Moguntinae diocesis prima uidelicet die
Februarij, qua olim fuerat natus, habitum secularem deposiut: et mona-
sticum sub norma diui patris Benedicti de obseruantia nouiter introdu-
cta, illic assumpsit. Sequenti anno, qui fuit octogesimus tertius supra qua-
dringentesimum atque millesimum, Ioanne de Colenhusen abbate ad Sel
genstat canonica postulatione translato, Ioannes Tritemius communi fra
trum electione, in abbatem memorati coenobij Spanheimensis, quarto
calendas Iulij promotus et ordinatus praefuit annis uiginti tribus, mense
uno, diebus decem et nouem. Quibus euolutis, non sine laboribus mul-
tis, quorundam aemulorum temeritate prouocatus, abbatiam sancti Iacobi
Herbipolensem, quae illi offerebatur, assumpsit: et Spanheimensem curis
inutilibus plenam, spontanea uoluntate resignauit. Vtrobique plura con-
scripsit opuscula: e quibus mihi sua manu in scedula nuper consignauit
subscripta. Quorum tu cum a me titulos amice postules, tuis libenter an-
no uotis: quo communis amici et praeceptoris nostri memoriam, ex con-
syderatione tantorum laborum eius habes strictiorem. Et primo quidem
lucubrationum earum titulos consignabo, quas in Spanheim abbas exi-
stens laborise composuit. Scripsit in primis constitutiones ordinis sui
quae factae fuerunt in capitulis prouncialibus iussione praesidentium, li-
brum unum. De uisitatione monachorum, librum unum. De modo
celebrandi capitulum prouinciale, librum unum. In regluam sancti Be
nedict, libros duos. Homelias et sermones exhortatorios ad mona-
chos suos, libros duos: quos antecessori suo dicauit. De tentationibus
claustralium, et remedijs earundem, libros duos. Ad Nicolaum presbyterum
Mernicensem, de uita sacerdotali, librum unum. Contra peculam mo
nachorum, librum unum. De uanitate et miseria huius uitae, librum
unum. Opus penthicum, id est lugubre de ruina ordinis sui, librum unum.
De illustribus uiris sui ordinis, libros quatuor. Laudes ordinis fatrum
Carmelitarum, libros duos. Ad Gerlacum abbatem Tuitensem laudes
scriptorum manualium, librum unum. Ad Ioannem Dalburgium, wor
maciensem episcopum, de scriptoribus ecclesiasticis, librum unum. De
laudibus sanctae Anne auie domini, librum unum. Ad questiones Rut
geri Sicambri canonici Dumetis, librum unum. Chronocon monasterij
sui Spanheimensis, non paruum uolumn, librum unum. Chronicon siue anna
les monasterij Hirsaugiensis, duo uolumina magna. Chronicon succes
sionis ducum Bauarie, et comitum palatinorum, ad Philippum Palati
num comitem, principem electorem, librum unum. Vitam sanctae Hir
minae monialis, et primae abbatisse in horrio Treuerensi, librum unum.
De miseria praelatorum claustralium, libros duos. Laudes sancti An
dreae apostoli, librum unum. Laudes sancti Ioseph nutritij domini, librum
unum. Laudes sancti Benedicti abbatis, librum unum. Laudes uitae mo
nasticae, librum unum. Laudes uere poenitentiae, librum unum. Laudes studij diui
narum scripturarum, librum unum. Monologion hominis deo deuoti ad se-
ipsum, librum unum. De miraculis sanctae matris Annae, librum unum. Ad
Vdalricum canonicum Coloniensem super quaestionibus in euangelium Ioan-
nis, librum unum. Ad eundem super quaestionibus psalmorum, librum unum.
Ad praesidentes capitulis annalis de obseruantia Bursfeldensi, abbreuiauit
statuta eiusdem unionis, librum unum. Spirituale monachorum exercitium, librum unum.
Epithoma seu breuiarium eiusdem, librum unum. De computo ecclesiastico, librum
unum. De illustribus Germaniae scriptoribus ad Iacobum wympfilingum Rhe-
dapolitanum, librum unum. Epistolarum Spanheimensium ad diuersos, li-
bros quatuor. Orationes in capitulis et alubi habitae, sunt numero qua
tuor et viginti: quae faciunt, librum unum. Sermones ad fratres suos Span
heimensis coenobij scripsit quadraginta numero pulcherrimos, librum
unum. Sermones in diebus festis ad populum, librum unum. Oratio
nes ad deum et sanctos supplicatorias plures, librum unum. E graeco ser
mone traduxit in latinum, Maximum abbatem de incarnatione domini.
Anathema quoque sancti Cyrilli archiepiscopi Alexandrini, contra hae-
reticos in tertio synodo Ephesina promulgata: Et eiusdem synodi quas-
dam epistolas. Scripsit etiam pro aedificatione monachorum notabile
opus, quod praenotauit de triplici regione claustralium, libros tres. Scri-
psit et alia quaedam minora opuscula: quarum ad me titulos non signa-
uit. Hae sunt Nicolae frater amantissime, Tritemiana opuscula: quae
per annos tres et uiginti abbas existens lucubrauit in Spanheim, ad dei
honorem: in medio curarum, et continua rei familiaris occupatione: le-
gens aut scribens die ac nocte, quotiens sibi ocium licuit subfurari. Ma-
ximum librorum in omni facultate thesaurum Spanheimensi bibliothe-
cae per annos quibus praefuit, importauit: non solum arte impressoria, sed
etiam manu scriptorum. Nam cum essem apud eum unius anni spacio,
pro discendis ab eo literis graecis atque hebraicis: duo milia numeraui bi-
bliothecae uolumina: quorum adminus octingenta calamo in pergame-
no et papyro decenter fuerunt conscripta. Audiui sepius ab eius ore, quod
plus quam duo milia florenorum pro libris exposuerit: quos non de mo-
nasterij substantia, quae ualde semper fuit exilis, acceperat: sed cum multis
et notus et charus esset principibus, munera quibus honorabatur ab eis,
ut plurimum pro libris exposuit. Maximus enim librorum amator et cul
tor est supra omnes, quos ego noui hodie in carne uiuentes. Dicitur au-
tem a multis, quod eius successor, qui nunc est abbas in Spanheim, uo-
lumina plura alienauerit: quod an sit uerum, certe mihi minime constat.
Anno domini millesimo quingentesimoquarto, cum inter regnum et
Philippum comitem palatinum atrox bellum exortum: Trite-
mius hostium metu, cum sua bibliotheca et rebus monasterij, ad Cruci-
niacum proximum secessit oppidum: et ego similiter ad mea fui reuer-
sus. Anno autem sexto supra quingentesimum atque millesimum, de men
se octobri Tritemius ipse quarundam inuidia stimulatus, abbaciam san-
cti Iacobi apud wirciburg accepit: et Spanheimensem resignauit. Vbi
uaria scibit quietus: quorum ad me titulos nuper istos transmisit roga-
tus. Ad Maximilianum Caesarem opus mirandum aedidit, quod Poly-
graphiam praenotauit, libros sex. Ad eundem eiusdem polygraphiae cla
uem, librum unum. Responsiones ad octo questiones eiusdem Caesa-
ris, librum unum. Ad eundem de septem intelligentijs mouentibus orbes,
librum unum. Ad Ioachim Marchionem Brandenburgensem princi-
pem electorem, uariarum quaestionum, orationum, et propositionum
libros uiginti. Ad eundem de praenotionibus licitis christiano, et non
licitis libros duos. Ad eundem scripsit mirandum et laboriosum opus
illud steganographiae libros octo: quod temerarius ille Bouillus non
capiens, imperitissime et falsissime reprehendit. Ad eundem prin-
cipem epistolarum, librum unum. Ad eundem contra maleficos, et
omnes artes, et superstiones ab ecclesia prohibitas, libros quinque.
Ad eundem de causis et cura morbi caduci, ac maleficorum, libros tres.
Ad Iacobum Tritemium fratrem suum itinerarium uitae suae, libros duos.
Ad Burghardum de Horneck medicum peculio monialium, librum
unum. Historam siue annales de origine, regibus, et gestis populi Franco
rum et Germanorum scripsit tria magna uolumina: narrationem inci-
piens a Marcomero rege, qui populum anno ante incarnationem domi-
ni quadrintesimo tricesimo tertio, a Scythiae finibus in Germaniam edu-
xit ad ostia Rheni, usque in uicesimum octauum et nonum annum Maxi-
miliani Caesaris. Ad Laurentium wirxiburgensem episcopum, orienta
lisque Franciae ducem, epithoma siue breuiarium scripsit eorundem trium
uoluminum historiarum, libros tres. Ad eundem de ducibus et episcopis
Francorum Wirciburgensium, librum unum. De miraculis ad memo
riam dominae nostrae sanctae Mariae apud Dittelbach ostensis, libros duos.
De miraculis eiusdem in vrticeto apud Helprunnam ostensis, libros sex.
Apologeticum in Carolum Bouillum, ea quae non intellexit calumnian
tem, librum unum. De origine et regibus Francorum, librum unum.
Chronicon monasterij sui, cui nunc praesidet, diui Iacobi apud wirci
burg, librum unum. Ad Albertum ex marchionibus Brandenburgij, archi
episcoum Moguntinum et Magdeburgensem, uitam diuini Rabani archi
praesulis, libros tres. De eiusdem a Maguncacio translatione in Saxo-
niam, librum unum. Ad eundem uitam santi Maximi episcopi, librum
unum. Ad Ioannem comitem palatinum, Bauariaeque ducem et comitem
in Spanheim, apud Symern residentem, de origine, regibus, ac ducibus
Bauarorum simul et comitum palatinorum et spanhemensium, libros
quatuor. De demonibus et artibus profanis, maleficis et superstitiosis
laboriosum opus uersat in manibus, quod libros habebit duodecim: in
quibus omnia diabolicarum artium uaframenta explodit, confundit et
euertit. Epistorarum Herbipolensium, quas in ea scripsit abbatia, libros
quatuor. Scripsis etiam alia minora complura, suae et amicorum deuo-
tioni congrua: ut sunt, Cursus, rosarium, missale officium, et uarie ora-
tiones, simul et prosae siue sequentiae de sancta Anna saluatoris nostri
auia. Scripsit et de sancta Maria Magdalena laudes, precationes atque ro-
sarium. De sancto Ioseph nutritio domini rosarium. De sancto Petro apo-
stolo rosarium. De santo Ioanne euangelista rosarium. Ad instantiam
Ioannis archiepiscopi Treuirorum sequentiam de Anna, quae incipit,
Iesu coelorum regis: sub melodia, Aue praclara. Aliam in eius festo canen-
dam: quae incipit, Exultent in hac die. Tertiam ad prouincialem carme-
litarum Augustae: et incipit, Iubilemus in honore. Quartam de sancta
Hildegarde uirgine: que sic incipit, Laus sit tibi domine rex aeterne glo-
riae. Quintam de sancto Ruperto Bingiorum duce: que incipit Exul-
tent in hac die. Sextam de sancto Ioseph nutritio domini: et sic inci-
pit, Cantemus inclyti. Septimam de sancto Rabano archiepiscopo.
Octauum de uulneribus Christi: que sic incipit, Iesum Christum adore-
mus, crucifixo comploremus. Nonam de compassione beatae Mariae sem
per uirginis: et sic incipit, Eia ploremus mente pia, beatae urigini Mariae
compatientes: Sub melodia scilicet, Aue praeclara. Decimam de sancto
Ioachim genitore nostrae dominae: quae sic incipit, Trinitatem adoremus,
unitatem collaudemus, patris, nati, spiritus. Vndecimam de bono cuiusque
hominis angelo proprio. Duodecimam in propria missa cuiusque sacerdo-
tis. Tredecimam de sancto Maximo, episcopo Moguntino. Quartamde
cimam de sancta Martha uirgine, Christi hospita. Quintamdecimam de
sancta Maria magdalena. Sextamdecimam de sancta Maria aegyptia. Septi-
mamdecimam de sancto Iacobo maiore apostolo. Octauamdecimam de
sancto Andrea apostolo. Nonamdecimam de sancto Benedicto abbate. V
icesima de omnibus sanctis. Et de singulis nominatis memorijs et san-
ctis officia missae singula composuit noua, diuinis scripturis conformia.
Scripsit praeterea meditationum et orationum dominicae incarnationis,
natiuitatis, uitae, passionis et mortis opusculum, deuotioni conueniens, li-
bros duos. Speculum coelestis doctrinae, compunctioni mentis non parum
deseruiens, librum unum: qui sic incipit, Salutis humanae principium.
Multas quoque deuotissimas meditationes et orationes de domino nostro
Iesu Christo, de sanctissima eius genitrice uirgine Maria, atque de uarijs
sanctis pulchra uarietate composuit: cum ingentibus alijs, quae uidebit et
mirabitur deuota posteritas omnia. Hae sunt mi Nicolae charissime
Tritemij abbatis nostri uolumina, que per annos fere trigintaduos conti
nuo lucubrauit studio: praeter illa que nondum perfecta in manibus uer-
santur sub incude mihi incognita. Vale: ex aedibus meis Duraclusanis,
quinta mensis Octobris: Anno salutis nostrae millesimo quingentesimo
Quintodecimo: Ioannes Duraclusius.
Finis adest indicis operum Ioannis Tritemij abbatis
diui Iacobi wirciburgensis: ex epistola Ioan-
nis Duraclusij discipuli eius, ad
Nicolaum hamerium
emelanum.