To the main page

Trithemius on Otfrid von Weissenburg

Otfridus monachus vuissenburgensis cenobij
ordinis sancti benedicti spirensis diocesis, raba-
ni mauri abbatis fuldensis quondam auditor
atque discipulus, vir in diuinis scripturis erudi
tissimus, et in secularibus litteris egregie doctus, philosophus, rhe-
tor, astronomus, poeta et theologus, nulli suo tempore secun-
dus, ingenio excellens et disertus eloquio: scripsit et me-
tro et prosa multa praeclara volumina: quibus monen suum
et ingenium ad posteros transmisit. Ex eo volumine quo Ca
rolus imperator quondam magnus barbariem theotoni-
ce nostre lingue ad regulas inchoauit reducere grammatica-
les edoctus, multa et miranda lingua materna secundum
easdem regulas composuit metro seu carmine, que nemo
facile nostra etate legere et intelligere potest, quantumcumque ser-
monis nostri peritus: quippe cum sermo ille regulatus a nostro
plus differat, quam ethruscus a latino. Mirabile tamen est
et lectione dignum quicquid vir iste composuit: dum in theo
tonico sermone regulas posuit: et quasi in versibus pedes
et numeros custodiuit. Ex cuius opusculis extant subie-
cta. Ad luitbertum octauum maguntine ecclesiae archipescopum, in
quattuor euangelia secundum praedictas regulas metricum
opus magnum et admirandum, quod praenotauit, gratiam theo-
tisce, li. v. Ad ludouicum regem li. i. Ad salomonem constan
ciensis episcopum li. i. Ad monachos sancti galli li. i. In psalterium
tria magna volumina eodem genere sermonis. Item de ex
tremo iudicio li. i. De gaudijs quoque regni celestis li. i.
Sermones et omelias tam de tempore quam de sanctis edidit li. ij.
Epistolarum ad diuersos li. i. Epigrammata multa edidit
que priorum negligentia perdita, et ignorantia monachorum
abbatumque desidia rasa et lacerata in manus nostras non vene
runt. Claruit temporibus ludouici et lotharij imperatorum
Anno domini Dccc.lxx.