To the main page

J. G. Eccardus Corpus Historicum Medii Aevi II 1825-1844 Johannis Trithemii Nepiachus, ide est, Libellus de Studiis et Scriptis propriis a pueritia repetitis.

Incipit Nepiachus Joannis Trithemii, vitae memoriam conservans transactae.

Nemo, sicut arbitror, me sapiens, aut vanum contemnet aut putabit arrogantem, si ea, quae mihi viventi contingerunt in carne, quatenus memoriam inciderunt, consignem. Non enim laudes meas, quae nullae sunt, sed fortunas potius ad mentem scribendo revocavi: & ut mihi videtur, non absque judicio rationis: cum multa sint ex his, quae passus est animus, quorum memoria & mundi contemptum animae, & desiderium suae dissolutionis ex hoc ergastulo carceris ad suspiria futurorum conveniens inducere potest. Quid enim fortunae varietas in me aliud operata est ab infantia mea usque ad praesentem diem, quam quod varium me commutabilemque ostendit mihi? utpote qui peregrinus sum in corpore positus, veluti in obstruso carcere captivus. Contestantur me variae mutationes meae, quod manentem in carne hac mortali civitatem minime inveniam, non certe mansionem civilem habeam. Advena enim sum in terra, sicut omnes patres mei; cujus vitae tempus breve est: et sicut mercenarii dies ejus, qui in aestu diei festinat ad vesperam. Patrem instanti praemisit ipsa moriendi necessitas: a quo sum genitus mortalis: sive juvenis moriar, sive vetulus. Annos itaque incolatus mei & breves & pravos, & quaedam in ipsis gesta signavi, propterea id mihi sit causa utilitas mea, tametsi quispiam legerit ista, scripturarum cum titulo inveniet concordare. Puerilia sunt enim, & majoris forsitan laboris, quam utilitatis. Nepiachus plane puerilis dicitur, ob id a pueritia mea exorsus puerilia scripsi. Et quidem saepe iuvit meminisse fortunae, sive bona ministraverit, sive mala. Non tamen omnem varietatem fortunae gestorumque assumpsi meorum, sed partem, qua reliquorum admonear mihi prorsus sufficientem. Neque enim vitam depingere statui, sed ex mutationis crebrae memoria, ad sui cognitionem horroremque carceris sui mentem alioquin nimis tepidam provocare. Nec dixerim, nulli ad aetiologiam obnoxius, cum mea mihi sufficiate intentio. Nec alicui alteri homini hunc Nepiachum scripsi: sed mihi soli: talem quoq; qui mea voluntate, dum vivo, non debeat publicari. Quod si secus actum fuerit, nihil mea interest, cessabit movens me cum tempore causa. Praemittam huic autem Nepiacho studiorum meorum aetiologiam & opusculorum meorum, quae rudi quidem, & non satis in semetipso exercitato ingenio diversis temporibus edidi.

[1826] ... Pinax sive indiculum operum meorum, quae composuisse me per ordinem memini

Ego Ioannes Tritemius patria Mosellanus ex villa Tritenheim, quae tribus a ciuitate Treverorum distat miliaribus in descensu Mosellae Fluminis ad sinistram, quam veteres Tripatriam a trino vocavere judicio, sum oriundus, Patre quidem Joanne Paganotoro; Matre vero Elisabeth de Longovico natus. Cum annos complessem aetatis viginti anno dominicae nativitatis 148.2 ad religionem sanctissimi patris Benedicti me contuli: atque in ipsius festo natali habitum sanctae conversationis accepi in monasterio divi Praesulis Martini, quod Spanheim vulgo nuncupatur, in Diocesi Moguntiaco, XII a Treveri, & sex a Moguntiaco miliaribus distante, sub Reverendo Patre Joanne a Colnhausen Abbate in ordine Abbatum a fundatione ipsius Coenobii quarto & vigesimo: in observantia autem Bursfeldensium primo. Et sequenti anno in Festo Purissimae Conceptionis beatae Mariae semper Virginis professionem feci sub regulam sancti Patris nostri Benedicti in qua utinam satisfecerim, faciamque votis, quae voluntarie distinxerint labia mea. Ex eo autem tempore, quo primum ad Ordinem veni, nihil unquam me dulcius fuit, nihil jocundius, nihil svavius, quam studiis intendere scripturarum quibus & tempus non inutiliter expenderem, & mentem in cognitionem summi boni, & eorum, quae scire juvat, sine intermissione pro viribus exercerem. Unde omnes horas, quas mihi de somno, de quiete & de solatio Fratrum subfurari potui, lectionibus & studiis Scripturarum cum maximo fervore deputavi, ita, ut illum me diem perdidisse turpiter crederem, in quo non aliquid utile legendo ex libris sanctis didicissem. Sequente an. in mense Julio die 29. Domino Abbate meo, qui multum delectabatur studio meo, in Selgestat contra voluntatem nostram translato: ego nimium [1827] adhuc juvenis et inexpertus, fratrum meorum electione Abbas in ejus loco constitutus sum, et praefui Monasterio Spanheimensi annis 23. mensibus 2. et diebus 20. in paupertate magna, in laboribus multis, in tribulationibus, et amaritudinibus pene continuis. Ordinatus autem Abbas in fervore prioris studii, non solum non minui, neque intermisi, sed potius augmentavi, & continuavi tanto ferventius, quanto jam liberius potui, nemine mihi studendi sedulitatem invidente, siquidem & major necessitas me jam ad studium Scripturarum perurgere videbatur, tum ratione dignitatis assumptae, in que necesse jam erat non modo discere, sed etiam docere: tum vero ne propria me ignorantia confunderet coram fratribus meis, quorum aliqui senes, aliqui revera docti & nonnulli etiam scioli videbantur. Ne itaque coram his contra normam curae pastoralis turpiter obmutescere cogerer, aut ignarus cum verecundia loqui; omne tempus, quod mihi a sollicitudine rei familiaris supererat, studio & lectione Scripturarum impendi, multasque noctes ingenti fervore studendo peregi insomnis: interdiu etiam legendi studium necessario cibo & somno praeferens corporali. Hinc tandem usu et convetudine factum est, ut omnibus delitiis mundi hujus, atque solatiis hominum carere facile didicerim solo Scripturarum studio, & quae nascuntur ex illo, meditationibus non minus sanctis, quam utilibus contentus. Nihil enim mihi dulcius, & jucundius fuit unquam, nihil svavius sanctarum scripturarum studio, quo mens & amore & consvetudine delectata, se ipsam cognoscere saltem vel in parte coepit. Nihil enim, ut quidam ait, homini melius, quam si divina legendo figat ibi mentem, quo sibi vita venit. Et Beatus Hieronymus pulchre ac veraciter dicit: Ama scientiam Scripturarum & carnis vitia non amabis. Scripturarum multum semper amavi, & earum scientiam usq: ad invidiam quorumdam in vicino rapophagorum prosecutus, ex corde paratus omni tempore Abbatiam potius dimittere, quam studium litterarum. Erant tamen nihilominus quidam viri boni eruditi, & Deum timentes, qui mihi sedulo persvaderunt invidiam aemulorum non timendam. Inter quos praecellebant, Joannes Antecessor meus, tunc Abbas Selgestatten; Conradus Abbas Montis sancti Joannis, vir sanctus & bene doctus: Melchior Abbas in Schonaugia vir certe maturus & doctus. His ac quibusdam aliis adjutus invidiam canum surda aure transivi, quousque tam multorum patrocinio suffultus etiam superavi, & evici penitus: ut visio tabularum ante plures annos verificaretur ostensa.

Quantam Librorum multitudinem comparaverim ad Spanheim in omni facultate.

Maximum a principio librorum patiebar defectum: quo factum est ut non parum a proposito meo ad tempus retraherer. Licet enim ante tempore fuerint coenobio Spanheimensi plures inter monachos studiosi, et docti, qui multa scribentes non parvam librorum copiam, ut ex [1828] eorum monumentis accepimus, comportaverunt: fervore tamen sanctae religionis cum tempore tepescente, studium sacrae lectionis monachi paulatim contemserunt: quo factum est, ut libros non curantes, negligerunt, distraherent et venderent. Remanserant autem usque ad reformationem loci, quae facta fuit anno Domini 1459. vix decem volumina, praeter Bibliam, omnia parvae utilitatis. His antecessor meus 30. volumina impressa conjunxit, & ipsa communia quidem pro faciendis sermonibus ad populum, & istis similia. Quod plura non comparavit, duplex causa extitit: quoniam, & nimia eum paupertas in principio reformationis oppressit, & raritas librorum propter impressoriae artis novitatem pretium auxit. Ego autem postea successor eius constitutus per annos 23. cum Deus paululum auxisset mihi substantiam, et multiplicatio impressorum pretium libris minuisset, magnam successive copiam voluminum in omni scientia & facultate, non tantum impressorum formis, sed etiam calomo scriptorum comportavi. Ea namque industria usus sum, qua & multa & rarissima, vetustissimaque volumina tam in pergameno, quam in papirio conscripta monasterio meo cum tempore importavi. Permulta etiam coenobia nostri ordinis in diversis provinciis multoties visitavi per annos viginti, omnium Bibliothecas perlustravi: & ubicunque aliquid, quod prius non haberem, repperi duplicatum, id alterum mihi dato pretio vel aliquod volumen aliud impressum, quale postulassent inventi possessores, comparans in recompensam, ut contingeret, agebam. Multa pretiosa, & optandae lectionis volumina in papiro simul, et in pergameno scripta per hunc modum, non solum in nostro, sed in aliquibus etiam aliis Ordinibus commutando accepi. Saepius etiam contigit in diversis monasteriis, & Ordinibus, ut multa essent rescripta volumina, in Astronomia, in Musica, in Mathematica, in Philosophia, in Poesi, in Oratoria, in Historiis, in Medicinis, & in Artibus, quae ipsi boni patres, qui possidebant, aut non intelligebant, aut metuentes eorum praesentia sanctam violari observantiam me rogabant, quatenus omnia illa mihi tollerem, quae magis optassent, in recompensam redderem. Quod statim non invitus, ut rogabar, facere consvevi. Comportavi itaque per hos viginti tres annos ad Bibliothecam Spanheimensem non sine magno labore & multis impensis, maxima usus diligentia, circiter duo mille volumina tam scripta, quam impressa, in omni facultate, & scientia, quae inter Chrianos [sic] habetur in usu. Nec vidi in tota Germania, neque esse audivi, in qua sit librorum tanta copia non vulgarium, neque communium, sed rarorum, abditorum, secretorum mirandorumque, & talium, quales alibi vix reperiantur. In lingua etiam Graeca multa volumina tam scripta, quam impresssa feci mihi ex Italia afferri, quoniam et eorum mihi lectio a multis iam annis non minus [1829] jocunda, quam necessaria fuit. Sed Graecorum codicum numerus centenarium, ut puto, non excedit. Comparavi etiam in Hebraica lingua Bibliam, & quaedam alia volumina, quoniam & aliquando ejus studiosus eram. Exposui autem pro libris ad Bibliothecam [exceptis illis, quos feci rescribi per Fratres & alios non paucos,] pecuniam plusquam quingentorum, & mille florenorum. Quae summa etsi divitibus parva non immerito videatur, mihi tamen pro mea paupertate, quasi maxima & bene intolerabilis fuit. Amore tamen meo, & studio in Scripturas sanctas propter inopiam Monasterii, & librorum in omni varietate multitudinem, qui impressoria jam arte in omnem diffusa terram multipliciter dietim profunduntur in lucem, nequaquam satisfacere potui. Confiteor intemperatum ad studium, & libros amorem meum, quo nunquam cessare vel altero saltem fatigari potui, quo minus animum secutus meum, quicquid in mundo scibile est, scire semper cupiebam: & libros omnes, quos vidissem vel audivissem formis excussas, quantamlibet etiam pueriles, aut inconcinnos, habere et legere pro summis deliciis computabam. Sed non erat in mea facultate satisfacere, ut voluissem desiderio: propterea quod vita brevis, & ingenium tenue, tam multa, tam varia, tamque profunda diversarum scientiarum mysteria comprehendere nullatenus queat: defuerant etiam semper pecuniae ad necessitatem, quanto magis ad librorum voluptatem comparandam. Feci tamen in utroque semper, quod potui: qui si nimius fui: creator omnipotens parce: qui hominum ab initio rectum fecisti: ipse autem infinitis se immiscuit quaestionibus.

Apologia pro memet ipso contra eos, qui me magicis artibus operam dedisse existimant.

Nec sum nescius quosdam esse, qui me calumniantur injuste, Deus scit, quasi malis artibus, & necromanticis vanitatibus, ne dicam maleficiis, animum deturpaverim. Multus enim & magnus de me rumor apud plures exivit, nescio quibus occasionibus, quod sciam, fecerimque miranda per nescio quas artes, aut quorum ministerio Spirituum, suscitaverim mortuos, recuperaverim furta, praedixerim futura, ostenderimque mirabilia: quae omnia conficta sunt, & falsa, nec in mea voluntate fuit unquam nec in potestate talium fatuitatum operatio, vel ostensio. Necessario tamen ratus his obviare mendaciis, brevem hic mei defensionem posteritati relinquo: ne forsitan aliter de me feratur opinio, quam sese veritas habet. Sum enim fidelis Christianus, in fide nutritus catholica: cum sancta in omnibus, quae sunt fidei, sentiens Romana Ecclesia, sum Presbyter, & Monachus, minister Jesu Christi, nulla mihi commercia cum artibus malis, nulla cum daemonibus unquam societas, seu pactio fuit. Deum in trinitate personarum unum adoro, ipsum timeo, ipsum colo, ad ejus participationem gloriae venire post hanc vitam cupio, spero & confido. Si quae novi, si quae scio, siq quae feci, quae non capientes [1830] mirantur, non daemonum sunt opera, sed naturae, sed industriae, sed speculationis philosophicae. Qui enim facit, quod nemo: mirantur omnes: sed accipe rationem, ne plus, quam oportet, mireris. Eo tempore, quo Maximilianus Rex Romanorum magnum illum diuturnumque conventum Principum suorum coadunavit in Vormacia, venit ad me in Spanheim ex Francia nomine meo excitatus, ut dicebat, Libanius Gallus vir in omni doctrina celebris institutionis, & non minus fide Christiana morumque sanctitate, quam eruditione venerabilis. Hic aliquandiu cum Pelagio illo Monacho & Heremita in insula Majorica conversatus omnium Librorum ejus, mortuo illo, factus est haeres, & multa ab eo didicit arcana in Philosophia, in fide Christiana, de natura Spirituum bonorum & malorum, & de naturae mysteriis, ad alia multa, quae non sunt passim vulgaria in Scholis hominum istius tempestatis. Iste, inquam, Libanius, vir certe undecunque doctissimus, cernens mei dispositionem animi, & indefessum Studiorum affectum, congaudens dicebat mihi: Trithemium quaesivi & inveni, quem Minerva suo est dignata cognomine insigniri, dignumque facere, quem nihil debet eorum latere, quae nos cum labore magno Pelagio ac deinde a Joanne Pico Mirandulano Comite, aliisque multis per annos triginta capere potuimus.Incipiens itaque, de Majestate naturae, de Sapientia occultisq; Philosophiae multa disputavit, multa legit, multaque interpretatus est, quae mihi prius erant incognita: quorum principiis utcunque intellectis primum sapere mihi visus sum, quae sit differentia inter magiam naturalem, quae docet facere opera mirabilia, ut Picus ait, mediantibus virtutibus naturalibus per applicationem earum ad invicem, & ad sua passa naturalia: quam nunquam damnavit Ecclesia: & illam, quam spirituum malignorum fieri cooperatione dubium non est: sive necromantia in mortuorum cadaveribus, sive piromantia, sive daemonum invocatione exorcistica, sive erotica seu quolibet alio nuncupetur vocabulo: & hanc perniciosam pestiferamque magiam cum omnibus speciebus suis, quae sunt, necromantia, piromantia, acromantia, idromantia, geomantia, chiromantia, auruspicium, augurium, auspicium, pedomantia, orincomantia, sortilegium, eromantia, maleficium, cujus etiam multae sunt species. Omnes istae daemonum artes ab Ecclesia sancta Catholica damnatae sunt: & earum usus omnibus Christianis est interdictus illicitus ac prohibitus: quanquam geomantia & chiromantia in parte, non in toto, videantur a plerisque tolerandae, earumque temperatus usus non nunquam pro exercitio, & recreatione potius, quam veritate plerisq; est non ubique dissimulandus. Praestigium quidem cum sit multiplex, una non poterit sententia comprehendi. Est enim praestigium, quod fit arte diabolica, & malignorum cooperatione spirituum. Est & praestigium malae & perversae crudelitatis: quod fit verbis, carminibus, [1831] incantationibus aut rebus, per modum tamen superstitiosum & malum. Est praestigium deceptionis, quo circumcelliones isti utuntur, quos vocant jugulatores, & hoc ipsum non est unum, sed varium, & multiplex. Est ultimo praestigium naturale, quod solum ad Magiam appertinet naturalem: quando per applicationem naturalis virtutis occultam mirandi producuntur a scientibus effectus: quorum causas nesciunt, qui mirantur. De omnibus magiae damnatae praedictis speciebus multa extant diuersorum volumina, quae habere, & aliquando cum necesse fuerit pro reprobatione malarum artium legere, sicut bonis doctisque viris & castis mentibus non obest, ita et indoctis & carnalibus hominibus, & habere ea non licet, et legisse procul dubio nocet. Magiam autem naturalem, quam Picus Mirandula, neque damnatam ab Ecclesia unquam fuisse, neque posse damnari scribit, multi Ecclesiastici viri doctissimi approbaverunt & secuti sunt. Inter quos magnus ille Albertus noster, vir suo tempore celeberrimus atque doctissimus, usque adeo magiam naturalem, id est, sapientiam naturae prosecutus est, ut propter mirandam scientiam naturalium occultarum virtutum in vulgi suspicionem venerit usque in diem praesentem: homo sane rectus, pius atque sanctissimus, qui damnatam illam ab Ecclesia magiam ut animae pestem semper expugnare, explodere & detestari consuevit. Est autem hoc vocabulum Magia Persicum, & Latine dicitur Sapientia: inde Magi dicuntur sapientes, quales fuerint illi tres viri, qui iuxta Evangelium natum in carne Dei filium ab oriente venientes in cunabulis adorarunt. Cum quibus me philomagum appellari non pudet: nam amator sum sapientiae divinae, humanae ac naturalis. Haec est magia mea, quam sequor: alteram vero, quae superstitiosa, diabolica, & ab Ecclesia sancta jure damnata, nulli fidelium est licita, execro, abhorreo, despicio penitus, cum suis autoribus condemno. Quisquis aliter de me sentit, superstitiosum me, aut malis artibus deditum credit; injuriam mihi coram Deo, & angelis, & hominibus facit, contumeliam struit, mendacium dicit. Reliquum est, ut me consoletur conscientia mea, quae horum se scelerum novit contagione innoxiam.

Quo tempore, & qua causa vel intentione me primo contulerim ad scribendum

Cum studio Scripturarum vehementissimo, ut supra dictum est, amore insisterem, & mihi paulatim libros comparasse necessarios, quotquot habere potui; legeremque diligentissime comparatos die ac nocte, quotiescunque tempus mihi dabatur & otium, tandem anno Domini 1484. in die Sancti Matthae Apostoli & Evangelistae, cum annum aetatis agerem 23. primum me contuli ad scribendum rudis adhuc & satis indigestus scriptor, non eo quidem tunc animo, quod me alicui crederem meis lucubrationibus profuturum; sed ut mihi vel soli consulens proficerem, dum Sanctorum Patrum [1832] sententias de occurrente materia in unum corpus, velut pulcherrimos lapides ad structuram, ineptus magister non satis ornate comportans, pro virili mea redigerem, quo semper in promptu haberem de qualibet virtute aut vitio, quod Fratribus meis verbum exhortationis proponerem. Coepi itaque primo nudas Patrum sententias breviores iuxta materiae ordinem, tanquam lapides aedificii alicujus futuri comportare; sed cum ista continuatio, quasi murus sine caemento distorta, & nulla aequalitate videretur sursum erecta, caementum meorum quoque verborum coepi interponere, & ad instar novi artificis murum aequata jam superficie continuare. Hinc tempore usuque factum est, ut in dictando successive proficerem & componere orationes primo, postea enum tractatus pro mea devotione absque crebra allegatione Doctorum inciperem: quanquam nihil a me dici queat, quod melius ab illis antea non sit dictum. Profuit mihi tamen ista puerilis occupatio: in qua non solum ductu praeceptorum, sed imitatione quoque & longa consuetudine pro meo sum modulo exercitatus, Eloquentiam non quaesivi, nec ornatum sermonis nitidum curavi; propterea quod Monachus claustralibus scribere simplicibus, non eruditis statui, & animas aedificare potius, quam mulcere auditum legentium principaliter optavi. Prima autem, quae scripsi opuscula, ut rudes & informes partus ignibus tradidi, posteaque aliquantulum politiores jam edere didici. Erant autem de his, quae statum & profectum concernunut Monachorum. Caetera vero, quae duxi reservanda, inferius consignavi: quamvis & ipsa non omnia satis mihi expolita videantur. Sed cum otium nactus oportunum fuero, ut in lucem edantur, curabo.

Opusculorum, & Lucubrationum mearum pinax, quas scripsi Abbas Spanhemensis.

Subiungam nunc indiculum mearum Lucubrationum, quas edidi toto illo tempore trium & viginti annorum, quibus fui Abbas Monasterii Divi Martini in Spanheim, quanquam, sicut dictum, non omnes adhuc taliter sint editae, ut prodere in Lucem debeant. Emendari poterunt aliquando, si vitam prolongaverit omnipotens, dederitque otium cum opportunitate optatum. Haec sunt ergo secundum ordinem opuscula mea.

In primis scripsi ex dictis sanctorum Patrum de vitiis & virtutibus unam summam in duobus libris, quae sic incipit. Magna virtus animae est: & hoc opus necdum in Lucem editum est.

Item de temptationibus Monachorum, sive claustralium scripsi duos Libros ad instantiam Joannis Dami Curtensii Agrippinatis tunc servitoris mei, quod sic incipit: Humanum genus. Hoc opus nondum est publicatum.

Item in Regulam Sancti Patris nostri Benedicti scripsi libros duos nondum publicatis, & manet opus imperfectum in aliis duobus libris. Hoc opus sic incipit. Venite filii, audite me. [1841]

Item Exhortationem ad Monachos scripsi libros duos, nec dum in Lucem datus: & hoc opus sic incipit. Militiae convenit Christianae.

Item de hujus vitae miseria scripsi librum unum ad instantiam cujusdam amici: in quo magis ad mundi contemptum nitor persuadere legenti. Hoc opus impressione publicatum est, incipitque: Cum nihil sit vita.

Item contra vitium Proprietatis Monachorum scripsi librum unum, qui est impressus & incipit: Omnes ad vitam aeternam.

Item scripsi chronicon Coenobii Spanheimensis, cui tunc praefui, opus magnum & multorum vigiliarum, atque laborum in cujus editione per annos duodecim desudavi, interpositis tamen vicibus. Omnium successiones Abbatum a fundatione eius usque ad me, & gesta eorundem diligentissime perscripsi, multa per digressum in Germania facta interserens, perducens historiam usque ad annum Dominicae Nativitatis millesimum quingentesimum secundum.

Scripsi etiam libellum unum de modo & forma visitandi claustrales, qui est impressus, & sic incipit: Fratres tuos visitabis.

Item scripsi librum unum de modo & forma celebrandi provinciale Capitulum,qui jussu praesidentium est impressus, & incipit sic: Quoniam in celebrandis capitulis.

Item Statuta ejusdem Capituli jussu Praesidentium abbreviavi, & in unum libellum redegi, qui est impressus & sic incipit: Quoniam volenti singula.

Item Statuta annalia capituli similiter in unum librum jussu Patrum redegi, qui Coloniae habetur apud Sanctum Martinum, & in Spanheim, necdum publicatus est, jussu Praesidentium ipsius Capituli annalis. Hoc opus sic incipit: Reverendis in Christo.

Item de modo celebrandi ipsum annale capitulum scripsi Libellum unum; petente Domino Joanne Abbate Bursveldense; quod opusculum sic incipit: Reverendo in Christo patri D. J.

Item scribere coepi, ad instantiam Domini Blasii Abbatis Hirsaugiensis, chronica coenobii sui, opus magnum, & plenum laboribus, & majorem jam partem complevi fere in quinquaginta quaternionibus: sed quia Blasius amicus noster mortuus est, & iste Pharao ignorat Joseph, nescio, an perficiam opus.

Item scripsi ad instantiam memorati Abbatis Blasii Hirsaugiensis, de ruina Ordinis nostri libellum unum penticum, id est, lamentabilem, qui ex Patrum statuto legitur ad mensam in Capitulo Provinciali, estque impressus, & incipit: Cum ordinis nostri.

Item de laude scriptorum scripsi libellum unum, qui est impressus ad instantiam Domini Gerlacii Abbatis Tuitiensis, quo Fratres suos ad scribendum more veterum incitari cupiebat. Hoc opus sic incipit: Venerabili Patri Domino G.

Item de origine, progressu, & laudibus Ordinis Fratrum Carmelitarum scripsi libros duos, qui sunt impressi ad instantiam Joannis Lapicidae Prioris, & Jacobi Cuhe Lectoris ejusdem Ordinis in Crutzennach. Hoc opus sic incipit: Precibus & instantia Venerabilium.

Item de laudibus sanctae matris Annae, aviae Domini nostri Jesu Christi scripsi librum unum, qui est impressus ad instantiam Domini Rumoldi Prioris Carmelitarum Franckfordiae super Moganum. Hoc opus habetur a multis, & sic incipit: Voti compellit necessitas.

Item de Institutione vitae sacerdotalis ad Nicolaum Presbyterum Merincensem scripsi librum unum, qui est impressus, & placet multis. Hoc opus sic incipit: Petis a me, Nicolae frater. [1842]

Item ad Joannem Dalburgium Episcopum Vormaciensem scripsi opus magnum & laboriosum; quod de Scriptoribus Ecclesiasticis praenotavi, in quo a tempore Apostolorum usque ad annos Domini nostri Jesu Christi 1494. omnes viros illustres, qui aliquid scripsissent utile Christianis, quotquot invenire potui, diligenter secundum ordinem temporum, quibus vixerunt, conscripsi nomina, patriam, dignitatem, ordinem, gradum, studium & libros unius cujusque consignans. Hoc opus impressum, habetur a multis & sic incipit: Multorum saepe instantia rogatus.

Item Jacobo Uuimpfelingo Slestattense postulante scripsi aluid opusculum de his Scriptoribus, qui in Germania duntaxat floruerunt: in quo plures sunt, qui in majori Cathalogo Scriptorum non habentur, & praenotavi hoc opus, Cathalogum de Luminaribus Germaniae, sive illustrium virorum Germaniae. Hoc quoque opus dudum impressione multiplicatum est, & sic incipit: Quoniam sunt nonnulli.

Item de Computo Ecclesiastico scripsi Librum unum ad instantiam Fratris Alberti Latronis Guardiani Ordinis Minorum, qui non est publicatus & incipit: Joannes Trithemius Abbas.

Item scripsi de viris illustribus Ordinis mei Sancti Benedicti libros quatuor; quorum primus agit de initio, & processu Ordinis, laudes ejus complectens in genere; Secundus continet Sanctos ejus ex ordine canonizatos; Tertius continet Romanos Pontifices, Cardinales, Archiepiscopos, & Episcopos ex Ordine assumptos: Quartus continet viros Ordinis illustres, qui scriptis & Lucubrationibus suis non minus Ecclesiam, quam Ordinem nostrum magnifice illustrarunt. Hoc opus adhuc paucis communicavi amicis, nec est impressum. Incipit autem: Cogitanti mihi ac crebrius.

Item mandato Praesidentium Capituli nostri annalis scripsi de triplici regione Claustralium libros tres. Hoc est de Monachis incipientibus, proficientibus, atque perfectis, quod opus impensis ipsius Capituli impressum est, & sic incipit: Cum vitae monasticae statum.

Item eodem imperio compulsus scripsi de Spirituali exercitio Monachorum, quod opus cum praescripto volumine coimpressus est, & sic incipit: Quoniam opusculum de triplici regione.

Item ad instantiam Domini Joannis Abbatis Burtzveldensis praedictum exercitium Monachorum abbreviavi: quod opusculum cum praescriptis est impressum, cujus initium; Et si formula spi.

Item ad instantiam cujusdam Principis (a) coepi scribere magnum illud arduumque opus Steganographiae, quod octo libris foret terminandum, complevi autem duos, & tertium inchoavi, (b) incertus, si reliquos edere debeam: quoniam & maximos requirit laborem sudorem, vigiliam, industriamque: & propter inaudita hactenus mirabilia, quae docentur in ipsis (quanquam omnia sint pure naturalia & sine ministerio cujuscunque superstitionis) verendum mihi est, ne ab his, qui tanta mysteria minime capiunt, in suspicionem alicujus malae artis trahere. Sum autem de consummatione dubius: eritque forsan mihi expediens, quoad haec mirabilia per me inventa cum me moriantur & sepeliantur; ne mortuus etiam a non intelligentibus, aut temeritatis, aut superstitionis arguar quamvis injuste. Hoc opus sic incipit: Antiquissimos sapientes, quos Graecos sermone Philosophos app.

Item scripsi aliud opus mirabile, & laboriosum, quod γλωττευφορίαν, id est Linguae fertilitatem, (c) praenotare mihi placuit, quoniam per ipsum homo Latinae Linguae penitus ignarus, modo literas formare [1843] sciat, in una hora cum Deo & bona conscientia discet unum occultum modum, quo latine congrue & ornate poterit scribere, quicquid voluerit in quocunque negotio mundi. Hoc opus nulli communicavi, nisi M. Regi, (d) Euripono & Adelpho. (e) Incipit autem. Clementissimo Principi D.

Item scripsi ad instantiam Udalrici dicti Kreidwyss de Eslingen Doctoris Theologiae, & Canonici majoris Ecclesiae Coloniensis librum unum de certis quaestionibus in Evangelio Joannis, vitio scriptorum depravatis. Hoc opus sic incipit: Cum aliquando ad Coloniam pro quibusdam.

Item scripsi ad instantiam quarundam Sanctimonialium de institutione virginitatis librum unum, qui sic incipit: Sancta virginitas, quae virginis dicatur filio, tot habet timere pericula, quod vita momentis praesens rotatur.

Item de continentia viduali scripsi alium, & de institutione vitae conjugalis: quorum exordia jam memoriae non occurrunt.

Item serenissimo Principe Domino Philippo Comite Palatino Rheni, ac Bavariae duce jubente, scripsi Chronicon breve, successiones Ducum Bavariae complectens a Carolo Magno usque ad istos, qui hodie vivunt; cujus exordii non sum memor.

Item Reverendissimo Domino Archi-Episcopo Moguntio Bertoldo jubente scripsi de Crucibus, quae in lineis vestibus hominum nostro apparuerunt tempore in diversis locis, quid protendant, futurum significantes. Hoc opus sic incipit: Cruces in vestimentis hominum apparuisse frequenter.

Item scripsi pro mea devotione Cursum ad septem horas Canonicas de sanctissima avia Christi Anna, instar cursuum intemeratae semper Virginis Mariae cum hymnis, antiphonis, responsoriis atque collectis, qui incipit: Deus in adjuto.

Item scripsi & Rosarium de sancta Anna cum salutatione, quae incipit: Ave Dei genitricis.

Multa etiam alias Supplicationes, vel Orationes scripsi. Rosaria quoque de diversis sanctis, pro devotione illorum, qui instabant.

Item de miseria Praelatorum claustralium scripsi unum opus non parvum ad Macharium Abbatem Limpurgensem: quod nec dum edidi in Lucem. Incipit autem: Ut de miseria Praelatorum.

Item Orationes in Capitulis Ordinis Provincialibus, & annalibus, multas a me prius editas dixi: similiter & in aliis locis, quarum certum habere numerum hac vice nequeo.

Inter quas una est, quam librum de duodecim excidiis sanctae religionis praenotari placuit, in Reinartzborn habita, quoniam prolixa est.

Item scripsi, & quaedam alia parva opuscula de laudibus quorundam sanctorum, quae adhuc non satis emendata mihi: videantur, ea recensere superfluum duxi, quousque si Deo placuerit, in lucem aliquando edantur.

Item Epistolas multas ad diversos his 23 annis scripsi, quarum utiliores judicio meo in uno volumine scriptas comportavi: quod sic incipit: Petitis, ut copias Epistolarum.

Item scripsi etiam de sancta Anna Sequentias duas, quarum altera in ejus festivitate cantatur a multis sub melodia illius de Assumptione sanctae Mariae: altera non respicit festum, sed commemorationem Scribarum Cancellariae Treverensis. Composui sub melodia illius de beata Virgine, quam Franco composuit Scholasticus: Ave praeclara. Prior autem sic incipit: Exultent in hac die cuncti famulantes Domino: Hodie coelorum Annae sacrae secunda incipit Jesu [1844] coelorum Regis sanctam laudamus aviam devotis carminibus Annam. Omni laud.

Item scripsi & de sancta Hildegarde Virgine unam Sequentiam, quae sic incipit: laus sit tibi Domine, Rex aeternae gloriae, Jesu, corona virginum. De sancto Ruberto Duce Bingionum similiter Sequentiam unam, & totum Officium Missae ad instantiam Dominae Gudae Spechtin, Abbatissae Monasterii ejus, quod circa Bingen est.

Et de multis quidem sanctis ex rogatu ministrorum eorundem collectas secretas, & complendas feci pro eorum devotione.

Haec sunt commemorata opuscula mea, quae me ex eo tempore, quo Abbas fui in Spanheim per 23 annos scripsisse jam memini, quae partim perfecta sunt, partim imperfecta remanserunt propter multas & continuas occupationes meas, cum in re familiari, tum etiam in visitandis Monasteriis Ordinis nostri, quibus multo tempore in diversis provinciis nimium fui occupatus. Unde non potui in omnibus satisfacere neque meo desiderio, neque petitionibus amicorum meorum.

De caeteris opusculis meis postea scriptis in Abbatia sancti Jacobi prope Herbipolim.

Cum anno Domini 1506, aetatis autem meae 45. multis rationibus inductus priorem Abbatiam meam Spanheimensem infructuosis plenam laboribus decrevissem, obtulit se, dispositione divina, ut reor, opportunitas, qua in meam, cui nunc praefectus sum, Abbatiam sancti Jacobi in Herbipolensium suburbio postularer. Quae etsi pauperior videatur priore, non magnifacio, cum sit eadem ratione quietior, & meo plus conveniens instituto, qui malo pauper & abjectus Christi, & sanctarum Scripturarum amore latere in angulo, quam multas possidere divitias cum mala inquietudine mentis. Si quid ergo inantea scribere mihi per otium, ut spero, licuerit, consequenter per ordinem consignare curabo.

Et primo quidem scripsi in Abbatia sancti Jacobi majoris: de Laudibus divi Joseph, nutricii Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi librum unum satis prolixum in viginti capitula distinctum. Quod opus sic incipit: Magno saepe desiderio statui. Dicavi autem hoc opusculum Christophoro Frederico de Reddwitz Bambergensis Ecclesiae majoris Canonico.

Huic opusculo subjunxi Rosarium unum de ipso nutricio Christi sanctissimi Joseph.

Orationes quoque supplicatorias de eodem composui tres pro excitanda devotione mea.

Item Officium missae secundum consuetudinem nostram ordinavi, cui & Sequentiam conjunxi sub melodia concentu puerili cantandam, quae sic incipit: Cantemus incliti laudes. Item scripsi ad propositam mihi quaestionem per Dominum Burckardum de Horneck Medicinae Doctorem contra Simonia, & peculiam quarundam Monialium tractatum unum, qui sic incipit: Est coenobium quoddam mo.

Item scripsi primo anno Abbatiae meae apud sanctum Jacobum Epistolarum familiarium libros duos, quorum primus continet epistolas ultimi anni Abbatiae meae Spanhemiens [sic] numero 78. qui sic incipit: Oportune satis admonuisti frater. Secundus vero continet epistolas primi anni Abbatiae meae sancti Jacobi Herbipolensis numero 60. & incipit: Ut pleno fraternitatis.

Item scripsi eodem anno, qui fuit Dominicae nativitatis M. D. VII. opus laboriosum in sex libros divisum ad Joachim Marchionem Brandenburgensem Principem Electorm, quod Polygraphiam praenotavi, & incipit: Legimus complures veterum sapientes Reges Principes &c.

Reliqua non addidit Trithemius.

[Footnotes, cols. 1841-2]

(a) Philippi Palatini Electoris: ita annotatum alia manu. (b) Margini alia manu asscribitur: Credo esse in Suburbani Arg. Carthusii Bibl. (c) De hoc Trithem. Ep. 23. lib 1 ubi vocat partem suae Steganographiae.

[Footnotes cols 1843-4]

(d) Puto Maximiliano Regi. Et alia manu margini est adscriptum: Erit ergo in Bibliotheca forte Caesarea. (c) Fatrem videtur intelligere Jacobum Trithemium.

Chronicon Hirsaugiense

[584]

Apparuit his temporibus in Gallia homo Italus nomine quidem proprio Joannes, sed per arrogantiam ipse Mercurium se voluit appellari: uxorem habens et liberos: servos & ancillas, qui uno cum ipso linei duntaxat erant induti, singuli singulas catenas ad collum ferreas portantes, eo videlicet amictu incedentes, quo Damis Magistrum, & Philostratus scripsit incessisse Thianaeum Apollonium. Hujus Thianaei Philosophi magi (ut vulti se tunc habebat opinio) Mercurius iste imitatorem se gloriabatur, atque discipulum, & pollicebatur magna, inusitata, & prorsus mirabilia, (quid si dicam incredibilia) se namque veterum omnium Hebraeorum, Graecorumque, Latinorumque scientiam omnem perfectissime gloriabatur assecutum, contemnens veteres pene cunctos, tam Philosophos, quam Theologos, cum praeter se unum omnes diceret fuisse indoctos, & nullum ex eis omnino esse sapientem extitisse in arcanis. Unde profitebatur se in omni scientia mundi conversatum, mysteria & arcana rerum naturalium intelligere omnia, profundaque posse investigare omnium scripturarum, & nihil ignorare illorum, quae scire homo quicunque possit in mundo. Magnam in publico gravitatem praeseferebat, moribus & incessu quadam severitate maturus, ducebatque vitam cum mendicitate satis austeram. Se natum ad res summas testebatur. Divino se numine plenum asseruit, & grandia posse clamavit. Metallorum veram transmutationem, quam Alchimistae omnes non minus fatue, quam laboriose inquirunt, Mercurius iste promittebat, voluitque videri omnia scire, & nihil penitus ignorare. Se infelicia posse felicitare, & felicia posse in infelicia gloriabatur, quod non daemonum auxilio, sed arte magices naturalis, (quam prisci Reges & sapientes habuissent in pretio) fieri oportere dicebat. Erat autem sicut audivi ab his, qui cum eo locuti sunt, homo quasi sine literis, & neque satis linguae peritus latinae. Aliquanto tempore Lugduni mansit in Gallia, non postremo loco habitus, apud Lodovicum Regem Gallorum, qui convocatis Doctoribus medicinarum, praecepit ut examinis gratia cum eo de scientia disputaret. Parentes mandato Regio Doctores Mercurium conveniunt, colloquuntur et disputant, promptulum ad cuncta inveniunt, stupent & mirantur hominem sine litteris ad sufficientiam latini sermonis ingenium habere tam profundum, maxime in medicinis. Redeunte post examine ad Regem Doctores dixerunt illum supra hominem sapere, sed unde haec tanta habuerit, vel in illo lateat secretum, se prorsus ignorare.

Donavit iste Mercurius Regi Lodovico ensem, centum octoginta gladiolis refertum & mirabili satis ingenio fabricatum, clypeum cum speculo singulari factum ingenio quod nescio quid virtutis continere debeat occultae. Pollicebatur denique Regi filium ex Regina nasciturum, quem ipse felicitate posset velletque supra felicitatem magnorum Alexandri & Caroli Regum, etiamsi contrarium astra minarentur. Anno vivendi supra naturae periodum viginti sua se arte Regi daturum pollicebatur. Profitebatur & alia non solum miranda, sed etiam ut mihi videtur impossibilia, nisi per Deum qui solus omnia potest. Utrum ex Deo quippiam habuerit [585] talium, ego scire non potui. Aurum quo fuerat honoratus a Rege Ludvico, mox ut Castellum exivit, pauperibus totum distribut, suos nihil reservans in usus. Haec primo litteris, postea sermone accepi a duobus viris docti, Eustachio et Narcisso, quorum alter hodie Lugduni, alter vivit Parisijs. Testem adduco tertium Joannem Vvirdingum de Hasfurt, Comitis Palatini Mathematicum, qui & ipse apud Budoras hodie vivit cum suo Principe Ludovico. Plura brevitatis causa de hoc homine intermitto, ne fiam prolixior. Quo devenerit, vel ubi nunc sit mirabilis iste Mercurius, ego scire minime possum.

Verum iste nobis de Mercurio scribentibus occurrit Ferrandus, qui anno Christianorum millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, juvenis annorum viginti, miles auratus, artium Philosophiae, Medicinae, simul ac Theologiae, atque Juris utriusque Doctor cum octo equis de Hispania venit in Galliam, & sua incredibili scientia omnes Parisiensium Doctores vertit in stuporem. Erat in omni facultate scripturarum longe doctissimus, vita et honestate conversationis morigeratissimi compositus, non superbus, non elatus, non vane gloriosus, ut Ioannes ille Mercurius, de quo diximus, sed humilis, mansuetus atque modestus, & omni reverentia decoratus. Quoquies loquebatur cum viris eruditis, se puerum decebat esse indoctum, nec dignum, qui cum peritis debeat habere colloquium, cum tamen latine differte, erudite, atque prudentissime loqueretur in omnibus. Mirabili et incredibili vigebat memoria, quippe qui novum & vetus Testamentum, Nicolaum quoque de Lyra, scripta S. Thomae de Aquino, Alexandri de Ales, Bonaventurae, Joannis Scoti, & aliorum in theologia complurium, decretum quoque, & omnes utriusque juris libros, in medicinis similiter Avicennam, Galenum, Hippocratem, Aristotelem, Platonem, Albertum, omneque Philosophiae libros tam plene atque perfecte commendaverat memoriae, ut similem non habuerit alterum. In allegando fuit promptissimus, in disputando solidus & acutus, semper vincens, a nullo unquam superatus. Lingua, denique Haebraeicam, Graecam, Latinam, Arabicam & Chaldaicam perfecte noverat loqui, scribere, legere & intelligere, quod in tali juvene nimis fuit mirandum. Missus Romam orator per Regem Castellae ad summum Pontificem Eugenium quartum, in omnibus Galliae Italiaeque Gymnasijs publice disputans convicit omnes, ipse a nullo unquam vel in minimo convictus. Varius de ipso fuit apud Parisienses opinio, alijs magum, aut daemonio plenum judicantibus, alijs contrarium sentientibus. Nec defuerunt, qui Antichristum fore putarent: quorum opinionem vita hominis per omnia Christiana redarguit.

Contempsit autem post annos paucos omnem scientiam hujus mundi, & pro Christi amore saeculo valedicens ad insulam navigavit Majoricam, factusque Eremita solitarius Omnipotenti Deo usque ad mortem in sancto proposito servivit: scripsit ante conversionem in Almagestum Ptolemaei commentaria quaedam subtilissima. In Apocalypsin quoque Beati Joannis Apostoli pulcherrimam expositionem & semipropheticam lucubravit. In Eremitorio autem suo & multa scripsit, & certe miranda opuscula: quorum praenotationes memoriae non occurrunt. Praeter illud opusculum quod Perianacriseon boni numinis praenotavit, in duobus [586] libris tractatu res incognita mihi. Ejus fuit discipulus & omnium haeres voluminum Libanius Gallus omnium hujus tempestatis Doctorum quos ego noverim facile doctissimus: apud quem vidimus plura Divi Pelagij opuscula, quorum lectio nostrum excellit ingenium.