To the main page

Johann Burckhardt Mencke

De Charlataneria Eruditorum

p. 61

Sed quam facile imponi sibi patian-

p. 62
tur hi omnis antiquitatis promi con-
di, testes nobis sunt, ut alios ta-
p. 63

ceam, omni exceptione majores,
Athanasius Kircherus & Jacobus Gro-
novius. Erant Romae quidam ado-
lescentes lasciiviusculi, qui cum aliqu-
bi in urbe brevi excitandum aedificium
intellexissent, ut Kircheri ingenium
tentarent, eodem in loco clam defodi
curabant scabrosum lapidem, quem mi-
ris nonnullis & ad libidinem excogi-
tatis figuris deformaverant. Quid sit?
jaciuntur fundamenta novi operis;
tollitur lapis, novum vetustatis monu-

p. 64

mentum, ipsa sui integritate admiran-
dum; quaeritur Oedipus; itur ad Kir-
cherum. Is vero, viso lapide, tripu-
diare prae gaudio & pedibus terram
pulsare, mox circulos, cruces & signa
ad unum omnia tam concinne, tam
apposite explicare, ut nihil supra.

p. 64 footnote

Ut nihil supra.] Suc-
currit alia de eodem Kir-
chero relatio aeque jocun-
da. Obtulerat illi ami-
cus familiaris chartam
bombycinam, quasi Chi-
nenses utuntur, miris cha-
racteribus insignem. His
explicandis cum multum
operae & olei impendisset
bonus Athanasius, ami-
cus denique impostor va-
ni laboris pertaesus, ultro
papyrum speculo admo-
vit, statimque Kircherus
indigne se deceptum de-
prehendit; cum ista lite-
ris Longobardicis retror-
sum pictis Schedae inscri-
pta legerat: Noli vana se-
ctari & tempus perdere nu-
gis nihil proficientibus.

p. 228

Non sunt praetereundi gloriosi pro-
missores librorum edendorum, quo-
rum cum integri catalogi prostent,
unum tantummodo* adducam An-

p. 229

dream Mullerum Greifenbagium, qui in-
timam linguae Sinicae peritiam jactita-
bat, ejusque Clavem magno promitte-
bat hiatu, sed, ut eventus docuit Jo-
bum Ludolfum, ** eam tenebat juxta
cum ignarissimis, adeoque magna mi-
natus extricavit nihil.

** Hujus duas lectu
jucundissimas hac de re
epistolas exhibet Struvius
Act. lit. T. VI. pag. 47-51.