To the main page

PUG 557 f. 124r Fletcher 1


Reuerende in Christo Pater Domine et Amice Suauissime

Vt primum Ratisbonam attigi quo ex itinere relicto meo comitatu Passauij
selexi, animo perficiendi ea, quae a Reuerenda Paternitate Vestra mihi fuerant commissa
mox petita atque eadem die obtorta audientia a Caesarea Maiestate procurante
Excellentissimo Domino Cancellario Comite A Martinitz, (abfuit enim Dominus Comes Bernardus)
placide et cum magna illius beneuolentia dixi ea, quae dicere oportebat: atque ut
breuiter dicam, omnia obtinui. Neque enim tam bonam occasionem elabi passus sum
ratus cudendum esse dum ferrum calet, qum de omnibus Suam Maiestatem
informarem. Hace quidem 25 Julii: 30 Julii versum ad Caesarem uocatus haec
ut perscriberem Vestrae Reuerendae Paternitati mandata accepi. Nimirum Caesaream Maiestatem
patrociniam suscipere tam personae Reuerendae Paternitatis Vestrae, quam operum ab ea ceptorum
omnibusque nobis iam institutum uelle promouere, de quo etiam literas
exhortatorias dabit Sua Maiestas. Deinde cum Reuerendae Paternitati Vestrae in tam
arduo opere nimium grauetur, et quo minus cito in lucem prodeant opera illa
desiderata id proueniat ex defectu socii, qui laborem scribendo et transcribendi
subleuat, uelle Caesaream Maiestatem stipendium annuum ordinare pro socio alendo.
Cupere autem se informari, quo medio illud stipendium sit ordinandum, an Reuerendissimo
Patre Generali conscio, et quantum sufficere patet pro anno. Sed et illas Matrices
linguarum orientalium literarum exculpi vult Sua Maiestas: poterit ergo Vestra
Paternitas Reuerenda cum illo sculptore Germano de pretio transigere illud que literis
consignatum mittere Suae Maiestati. Praeterea scire desiderat quid remoratum
editionem illius lexici CoptoArabici uelle enim de mediis etsi hic cogitare.
De nouo de excursu Reuerendae Paternitatis Vestrae ad aulam Caesaream quando commode
institui possit, informationem petit: an necessario differendum quousque illa
opera perficiantur? neque enim eo itinere Sua Maiestas retardari uult opus
tam nobile, quantumuis illius praesentiae percupida. Hae quidem Caesarea
majestas. Ego uero ut illum tractatulum de qualitatibus et uiribus simplicium
cognapendis mecum communices, quem retulis suis discipulis aliquando tradidisse;
dixi certendo nescio enim qua infortuna sermo de hoc inter nos ceptus fuit
interruptus. Cum Admirabili Reuerendo Patre Gans Confessorio Suae Maiestatis heri familiariter
... prosoprebus desiderant aduectu Vestrae Paternitatis Reuerendae est ingenium cernituo
dicebatque Viennae plurimos libros et forte plures quam Romae orientalium
linguarum extare in Bibliotheca Suae Maiestatis. Quod erit stimulus Vestrae
Reuerendae Paternitati ad iter animo aequiori ferendum. Librum de Magnete cum primum
fuerit ingressus, ne quaeso tardet lux sitientibus porrigere. Haec me fauori
et gratiae Reuerendae Paternitatis Vestrae studiose commendo.

Ratisbonae 3 Augusti anno 1640

Seruus studiosissimus

J Marcus Marci

PUG 557 f. 127r Fletcher 2

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice obseruandissime
Scripsi Reuerendae Paternitati Vestrae Ratisbona ea, quae mihi a Reuerenda Paternitate Vestra fuerant commissa, apud Caeseream
Maiestatem ex uoto transegisse. Confido meas literas ab Illustrissimis Comitibus de Martinitz,
ad quos Ego direxi, recepisse. Et cum sex hebdomadae praeterierint, responsum cum desiderio
expecto. Scripsit mihi Reuerendus Pater Gans Reuerendam Paternitatem Vestram nescio quas persecutiones habere. quod cum
nimis generite dicatur, me ualde solicitum reddidit. Et cum quaedam ex his scire intersit,
transcripsi partem Epistolae. Illustrissimus Comes Bernardus dolenter mihi fuit quaestas nihil
responsi ad suas literas obtinuisse. Ego cum multis beneficijs ab eo sim affectus,
sciamque studiosissimum esse Reuerendae Paternitati Vestrae, neque parum fecisse apud Caesaream Maiestatem, quod
e re nostro sit futurum, optarem gaudere de aliquali beneuolentiae et mutui affectus declaratione.
Sphi modo quae Amicus meus M. Georg Barschius per me scribi uoluerit, et schaedata
hic adiuncta intelliget. Est certe uir optimus et rerum chymicarum peritissimus, uerum
desideratum finem necdum assecutus; quem non auri sed Medicinae gratia tam solicite quaerit
Caesarea Maiestas admodum curiose de illo heliotropo et me quaerebat, an illud nossem,
uel saltem effectum effectum uidissem. negaui utrumque: Mirantique dixi abuti non fuisse ausum
incipiente tum primum Amicitia, atque illud petere quod pro secreto maximo haberet.
Si in aegre non ferat, et in specie dici non expedit, rogarem in genere duntaxat rescire
resne sit naturalis an factitia, mineralis an uegetabilis, et an in nostra Patria representibilis.
Quidquid dictum fuerit, seruabo sub eodem sigillo, quo fuero obligatus. Praeterea
peto descriptionem illius atramenti, uariegati et succulabo, utramque Romae mihi promissum.
Si quid praeterea scita utile, addere non grauetur. Sed et illud significare an lexicon
Copto Arabicum cum literis Arabicis sit excudendum. Ursi proximis literis matrices illas
orientalium literarum quamprimum exculpendas: ut si forte hic quid sile esset edendum,
nobis non desint necessaria instrumenta. Hisce precor Reuerendam Paternitatem Vestram quam felicissime valere
et quam citissime nos invisere. Dignetur salutare Reuerendus Pater Ferrarium et signi praeterea
noverit suum servum Joannem Marci.
Pragae 12 Septemb. anno 1640
Reverendae Paternitatis Vestrae
Servus perpetuus,
Joannes Marcus Marci

PUG 557 f. 64r Fletcher 3

Reuerende in Christo Domine et Amice Obseruandissime

Gratissimae mihi fuerunt literae Paternitatis Vestrae Reuerendae: ex quibus de propensione ad
iter suscipiendum diu a nobis desideratum accepi. Scripsi de hoc Caesareae Maiestati
et ut uerum fatear, ignem igni addere fui conatus: quo iucundissima consuetudine Romae
tam praegustata liberius fruerer. Rescripsit Sua Maiestas id negotium Suo Confessario
imposuisse ut hodie Paternitati Vestrae scriberet quo finito opere Magnetico in festam paschalis
huc excursat: mihique mandauit ut Reuerendam Paternitatem Vestram ipse quoque ad iter hoc suscipiendum
hortarer. Ecquidem si quid influxus animorum potest, non tam hortari et persuadere
suum toto animi impetu attrahere conabor. Dominus Comes Bernardus iam ultra tres
septimanas hinc abest, iussu Caesaris in Silesiam profectus. Reliqui Amici communes
potissimum Reuerendus Pater Santinus, et Dominus Barschius Reuerandam Paternitatem Vestram officiosissimi salutant. Librum
magneticum haud dubie iam manu missam cum desiderio expectamus. Praeterea
descriptionem itineris illius Aethiopis, cuius patria nascentem habet Nilum, pro ut in
prioribus literis petij dignetur secum mihi afferre, cum multum eiusmodi relationibus
afficiar. De reliquo precor ut iter hoc suscipiendum felicisse et ex animi sententia
succedat, me uero cepto fauore et gratia prosequi dignetur. Praga 12 Januarij 1641

Reuerendae Paternitatis Vestrae
Seruus
Joannes Marcus Marci


PUG 557 f. 92r Fletcher 4

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice obseruandissime

Spem de aduentu et quidem proximo Reuerendae Paternitatis Vestrae, qua me et alios plures
illius cupidos lactaui, haec ultima epistola precidit, male que sit illis
tardigradis, per quos stant ille morae, nostraque desideria non sine cruciatu diferuntur;
Tametsi uero iussu Caesaris scripsi Reuerendae Paternitati Vestrae, suo ut aduentu eodem gratificaretur
uereor tamen ne editio lexici coptoarabici remoretur. Sed si typos habemus,
quid prohibet vllius editionem hic fieri et honorem patriae potius quam exteris
concedi. Quod attinet statum patriae, pacem in proximo futuram omnium ore
celebrari audimus et credimus; num qui amant ipsi sibi somnia fingant;
interea tamen arma undique circumferuntur, Marsque cruentus pauidas Musas terret.
His diebus miles Suecicus Bohemiam, atque illius metu urbem praesidium militare
est ingressum. Literas Banner a nostris interceptae si legi potuissent, haud dubie clades
auertissent: uerum in his ego, et plures alij mecum frustra insudauimus, O
quoties lamentati sumus nimium tenacem suorum secretorum Patrem Athanasium, qui
hanc artem me non docuerit, quae toti Regno salutem attulissent! Illarum copiam
transmitto, ut sensum numerorum et alphabetam nobis remittat, saltem in alia
occasione nobis usui futurum. Illust Dominus Comes Bernardus legatione in Silesiam bene
defunctus redijt, et Ratisbonae manet aduentumque Reuerendae Paternitatis Vestrae una cum Caesare
cupide expectat, quem Deus nobis cito largiatur.

Valeat felicissime nostri memor. Pragae 2 Martiij 1641

Reuerendae Paternitatis Vestrae
Seruus
Joannes Marcus Marci

PUG 557 f. 65r Fletcher 5

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum desideratissime

Expectans expectaui librum diu desideratum: quem plenis uelis huc contendere
accepi: sed frustra. Ita sane ut naufragio periisse, aut Harpyierum uncis
manibus haesisse suspicior. Intelligo uero exemplar Caesareae Maiestati transmissum
placuisse, sicuti et alijs me felicioribus, qui ipsum legerunt. De hoc autem, per me
moneri uoluit Vestram Reuerandam Paternitatem ut si in posterum Caesereae Maiestati transmittunt scripta librosue,
in quibus Graeca nomina continentur, illorum interpretationem margini miserere
ne grauetur. Moleste enim fert Caeserea Maiestas ingeniij sui impetum illis scapulis
allid i: cum interpretes uel otium desit in lexicis ea quaerendi. Caeterum quod
in Sphyngibus expugnandis totam industriam ponat, desiderium meum expleuit.
quanquam speraui thesauri CoptoArabici editionem illis priorem. Magno enim huius
desiderio teneor: propterea quod non leuis flamma linguae Arabicae in sensu denum
addiscendae animo insedit. Verum deesse mihi Praeceptores et occasionem discendi
est quod doleam. Et tametsi Vestram Reuerendam Paternitatem in tam utili et diuino opere interpellare
moleste fero: non tamen animi impetum ualeo cohibere, quin breuem informatiunculum
hic petam. Hactenus quidem institutiones Petri Metoscitae memoriae tradidi: incepi
modo lexicon Arabicum Raphalenyij describere et memoriae mandare: ita ut sperem
unius anni spatio totum memoria posse comprehendi. Verum haerere faciunt dictiones
absque punctationibus positae. deinde quod ignorem sonum quarundam literarum: neque
conuenire uideo. Kirstenio cum Metoscita: ut nesciam cui sit fidendum. Rogo
itaque Vestram Reuerendam Paternitatem ut in his tenebris luculam accendat: quaue methodo secare et fructuose
progredi debeam, me pauco informet. Praeterea rogo dignetur alicui committere inuestigandum
an Romae inueniatur Auicena Arabico Latinus, et quo pretio. Atque hic precor in opere
cepto. Diuinam assistentiam: meque illius amori studiose commendo Pragae 5 Octob 1641

Reuerendae Paternitatis Vestrae
Ex asse Seruus et Amicus
J Marcus Marci


PUG 557 f. 82rv Not in Fletcher

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum desideratissime

Tandem potitus libro diu desiderato de arte magnetica, quem a Caesarea Maiestate
attulit Dominus Comes Bernardus, mihique ante alios et ante seipsum illius legendi
copiam fecit. Cuius lectionem tanta auiditate cepi, ut dubitarim singulis
inherere et dulcedinem, an uniuersa simul, ob incredibilem famem incolare amem.
Quia in non nisi paucorum dierum spatium lectioni datum, eadem qua legere, cepi
restas fames, quousque transmisso exemplari et repetita lectione me plenis prob
andis, maiorique otio et libertate singula ruminare uoleam. Optarem nonnullas
dubitationes inter legendum obortos mouere, nisi religioni ducerem impetum in reliquis
operibus ceptum ullis parecbasibus sistero uel unum minutum. Ne tamen consuetuedini
et libertati literariae praeiudicare uideor, unicum propono circa aestum maris, in cuius
causa assignanda mihi uidetur. Vestra Reuerentia certuasse, quamobrem nimirum in parte opposita
simul contingat, iam uis lunae eo minime pertingat. Videbar ego mihi huius rationem
assecutus in libro de motu et huius efficientibus causis grauitate leuitate et impulsu.
Quaestio de libratione humidi quam pluribus theorematibus nimirum hic [Greek:] hos ei typo
effero et iudicio Vestrae Reuerentiae sisto. Igitur luna in
m culminante, fiat aestus in a b c dico in parte opposita
f k i pariter aestum fieri, illi per omnia solem. Quia
enim partes a c magis pressae expellunt partes d g minus
pressas, hae uero partes e d, a quibus f i urgentur,
quousque in parte opposita k sibi occurentes, partem k,
quod impetum nequeat exonerare, in locum altiorem expollent,
Quod autem partes b g impulso non sursum, sed ad latera
impellantur, constat ex natura fluxus. Itaque si ex uase
o aqua influat in aliud uas subiectum s habeat uero ostiolum
in t, ut quantum influxit, effluere possit, nullus in circuitu p
fit aquae tumor: uerum p in q, hoc in r se exonerat; quae
demum in aerem efluit se leuiorem. Quod si foramen obstruat
a lateribus uasis prius in tutiorem ossurgit, inde in minores cir
culos impetu refluxo. Haec ubi fusius ubi et illum propius. Archimedem
in libro [Greek:] peri tou agoumenon in dubiam uoco, si abiblare et ubique
limitatione sumatur, ob rationes contrarias et experientiam. Ratio
sumitur ex natura fluxus, quo est impetus ad motum lateralem.
Corpus g concretum eiusdem ponderis et modsi quia fluxu caret expertitum
ab humido. Experientia in glacie innatante aqua leuiori aut non magis
grauis. Sibi Mercurius odore plumbi coagulans eodem Mercurio fluido innatat,
quousque ab eodem resoluatur. Expectabo tamen iudicium Vestrae Reuerentiae.
Consilium Geographicum saepius in opere magnetico citatum una cum Domino Comite
Bernardo auide expectabimus: qui unum exemplar pro se habere petit, ut si necesse
fuerit exhibeat Caesareae Maiestati. Monet uero ut si quid ad nos transmittere
uelis, id Venetios dirigat ad unum e duobus hic in schedula notatis. Inde
enim ubique dubio habituri sumus, si inscriptio fiat Domino Comiti Bernardo.
Praeterea ne grauetur me informare qua ratione Caesareae Maiestatis opus Geographicum
a Reuerentia Vestra ceptum promouere debeat: omnibus enim modis collaborabo, siquidem
magno huius desiderio et ipse teneor. Materia illa soliequia ab Arabo
accepta necdum non aulnus iuris facta haud dubie prout bene meritis etur.
Consilium probo, atque uttuam ex illorum numero et ego, quibus
hic fauor adiunget. Huius communicationem quibusuis conditionibus
admitto. Et si literis non fidis, poteris Arabicis tegi hoc arcanum.
Mundum uero subterraneum ecquando ultum simul precor spem
gustus incredibile quantam in me orexim prouocauit. Sed ad lexicon
CoptoArabicum diu et ante alia promissum quousque in tenebris latebit?
Sed denouo neque enim si affectibus indulgendum finis erit gestamen
at praeuolanem. Finio ergo et Amoribus suis totum denoueo.
Pragae 25 Januarij 1642
Vestrae Reuerentiae
Tuus ex asse
J Marcus Marci

PUG 557 f. 71r Fletcher 6

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum Obseruandissime

Accepi descriptionem lustrati fluminis Amazonis, legique cum summa
uoluptate. Quae tamen lectio mecorem suae accrescit ulterioris
magisque particularis descriptionis. Et sane dolendum esset, si
Magister Reuerens Pater Acunha ut se ipsum forti laboris fieri etsi et omnes literas
premeret communicatione illorum operum hic et notatae huius nigismae
quae in illo audaci itinere in Chile suscepto obseruauit.
Quod quidem ego iter praefero illi Goesiano optoque, non solum
illius terrae mira sed etiam huius laboris dicti nobis consignare
Vtinam uero haec Pater filio inueniatur, qui idem in Terra Australi
tendere ausit. Atque enim mihi persuadeo ab aliijs quam uiris religiosis
Eulo Christiano necestis, illas inumeras gentes aeternum pereuntes
detegendas. Ad quod quidem Reuerentiae Vestrae non paruum momenti conferre
potest tam per dictum Patrem Acunha, tam per alios. Regem Catholicum
ui huius desiderium trahendo. Siquidem partim Dei cultum et nomen
immortale desertias modo multo maiores quam ex hacibus Indiis Chinaeque
pollicetur Petrus Terciandus de Quir Hispanus illorum litorum omnium
lustrator. Haec quidam quouis desiderium mihi atque alijs sumere.
Ad me ubico. Rtigor autem plurimum ex defectu librorum
LatinoArabicorum ex quibus iuxta consilium et praeceptum Reuerentiae Vestrae
in ea lingua proficere possum. Omnibus quidem sontatis inuesi
Psalmos Episcopi Nebiensis, et Kirstenij Canonem sedum Arabicum
libello precum Arabicarum, sed insipienti, minus utiles. Rogo itaque
Vestra Reuerentia dignetur mihi quamprimum submittere aliquem eiusmodi librum
eumque tradere Generali Procuratori Ordinis Carmelitarum cuius opera tui
sum habiturus: ut et Schaedata hic adiuncta scribat. Curatem
quaedam ex Belgio afferri authores LatinoArabicos sed nescio quos
petire debeam ne forte minus utiles ueniant. Itaque dignetur
mihi aliquos consignare praeter descriptos interpretes. De reliquo
me Fauori et Gratiae commendo, maneoque
Pragae 15 Martij anno 1642

J Marcus Marci

PUG 557 f. 69r Fletcher 7

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum desideratissime

Accepi librum de magnete, et de altero liber ArabicoLatinus Euangeliorum
nuntium desideratum. Non sine dolore uero percepi Vestram Reuerentiam et
aduersa ualetudine uires necdum recuperasse non sine iactura rei literariae.
Quod si usque Tusculi amoenitas dissipet has nebulas, forsitan non abs re erit
aerem Romanam minus salubrem cum nostrae Germaniae aere salubriori permutare,
atque ita et ualetudini et desiderio Caesareo satisfieri: praesertim cum tempore
aestiuo maius periculum uideatur instare, ne ex seminata putrilagine
seges grauiorum morborum pullulet. Quod tamen omen Deus auertat.
Quod attinet eclipsin, interfui obseruationi, quam testor fideliter et
accurato factum, cum instrumentis Tychonicis unitae molis, sextante
nimirum et quadrante azimutali: tametsi azimuta obseruata non sint,
defectu lineae meridionalis: cum illa primum nocte instrumenta in locum
obseruationi destinatum deferrentur, et mox peracta obseruatione per incuriam
loco mouerentur. Vt uero constet Vestrae Reuerentiae nihil ex parte mea defuisse
mitto ipsum calculum a me supputatum. Polliceor uero circa alteram Eclipsim,
si Deo uisum fuerit, obseruationem magis accuratam et propriam: cum huce
solum, ut testis adfuerim, neque ob uisus debilitatem uti potuerim his instru
mentis. Adiunxi hic theses medicas, quibus eo ipso die noctem obseruationi
dicatam antecedentr praesedi: quo constet me et curiosum esse, et animo
Vestrae Reuerentiae obsequendi neque diurnis laboribus a uigilia nocturna fuisse retardatum,
atque his me Gratiae et Amori altius inscribi desiderans maneo Vestrae Reuerentiae
Pragae 10 Maij 1642

Seruus perpetuus
J Marcus Marci


PUG 557 f. 86r Fletcher 8

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum obseruandissime

Accepi epistolam utramque, hanc quidem latine, illam uero Arabice nobis
ergo gratissimam probeque intellectam. Ex quibus uarie fui affectus. Nam
in recuperata ualetudine et quod iam totum te impendat operi illi diuino
tot modis interrupto plurimum gaudeo. Quod uero editio lexici CoptoArabici
sit interrupta ob inauspicata Italiae bella multum doleo. Non
debuit ille bonus uir haesitare de Exemplorum distractione cum tantam
expectationem desideriumque excitavit huius prodromus. Neque spem Italiae
uelle fore diuterna quasi nulle siue ex sola suspicione metuque facere suscepta
ne forte [Arabic letters] Vnde dicere soleo hunc ignem
esse palea at uero nostrae Germaniae ignem carbonum se uetustis Herciniae
pacecabus succentam bella longe praemeditare ut ea difficilem finem ordinata
que ruinam minuntur [Arabic letters] Et mirum
oculos hic non aperire, qui clausi tenent. Quid attiget consilium Necii Arabici,
quo suadet exercitium lectionis etiam absque uocalibus: id ecquidem facio, iamque
altera uice legi Canonem Auicennae neque maiorem experior difficultatem ad uocum
intelligendum absque uocalibus. Verum in hoc haesitabam, quod cum certae uocales
nullis praeceptis sed solo usu habeantur, uidebor mihi non aliunde, quam ex libris
punctatis hanc notitiam posse comparare. Ad quod quinam fixo facit Alcoranus.
Promittit quidem Erponius lexicon cum omnibus uocalibus: uerum an edita sit ignoro.
Potui Latinum exemplar consequi, non dubito autem Romae haberi, cum ibidem sit
translatum. Summa mihi esset gratia si per partes mitteretur literis inclusas
incipiendo a primis foliis. De Auen Sina autem quaeso dignetur ne informare
quae editio sit melior Romana an Veneta, aut si alia sit praeter has forte recentius
et quo pretio Romae ueneat. Hic enim frustra quaeritur. Et tamen illa carere
non possem; cuius dulcedinem in secunda prima lectione gustaui. In priore
enim lectione uix non desperaui ob miram dissonantiam ab acribus lectionis.
Verum usu et consuetudine omnia molliuntur: mihi certe nunc ualde dulcis est effectus
Mihique desiderium cum ambiis nocturnis magis ac magis me crescit. Si placuerit iis
literis Arabici quid interserere, mihi erit [Arabic letters]. Vale felicisse
Amicorum omnis desideratissime. Reuerendae Vestrae
Pragae 6 Decemb anno 1642

Seruus perpetuus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 88r Fletcher 9

Reuerende Domine Amicorum desideratissime

Triplicatum gaudium mihi attulit dies sacer Virginis Deiparae annuntiatae
in ipso enim diei articulo collegium Societatis ingressus inueni munuscula longe gratissima
una cum literis Reuerendo Patri Slamino traditis, quae ipse cum reliqua supelectile
a tergo reliquerat. Deinde in meridie cum mensae assedissem redditae mihi sunt
litterae Vestrae Reuerendae 7 Martii datae. Demum die sequenti liber Euangeliorum Latino Arabicus
post tot errores incolumnes huc appulit ad me beatum. Et nisi literis additae querelae
suspiciose excessum mentis temperassent: vereor ne idem mihi quod illi Seni a pestus
natis victoribus coronato accidisset. Itane uero duo amici immortales intense sint
cuius simulacrum intimis axine parietibus alte insculpti. Absit a me haec inconstantia
meus manebit Athanasius terra marique quaesitus et inuentus quam diu Spiritus hos
reget actus. Causa uero longioris silentii haec est quod cum in singula momenta sectae
cum literis et rebus a Reuerendo Patre Slamino expectantur iterum creauit hic cumulus dierum.
Sed operam dabo in posterum, ut occasio hujusmodi querelae praesidetur. Lexicon CoptoArabicum
gaudeo plurimum denuo sub paulo sedere, atque utinam illo tempore hicque quaesimentum
ad culica perducantur, sed uereor ne more suo Romae sub crescant fore.
Sphynges quoque cum illorum auctore Oedipo auide expectabimus, si in eousque monere licebit.
Vtinam pacem tot suspiriis exoptatam tandem uideamus: cuius uestigia necdum ulla
regnat toto Mars impius orbe, et extremam Patriae ruinam minetur. Spes nulla nisi in solo
Deo, qui terminum et modum omnibus est sagacissimus. Valeas felicissime et suum
Marcum amore pergat Pragae 15 Martii ano 1643

Vestrae Reuerentiae
Ex asse
J Marcus Marci


PUG 557 f. 107r Fletcher 10

Reuerende Domine et Amicorum desideratissime

Preterijt una et altera posta, ex quo literas Vestrae Reuerentiae accepi, quod adiungere uoluerim
meis literis delineationem cuiusdam uasis antiquissimi ex Aegypto ut credo allati. Est autem
fra guturnij aurati ex achate orientali, in quo eiusmodi figure uidentur, quas fit tabula
Benbina. Res sane digna quae illius Oedipo inseratur: pretium enim huius fertur 20000 fl
Verum quam promisit huius picturam meus cognatus ex quadam sapina obliuione hucusque non
satisfecit. Adlaborabo ut quum proximo mittatur. Interim significo res nostras in statu
esse paulo meliora speramus. Grata Deo propitio breui bellorum Patriae finem: siquidem ipsa Maiestas
Caesarea adest exercitio: Ciuitates Pomeraniae iugum Suecicum pertaesa incipiunt demum oculos
aperire eo aliquot millia nostrorum uocati Steticum, Gardus volentibus, occuparunt. Speramus
breui his maiora. Utinam ex Italia quoque liceret pacis desideratae nuntium recipere, atque
ita Martem sanguinem hinc fugare et ad suos Threnas relegare. Vtinam Christiani Principes
nunc uelint, quam cito nostra Aegyptus, quantum accresceret tum suis uoluminibus, si
ipse Oedipus tot sphynges et pyramides suis oculis usurparet! Verum nisi Italiam prius
a bello quiescat et exemplo praeeat seipsa aliis pacem persuademus. Deus i ecorandus ut
hoc desiderium in acttat omnibus. Quid attinet iter Indicum Patrum Societatis Iesu, quod terra quaerendum
scribis, an non praehibentur, quid si per Moscouiam instituetur: anno enim 1620 nobilis
quidam Ruthenus nomine Leuesco Petelinus iussu magni ducis ab arce Tono Moscouia:
in Chinam peracuit diebus non multo pluribus quam 40 ad Mugellenenses Sinensibus et Catainis
contiguos peractis. Quod iter minus est horridum alijs et facile successorum si Rex Moscouiae
fauere uelit, praesertim si Rex Polonie se hic interponat. Spero eadem ex Regno Mugallensi
quod amplissimum et ditissimum, magnum fractum: quod illorum religiosi nostris siles et cultura
templorum quoque filis Christianorum cultus. Sunt autem hi Sinensium Amici. Itinerarium
predicti Rutheni si necdum Vestra Reuerentia uidit transmittam legendum. Atque ita si minus consilium
sit bonum, a uoluntate tamen proficiscitur bona. Valeas felicissime et suam linguam Coptam
restitutam nobis cito communicet. Pragae 19 Sept anno 1643

Seruus perpetuus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 90r Fletcher 11

Reuerende Domine Amicorum desideratissime

Dicere uix possim quantum me exhilarunt literae Amici mei immortalis
quae et singularem erga me affectum spirabant et tam iucundis narrationibus animum
explebant. Video paulatim disponi ad id quod fieri semper optabam.Sufficit mihi nunc
non dedignari me comitem fieri peregrinationis gloriosae. Proposui aliquando Caesari quantum
expediret nostrum Oedipum coram intueri illas Sphynges, et eruderare quae etiam num
latens arcana me uero tam animo destinabam socium itineris. Annuebat capite
uerum, non prius quam libri essent perfecti: ne si quid humanitas accideret. eo thesauro
destitueremur. O utinam cito pacem reducant Caelites, nequq bella literis cladem ulteriorem
ferant: quantum bonum per nostrum Salomonem fieri poterit! Sed fata uiam inuenient.
Ego certe non nisi diuinitus me impulsum existimo ad studium linguae Arabicae ad finem
forte soli Deo notam. Neque enim dicere possum quanto huc impetu ferar: cuius etsi
incrementa in dies sentio. Incidi in Euclidem Arabicum Romae impressum, atque intra
non multos dies neque ad librum decimum legendo perueni. Tanta facilitate intelligendi
ut uix lexico indigerem, cuius uicem explebant figurae. Experior manifeste ex huiusmodi
librorum lectione multo maiorem profectum, quod firmius ob saepius repetita me
moriae haereant. Vnde plures huius generis libros auide expecto. Rogo autem dignetur
inter transeundum officinas librarias inuestigare quinam libri Arabici uenales
habeantur et quo pretio, mihique huc indicem quamprimum transmittere. Mitto descriptio
nem itineris Petelini: rogo autem mihi ucicssim communicari duas Eclipses proxime
obseruatas; alteram quidem in locis Moscouiae aut Sarmatiae, alteram uero circa Chinam,
Japonem, uel Molucas, quo certo scire possim interuallum. Magno enim desiderio
feror ad iter illud per fretum Aniam detegendum si tamen peruium est hoc mare.
Quod miror non expensi Batauos, facto principio nauigationis ex Japone, ubi magnam
fiat libertatem. Dubitationem facit quod Paulus Venetus ultra Polum uideatur
producere illas terras, et quod nullae glacies inde deferantur ad litora Sinensium,
legi tamen in Epistolis Beati Patris Xauerij extare aliquod regnum ualde opulentum nomine
Cegnico, longissimi ad Septentrionem itineris: in quo literae adeo floreant, indeque
Sinenses, Tartaros Japones gloriari se suas leges et quidquid scientiarum habent
obtinere. Quod quidem regnum fuerit sub ipso polo idem cum beatorum Insula Plinij:
aut circa litora borealia Americae. Et forte ab his originem trahunt Mexicani gens
alioquin culta satis. Conabor ad huius re experimentum incitare illos archithalassos per mathe
maticos mihi ibidem familiares. Credo enim hoc itinere iam breui adaperto magna commoda
in nostram Germaniam deriuanda: neque tum Batauos futuros sine pari, spe lucri
plures inuitante. Si quid alterius curiosi habuerit dignetur quaeso mihi communicare.
Hisce diebus mihi communicata fuit a Domino Mareschalco Comite Coloredo gemma auro
inclusa de genere onychis, incisa utraque parte figuris et literis Coptis. Cuius typum
hic cerae impressum adiungo; cui similes obseruaui in libro Signorii de Charactere Aegyptiaco.
Vas illud, cuius delineationem misi, est sub custodium mei Affinis Dionisij Misseroni
Shacz mester Caesarei, quod ipse sua manu illum delineationem ad magnitudinem uasis
designauit. Valde autem miratus fuit, cum tamen ipse hanc artem apprime calleat,
qua ratione haec gemma tam dura interius excauari potuerit, existente
ingressum per collum longius satis stricto. Credo autem quod plura silia reperiemus
per etiam inter Cornelia a magnanimo Rudopho Caesare collecta: quae non
praetermittam Vestrae Reuerentiae communicare. His interim maneo ex asse deuinctus
Pragae 7 Nouembri 1643 J Marcus Marci

PUG 557 f. 102r Fletcher 12

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum desideratissime

Libenter adiunxissem phaenomena a me indicata circa Lunam Saturnum et Martem uerum a P.
Conrado, penes quem erantm impetrare non potuis tametsi pollicerer aliud exemplar
me procuraturum. ob infesta enim praedonum itinera difficilime hic commercia fiunt
unde tam cito Francofurto illud petere enim lecebat. promisit tamen delineationem
quemprimum mittere. prodijs hoc anno Hafniae liber monumentorum Danicorum (?)
in quo autuor ( Olaus Worm medicinae ibidem professor) collegit in sua Scaniae
norias inscriptiones literis Runis. inter eclipsie uero uero miserit Cornu quoddam
aureum ante biennium repertum cum uarijs figuris hieroglyphicis. conetur
quidem ille, rege id petente, inforsitationem eisdem, sed mea quidem se a lentia
infeliciter. Quare eum ispum librum mittere enim possim, ipsam figuram mitto inspiciendam
si forte quid analogum habeas cum illis Coptis. De libro linguae Coptae restitutae
necdum ulla spes eo potiundi nobis facta, ingens uero desiderium. Rogo igitur si eam,
uti nihil dubito lucem aspexit, per R.P. ? Carmelit: ea s qua priores libros
uia ad nos dirigere dignetur unum examplum. quod iunque enim pretium et rei et uiae
lubentissime soluam. Indicem quoque librorum Arabicorum Romae ueralium, de quo proxime
scripsi auide expecto. In Euclide meo Arabico deest liber 13us. forte hunc habere
possem ex typographia Medicea, ubi est impressus liber, si forte aliquid examplar
superest defctuosum. R.P. Santinus salutat rogatque sibi indicari quam cito sperare
liceas suum Oedipum. dojunctor quaeso alios solatium dare uiso desideriuorum
non credit quam frequens hic nobiscum sit Athanasius, nosque ueat acriter quantumuis
longe absit. pergo ? ? et urere, cedatque tibi haec actio in uitalem flammam.
Pragae 28 Nouemb anno 1643

PUG 557 f. 105r Fletcher 13

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum Obseruandissime

Incidi hisce diebus in libellum Caramuelis Lobkowicz Prepositi Louanensis
a prelo adhuc colentem (dedicatus enim est ab Authore Illustrissimo Domino Comiti
Bernardo) in quo cum mira offenderim, illorum nuntius esse uolui
ne absque nuncusculo auspicarer hunc annum nouum. In eo itaque libello
tagit de quibusdam phenomenis caelitas obseruatis partim a se partim
a Patre Reita Capuccino ope tuborum opticorum a se nouiter inuentorum.
Tubus Reitae utrumque oculum spectatoris admittis, magnamque partem obiecti
uisibilis simul oculo sistit. Per hunc g. tubum praeter 9 circum Ioui
alia sidera, inuenit circa Saturnum 5 alios errones, circa Martem pluri
mos, ne uidelicet militiae princeps absque milite esset. Tubus autem
Caramuelis in suis auget obiecta, ut stella magnitudinis pene lunae pares
uidentur in quibus etiam maculas lune siles se deprehendisse affirmat.
Ipsum libellum mittam, quam primum factus fuerit meae potestatis: pro quo hodie
scribo Louanicum. Ille enim, quem legi, est Domino Bernardo ab authore ipso
missus. narrauit mihi idem Caesaream Maiestatem interrogasse an et quando
literas habuerit a Vestra Reuerentia. Ego quidem promisi, uti iussus fui, proxima
posta literas affuturas: necnon postae plures adfuerunt, neque fidem datam
soluerauit. Ipse Dnus Comes Bernardus ascendit gradatim ad summos,
ut spero, honores: factus iam praeses summi appellationem tribunalis.
Ad mea postulata expecto auide responsum. Atque sui precor felicissimum
exitum, noui nam anni exordium: maneoque ex asse Vestrae Reuerentiae
Pragae 26 Decemb. 1643

Seruus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 104r Fletcher 14

Reuerende in Christo Domine et Amicorum Obseruandissime

Multum doleo non prius rescire potuisse, id quod ex ultimis literis nesciui
nullo etiam, dum id ipsum suspicatus inquirerem accepto responso. Dabo uero
operam una cum Illustrissi Comite Bernardo ne deinceps hac mora Oedipus
remoretur. Quid uero interra parturiat animas inrequietas scire desidero
et quia iam promissum, iure exigo. Lingua Copta necdum hic auditur, utinam
ad pascha uenias una cum Auen Sina qui etiam nunc peregrinatur. Quod uero tam
auide abripiatur ille liber, gaudeo: nam hoc lucro inescatus Typographus
in reliquis excudendis non habebit causam tergiuersandi. Pretium illud non mihi
uidetur enorme: carius enim hic libros emere cogimur. Pro Auen Sina Arabico
Lipsio 40 Imperiales postularunt et Viennae pro opere magnetico 10 fl colligat
ex his reliquorum pretia. Haec autem causatar pericula uiarum et praedorum
numerus infinitus: quorum metu magna expensa fieri coguntur. Videtur quidem
nostra Patria hostium discessu aliquantum respicare: sed aliam tempestatem prospi
cimus ex Ungaria et Turcia longe alijs periculosiorem. Quin et hostes Sueci
felices in Dania progressas omnia magis suspecta reddunt. ne quin pereundum
saporare non uoluimus, paulo post seipse maiorem effectu, reducem et fatalem
Nomen Imperij euersurum sentiamus. Miror uehementer oculos non aperire
fore Reges quibus tot crescentes Respublicas exitium dicuntur. O caeca Gallia
quem perniciosum serpentem alis tuo sanguine paulo post sensura exitiale
uenenum. Sed cohibeo non profuturas querelas et finam facio. Aeternus Pimander
suum ouile tuetur, eosque quos praesunt dirigas in uias rectas. Vale amicorum
amicissime. Pragae 13 Febr anno 1644

Seruus perpetuus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 113r Fletcher 15

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice Obseruandissime

Recepi nunc primum literas Vestrae Reuerentiae datas 25 Junii una cum inclusis Reuerendi Patris Modeigren
in quibus scribit se adiungere obseruationes Monasterij factas aduersum Reitae noua
sidera Jovialia. Quas quidem obseruationes ego non inueni nescio an per obliuio
nem, dum literae signantur: an uero alicubi in itinere curiosis ingenijs mali
loco cesserit. Ego sano libertissime illas evidissem et examinassem. Quid enim hic
sentire debeam adhuc fluctuo et assensum meum suspendo. Tubum Reitae talem esse
postea se uidisse testatur Pater Lubertus, qui credam? cum non ultra 25 minuta spatij
caelestis comprehendat. At ipse de suo tubo in Epistola ad Dominum Caramuelem ita inquit nec
mirum hosce satellites ab amplitudinis tuae perspicacitate non esse notatos, forte nouo
telescopio ad hoc unice apto destituta. Solus enim hic fidelis astrorum proditor Galilei
telescopio ordinario (quo Ego nunquam amplius utor) palmam infinitis parasangis
praecipit: cum uno obiectu totam circumfusam Joui et Saturno legionem et comitatum
exhibeat, Galileano interim uix centesimam eius partem aperiente. Non postea
credere bonum religiosum. Haec falso iactare, praesertim cum ipse eferat Domino Caramueli
illis communicationem, a quo uicissim recepit tubunculum mirabile augentem stellas ad lunae
magnitudinem. Sed neque enim credo illum Patrem etsi quam nihil referre. Reliquum est
ut mihi persuadeam illusisse Reitam bono Patri alio tubo ipsi demonstrato.
Scribam proxime Domino Caramueli de hoc illique circa hoc responsum Reuerentiae Vestrae communicabo.
Interea uero nullas observationes si forte Romae sunt latentes, expectabo una cum
descriptione Magellanica iam pridem mihi promissa. Lexicon CoptoArabicum
Romae adhuc haerere ualde doleo, et suspiro dum Auicennam auidissime lego
et ad nonnullos scrupulos alludo, quos neque interpres neque lexicon Raphelensii amouit.
Ego cum Patre Basilio Capuccino si forte per nostrum Eminentissimum Cardinalem ab Harrach
qui nunc Romae est negotium absolui et ego compos fieri ualeam. Quare rogo
si quis librum a Vestra Reuerentia petit nomine Patris Basilii Capuccini, dignetur ipse
exhibere, nisi si alia forte occasio praeueniat quod mihi longe erit gratissima.
Atque his me gratiae Vestrae Reuerentiae deuoueo. Pragae 3 Septemb anno 1644

Vestrae Reuerentiae
Seruus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 115r Fletcher 16

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum obseruantissime

Multum indolui de aliquot Epistolis ad me non perlatis quas ego semper
auidisse expecto et recipio et si nihil aliud non parum mihi uidetur
si intelligam Vestram Reuerentiam et bene ualere et mei memorem esse.
Gaudeo et congratulor de illa forti facie quam nouus Pontifex attulit
nimirum qualem hoc saeculum poscit. Magnam profecto spem
facit illam pacis omen oliuae ramus in rostro columbae, et in his debe
mus ipso facto effecturum, quod animo deseruat, cuius Deus Optimus Maximus bonae
intentioni assistere dignetur. Verum terruit me rem parum clausula
epistolae non sine omine dirae tempestatis, quae nos adhuc maneat
Quam Deus dignetur benigne auertere, et in eos transferre qui oderunt
pacem. Lexici CoptoArabici ne quaeso obliuiscas Cardinali ab Harrach
amittendi, quem intelligo ad festa natalitia huc rediturum.
De Domino Caramuele, ubi moretur nunc, nescio. Hactenus Spiris egit, inde
a Gallis pulsus Francendaliam se haereat; unde postremas literas accepi
An ibi adhuc intrasse nescio: nam enim a Gallis quoque obsessam accepi
et necdum ad ultimas literas responsum recepi. Ingenium est uarium
et curiosum. Scripsit Theologica, Philosophica, mathematica et stega
nographica. Hucusque occasione cum Domino Comite Raimundo familiari
tatem contraxit cui etsi libellum dicauit suum de inconstantia perpen
diculorum. Mittam alias, quae inter nos faciunt controuersa: ex quibus
et ingenium uiri, et humanitatem perspiciet. Atque his maneo
Vestrae Reuerentiae
Pragae 29 Octob 1644

Addictissimus seruus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 111r Fletcher 17

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice obseruandissime

Claritas nominis RP Marini Mersenni iam pridem mihi est
cognita, tametsi illius praeclara opera, quae nostri temporis est cala
mitas, necdum uidere licuit. Eadem ergo difficultas nostra ad uos trans
mittendi. loquar tamen cum Patribus Ordinis minimorum qui plerique natione Galli
sunt ut illorum opera libelli desiderati Parisios deferantur. Liber de Iride
necdum est editus; causam ex frontispicio uidebis, faxit Deus ut cito ederi liceat.
Exercitus noster circa Pilsnam est collectus, eo enim hostilis accessus tam
prope ut absque conflictu non sinit recessari, utrimque animati et resoluti ad pugnan
dum. Faueat eternus deus iustae causae. De carbunculo Rudolphi Imperatoris diligenter
inquisiui, sed fabulam inuenio. nihil enim de hoc se unquam audisse affirmat
Caesareae Maiestatis thesaurarius affinus meus, cuius Pater Caesari Rudolpho fuit familiaris
ob singularem in hac arte peritiam: qua etiam Caesar delectabatur inque gemmis
uestigandis erat curiosissimus, uti ex his, quae adhuc supersunt licet uidere. Unde suspicari
pronum esse fabulosam eiusmodi gemmam lucentem in tenebris quam haud dubie
si inueniretur, curiosissimus Imperator pretio redemisset. Causa erroris forsan nomen
fuerit; quidnam a carbone ignito non quia lucet sed quia solem illi colorem refert
ita appellatur. Nihilominus tamen dico non repugnare gemmis aliquam lucem etiam
in tenebris conspicuuam ; colorem enim esse lucem modificatam ostendam in libello
huic rei dicato. Lexicon Copto Arabicum necdum accepi quia necdum Cardinalis
huc appulit, ubi recepero scribam postea quid de residuo fieri debeat. Interim
quaeso dignetur mihi gratificari inquirendo de libris Arabicis siue per se siue
per alium Romae uenalibus. potissimum opera Auen Rois desidero, et residu
um Auen Sinae, quae mihi desunt, mihique huc mittere catalogum et illorum
pretium. Spero enim breui fore occasionem qua commode mihi afferri possint
quam occasionem nollem negligere. Scit enim quantam difficultatem fuerim
expertus in reliquis. De reliquo me illius gratiae et amicitiae commendo
Pragae 25 Feb anno 1645

Reuerentiae Vestrae
Seruus obsequiosus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 116r Fletcher 18

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice

Ex illo tempore quo infelicem cladem nuntiaui me solatio literarum meum
priuaui: nihil enim huiusque accepi. Ita ne uero fortunae amici sumus
et in aduersis ignoramur. Absit mi Athanasi hoc enim tuum nomen refugis.
Ego uero si necdum meum affectum probare posui spero fore ut innotescat
Licet uero aliquam cladem passi sumus talis tamen est, quam breui
adhibiscentur. admonitio haec fecit ad cautius agendum. Deo sic iam
muto in malius omnia mutentur. Serenissimus Archidux, quid pridem
fieri optabam, est Generalissimus, cum potestate absoluta pacis belloque
Speramus breui hosti praesumptuoso cristas casuras iamque aliquod
mitium factum . Monimentum portus Viennensis, quod hostis occupauit,
ui recepit Serenissimus. Cum Turca pacem conclusam retulit noster
legatus una cum alio legato Turcico. Maluissem ego bellum cum hoc,
pacem uero inter Christianos. Vtinam Deus hanc nostram caecitatem leuare
dignetur, et saniora consilia largire. Scripsi per Reuerendum Patrem Priorem Ordinis Sancti Augustini
de Auer Rois operibus Arabicis si forte Romae inueniatur emendis.
Si nihil aliud saltem dignetur hac occasione transmittere illam Appen
dicem linguae Copte, sana cum libro artis magnae, si forte iam est
perfectus. Et si quid praeterea noui et curiosi accedis nobis communicare.
Atque his me Gratiae et Affectus commendo. Pragae 10 Junii 1645

Reuerendae Paternitatis Vestrae
Seruus et Amicus
Marcus Marci

PUG 557 f. 424r Fletcher 18a

Reuerende in Christo Domine et Amice Observandissime

Diuturni silentij causam fuisse aegritudinem, quae tanto tempore deinde affiget nos omnes doleo.
non enim paruae res literiae et auide expectationem ex illo tristi .. decessit
Deus in posterium nobis sospitem diu seruare dignetur. Occupatio illa in explicandis
accipere exesis tabulis non multo placet mihi : quod tempus magis frustrare in alia ...
consueui (?). Porro character ille tabulas incisas me perplexem reddit : quo pacto Hispani (?)
S Iacobi literis Arabicis post multa secula a Mauris demum inuentis (?) usi fuerint. ante Mohamedem
enim sermo Arabicus in exiguo pretio fuit : qui demum florente imperio Saracenarum apud
Mauros in usu esse cepit : longe uero post apud Hispanos . Verum hunc modum T...
suo tempore dissoluet . De furno illo chymico a Glaubero Amsterodami parato de quo
R.P. Santinus scripsit, fabula non est: uti asseuerat Doctor Micheli professor medicinae
Lipsiae in literis ad me datis. Hic enim misso Mastero Laeaum (?) fideli studuisse illa arcana
rem obtinuit: quae etsi nos breui est docturus, ut fidem fecit . Dabunt haec ingenia focum (?)
ad mundum subterraneum illustrandum. Accepi Syngraphum a R.P. Arriaga de acceptis 15
scudis, quae etiam persolui P Commessasium ad S Gallum. non dubito quin pro his libri a me
desiderati siue comparati et per RP nostros huc afferendi. Dignauisti mihi proxima occasione
Novum (?) catalogum transmittere, et si quid curiosi interea famam (?) accepis huc adiungere.
Nos hic obsessionem expectamus : hostis tormenta bellica in propugnaculis locauimus (?)
pro defensione. Deus nos protegat. Atque his precor felicissimum noui anni auspicium.
Pragae 2 Januarij anno 1646

PUG 557 f. 120r Fletcher 19

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice Obseruandissime

Literas Vestrae Reuerentiae datas 5 Januarii recepi denum 7 Martii non sine animi dolore: quod
uereor ne forte Patres iam in reditu essent, atque ita occasio illos libros de quibus mentionem facit
huc adferendi amissa. Scripsi quidem Reuerendo Patri de Arriega de huiusmodi Patrum relationibus mihi comparandas
sed exiguam spem habeo illorum memorem fuisse. In omnem tamen euentum si forte aliquis casus Patres
adhuc moratur, scribere uolui, et Vestram Reuerentiam rogare, ut dignetur huiusmodi relationes de China
Japone Malabare Chile Mexico etc: comparare mihique hac uel alia occasione transmittere etiamsi
lingua Hispanica editae sint, quidnam et illam relationem seu detectionem fluminis Amazonis Patris Acunna
et diu promissam Magellanicam cum fabula topographica. praeterea de Canada seu noua
Francia relationes priores, etiam lingua Gallica, si latine non habeantur. De China hic habemus
irruisse Tartaros cum aliquot centum millibus, atque Paquinum occupasse: Regem uero ne in potestatem
hostium ueniret sibi ipsi necem intulisse. Vereor, si haec uera sunt, ne priuemur magna accesione
eruditionis. Quamquam quis scit an non deus uelit hac ratione portas aperire Sancto Euangelio ad ulteriores
gentes in Septemtrionem. Optarem nihilominus ut libri Chinenses in nostram linguam conuersi quam
primum Europae communicarentur. Potissime illa historia Chinensis Patris Trignolii de qua ante plures annos
eiusdem literis uidi apud Reuerendum Patrem Monmoranti. Oedipum esse in procinctu ut in mundi scenam prodeat
gaudeo. Verum Reuerendus Pater Santino illud uerbum, sequetur, non plenum gaudium attulit: quod nimis indefinite
sit positum. Vbi audiemus sub praelo iam sudare, tamen uero in plenum nos exhilarabit spes uicina.
Interea Artem magnam lucis et umbrae auide expectabo. De pace breui componenda hic in Germania
tam fortis est Rumor etsi literis Domini Comitis Trautmansdorf Caesarei Legati confirmatus, ut fore
mihi persuadeat. O utinam. Interim me fauori et Gratiae Vestrae Reuerentiae commendeo maneoque
Vestrae Reuerentiae

Pragae 10 Martij anno 1646

Seruus obsequiosus
Joannes Marcus Marci

PUG 557 f. 117rv, 100rv Fletcher 20

Reuerende Domine
Salutem et mea obsequia

Proximo die Martij huc in Hornhaus Deo sit laus saluj et incolumes peruenimus consumptis in itinere
diebus 10. Et quo propiores loco eramus, eo fama de illis fontibus et curationibus mirandis magis increscebat.
In omnibus enim locis tam in uia reduces, quam in diuersorijs, inueniebamus qui uirtute illius aquae a
grauibus morbis se liberatos depredicebant. Ipso die quo huc accessimus erupit fons nouus Sancti
Bartholomaej dictus cuius aqua aliquot caecj surdj et claudi fortitudini restitutj quos tamen ego non
mihi requisitos. Medicus quoque curationibus praepositus Tapius nomine professor Helmstadensis
negabat se aliquid scire de huiusmodi miraculis omnesque curationes in naturae necessitatem referebat.
Id cum Perordo retulissem, qui huiusmodi curas diuinitas fieri arbitrat diligenter inquirebat
eoque me quisnam ille medicus sit. Ego uero dissimulaui me ipsum nosse. Ostendit mihi dictus
Perordus librum grandem manu scriptum in quo omnes fontium illorum octo uires et nomina
curatorum continentur, qui iam e sub prelo sunt. uero huiusmodi fontes supra 20. Sed
primarij fere hoc ordine sequuntur. Fons Maria redolet castorium quo foeminae
potissimum utuntur ad suos morbos. Fons Sambuci ab arbore iuxta fontem posita dictus, pro tabulis seu ...
ex opposito hujus Hejlbrun ad quosuis morbos. Fons Sancti Bartholomaei qui nouiter
erupit et ex opposito huius fons chalibeus dictus a sapore vitreoli. Sequitur fons
innominatus pro claudis curandis. Tum in magno septo ex asseribus 4 fontes Sancti Joannis
dictj. Extra septum ex opposito ianuae fons antiscorbuticus. Sequitur Sten Brun seu Salz Brun
quo ad podagram et exteriores affectus utuntur ad quem maximus tota die est concursus, post
Neu Gnaden Brun tum Brul Brun pro oculorum affectibus quo etiam ego utor, demum
Blut Brun pro morbis mulierum. Erumpunt hi fontes iuxta riuulae turbiculum instar
puteorum, e terra nigra et nitrosa; plerique asseribus interus septi, contra terram et latum deciduum
quod ex aspergine aquae excitatur. Circa fontes primarios adest unus et alter qui aquam haustam e puteo
in uasa huc uenientium indifferenter infundit, quorum maximus tota die est accursus. Circa fontem Sancti
Bartholomaej uidj magnam turbam cantillantium: dumque causam inquiro, respondet, ut aqua quae
hauriendo deficit reuertatur. Vnde mihj in memoriam uenit cantus ille Hebraeorum, ascendat puteus si
credo tamen absque cantu etiam implerj. Nihil tamen nocet Deum orare etiam pro his, quae sponte fiunt
dum modo id a suis meritis tribuunt quod naturae est opus. Quj ad ipsos fontes aquam bibunt, posito
in terra uasculo et flexis genibus orare solent, deinde uero bibere. Hora 7a matutina et
tertia pomeridiana habentur preces et concio ex quadem pergula elatiore: quas ingens turba ex omni
hominum sorte diligenter accedit, pars in curribus, pars in quodam aedificio multis fenestris aperto
quod extrui fecit Elector Brandeburgicus, pars reliqua in solo circum quoque dum orant genua
flectunt. Quod attinet uictualia, adest hic earum rerum copia pretio tolerabili 6 grossis media
pinta uinj Hispanicj optimj, odor enim lucri huc mercatores attrahit. Verum frigora et uentj
ualde turbulenti non infestant. Manemus in tentoriis ... in quodam ualle ...
sero accessimus, aqua enim frigida bibitur et applicatur ... suadeo haec ... huc excurrere
uerum Deo uolente proximo uere. Aliquod tamen dictae aquae nobiscum feremus, quae mulieribus
uti poterit. Saluum conductum intelligo omnibus magnatibus denegari, offensus enim est General
Maior Guldstein Domino Coloredo ob simili sibi denegata qui hic modo moratur. Nobis nemo
fuit molestus, nec quisnam requisiuit, quinam essemus. Generalis Torstensonius perfecte curatus
hinc ante nostrum aduentum discessit, ut mihi retulit Dominus Slauata et ipse liber a sua podagra.
Illustrissima domina de Gantz officiose salutat Reuerendum et Illustrissimum totamque familiam quae iam
melius ... atque incipit anhelare ... frigora intempestiua nos forte cogant citius quam uellemus
reuertj. Atque his me Gratiae Illustrissimj Dominj commendo plure ... lenus elatus. Datum in
Hornhaus 8 Sept 1646
Illustrissimi ...
Seruus obsequiosus
Joannes Marcus Marci

PUG 557 f. 128r Fletcher 21

Felicissimum noui anni auspicium

Recepi desideratas literas ex quibus uarie fui affectus ob spem desiderii tum priuati tum
publici partim dilatam partim mutatam. Deus conseruet utrumque, ut, quae concepit,
scribendis et ego legendis suspiciamus causae erroris commissi circa figuras isoperimetras.
Non est quod animas turbetur. Nemo enim suspicari poterit tamen errorem errasse, qui
reliqua eiusdem libri potuit. Quod enim me horteris nomine Messerij et aliorum ecquidem
praesensi hanc monitionem et nunc totus sum in mea iride quae ultra decennium neglecta iacuit
comenda et ornanda spero ad pascha huius complementum. Libellus de proportione
notus figurarum rectilinearum et circuli punractura ex motu iam sub proelo erat;
sed calamitas huius temporis me cogit a cepto desistere. Non enim recipio
si debentur. Expectabo tempora molliora. Atque utinam Iris mea sit omen
pacis desideratae. Monachus ille, per quem literas et cambium destinebam
ipse cambium fecit uitae suae mortali cum immortali. Quod attinet pecuniam
depositam, nulla ratione remitti uolo. Gratissimum mihi erit si illas relationes Patrum
quotcumque restant, mihi compares, et tantisper asserues quousque occasio sit haec
transferendi. Quae non deerit. Licet enim tarde ueniant dum modo ueniant gratae
erunt. Atque his me solitae Gratiae commendo. Plura proxime scribam
Pragae 29 Decembris anno 1646

Seruus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 109r Fletcher 22

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice Obseruandissime

Exhibitor huius epistole Frater Nostri Domini Generalis Comissarii Carmeli
tarum oblati suam operam in iis libris quos Vestra Reuerentia pro me emit
ad me deferendis: quorum ecquidem magno desiderio teneor. Dignabitur
ergo eosdem illi consignare. Et si praeter hos aliae relatione accesserunt
eisdem adiungere. Siquid defuerit pecuniae, hic soluet. Nos hic inter spem
et metum agimur exitum rei expectando. Uterque exercitus circa Aegram, quam
amisimus huius adest in Castris Caesarea Maiestas fiuntque in dies uelitationes.
Deserti iam sumus a toto Imperio: in solo Deo confidimus qui suam Ecclesiam
non est deserturus. Intellexi a Tartaris Pecquinum in China occupatum : agereque
unum a Patribus Societatos apud Regem Tartarorum : quid si hac occasione missio fiat in
ea regna! dignet quaeso Vestra Reuerentia hoc negotium, mihique perscribere ne grauetur
de moderno Sinensium statu. Hisce diebus huc Pragam appulit Dominus
Caramuel, designatus Atlas monasterii in Emmus dicti. Atque his me
Gratiae et Amori Vestrae Reuerentiae commendo
Pragae 15 Augusti anno 1647

Seruus
Jo Marcus Marci

PUG 557 f. 84r Fletcher 23

Reuerende in Christo Domine et Amice

Cum ex tanto interuallo caream literis Reuerentiae Vestrae mihi persudeo negotiorum
mole eandem premi, atque huius silentij fructum cum faenore percepturum. Licet
uero ipse quoque immersus fui in editionem duorum librorum uidelicet de proportionibus motus
figurarum vertibus et de arcu caelesti; subinde tamen Vestrae Reuerentiae scribebam, atque una
uice epistolam de pluuia purpurea adiunxi. Cum uero nullum responsum receperim
suspicor hanc pluuiam solum Romanum minime atigisse. Desidero plurimum
Vestrae Reuerentiae utrumque libellum transmittero: uerum eadem difficultas hinc ad uos
que inde ad nos. Dabo tamen operam ut quamprimum habent hoc obsequii mei
argumentum. Habui in animo tertium quoque librum de motu euulgare; sed quia
ipse sumptus facere cogor in editionem; necessitas mihi legem imposuit
differendi in tempus magis opportunum. Faxit Deus ut funesta bella
tandem finem faciant aerumnis. Caesarea Maiestas hisce diebus nuptias
celebrauit Lintziis, expectamus breui huc reducem. Atque his maneo
Vestrae Reuerentiae
Pragae 11 Julii anno 1648

Seruus obsequiosus
J Marcus Marci

PUG 557 118r Fletcher 24

Reuerende in Christo Pater Domine et Amicorum desideratissime

Gaudeo plurimum Caeseream Maiestatem praeuenisse, id quod per literas cum illustrissimo Comite
Bernardo petieramus. Scripsi ego mediate, ad Dominum Comitem Bernardum literas
dirigendo, quas ipse Caesari transmisit: ita enim liberius agere licebat
et motiue adducere. Quae saltem in posterum spero uelitura, ne per obliuionem
copti operis stet impedimentum. Gaudeo etiam de spe pacis per Italiam effulgente:
quam spem fore medium ad pacem hic quoque in Germania subhibendam:
quum alioquin, ut me uiuente fiat, pene despero. Expectaui ego et una mecum
Amici communes promissum libri proximi edendi argumentum, quo aliquod solatium
ferremus in his turbis: sed uidetur inductam famem illa dissimulatione augere uelle
non sedare: praesertim cum pauca ad nos perueniant animi solatia, orbus itineribus
rei literarie occlusis. Cuius indicium esse potest miser Auen Sina etiam num peregrinus.
Peruenit iam hisce diebus scriptum quoddam lingua Castellana cum inscriptione
la uerdadera longitud per mar y tierra denmonstrada y dedicada a su Majestad
Catholica Philippo 4 per Miguel Florencio uase Languen ac cum
attestatione plurium auctorum de huius inuenti ueritate ut Puteani, Wendelini, della
Faille, Barth: Petit, Juan de Bagnee et quibus ille sub iuramento arcanum
reserauit. Fundamentum huius est obseruatio loci ueri lunae in quouis azimuto: neglecta
paralaxi et refractione, et cum tabulis ueri motus lunae ab ipso condendis collata.
Obseruationem lunae fieri pluribus modie, facilimis et certissimis cum unius fili perpendiculo
et oscillationibus: quos hi ipse modos non nisi praemio a Rege Catholico accepto
manifestabit. Sed que certe huius rei sanum prius Romae appulisse, desisto a rebus
referendis: optarem uero Vestrae Reuerentiae de hoc iudicium audire. Si uera pollicetur, liberalius
fieri potest. Atque his maneo Vestrae Reuerentiae
Salutati prasertim Reuerendus Pater Santinus
resalutant plurimum
Pragae 19 Martii 1649

Deditissimus
J M Marci

PUG 557 122r Fletcher 25

Reuerende in Christo Domine et Amice

Misi proxime Reuerendissimo Patri Praeposito Generali libellum meum inscriptum
Anatomia Demonstrationis etc. Sed ut uerum fatear inuitus, alijs in hoc
gratificando. Quia nimirum ipse Reuerendus Pater Conradus prior Romam dicebatur
per literas confugisse. Non dubito Vestrae Reuerentiae illud scriptum communicatum:
cui hanc appendicem adiungere uolui. Dignabitur ergo iudicare, uter
nostrum errauerit. Ecquidem paratus sum meos errores reuocare.
Vna uero ad labores, ne communis Amicus Reuerendus Pater Conradus ob haec aliquid
molestiae patiatur: quod summopere dolerem. Hic die crastina omnibus
tormentis bellicis displosis pax inter Caesarem et Suecos conclusa publicabitur.
Excesserunt iam tota Bohemia et Morauia: incipiunt quoque Silesiam
praesidio uacuare. Deus sit benedictus, qui eandem Patriae calamitatem
respicere fuit dignatus, nosque in hac pace diu incolumes seruare.
Commendo Vestrae Reuerentiae animam filij mei defuncti nomine Philippi
qui 14 Julij perijt in flumine Moldaua, factus non pridem philosophiae
Baccalaureus. Liquetur quaeso pro ipso sacrificia misse Deo offerre
cum aliud solatium mortis habere non possim. Atque hisce
maneo Reuerentiae Vestrae
Pragae 23 Julij 1650

Seruus obsequiosus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 130r Fletcher 26

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice obseruandissime

Scripsi non semel Vestrae Reuerentiae unaque nonnullos meos libellos transmissi
praesertim uero de Iride et sed nullum adhoc recepi responsum
neque hactenus scire potui, an eidem traditi sunt. Cum uerum est
Sigismundus Gref Canonicus cognatus meus Romam proficiscatus
ut ibidem in collegio Germanico studeat, nolui ipsius absque
meis literis abire: quibus eundem Vestrae Reuerentiae recommendarem. Conueni
cum ipsi, ut siquid curiosi Romae habeatur, per se uel per hunc
descriptum nobis hoc communicat. Rogo Vestram Reuerentiam ubi eiusmodi curiosi
tates exoticas receperit; ne grauetur eidem describenda et nobis
huc transmittenda communicare. Scio enim Vestram Reuerentiam hic abundare
solamque difficultatem esse in amanuensibus. Nos uero hic agimus
tanquam extra anni dolasque uias, nihil scientes, quod in rerum natura
agatur. Vtinam mihi occasio esset faciendi quae grata essent Vestrae Reuerentiae.
Adiunxi duos libellos (tametsi iam ante missos sed forte perditos)
de longitudine, et nouella dubia de Iride P Conradi. Si suum
iudicium addere dignaretur de longitudine, mihi esset pergratum.
De reliquo dignetur non obliuisci sui studiosissimi Marci, quem hactenus
suo amore non indignum iudicauit. Atque hisce maneo
Pragae 5 Augusti anno 1650

Deditissimus seruus
J M Marci

PUG 557 f. 126r Fletcher 27

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice

Abstinui hactenus a commercio literarum non quod mei Athanasii
immemor essem, absit enim hoc a me, uerum quod totum in suo Oedipo
in lucem edendo uersari intelligerem, atque ita neque illud momentum quod
literis meis legendis erat impendendum, demi uellem, quo minus cito in lucem
prodiret: cuius incredibili desiderio a tot iam annis ardeo: neque obiliscus Pamphi
lius auiditatem satiare potuit, sed potius adunxit. Cum uero ex illis ipsis
qui opus sub praelo uiderunt, habeam ad coronidem iam peruenisse; non potui
ulterius silentium tenere: quo et tuis literis recrearer et diu suspiratis oneribus
potirer. Ne ergo tardaueris Amice plura exemplaria tui Oedipi ad nos
transmittere: cum multi mecum non minus quam ego auidi, illum impatienter
expectant. Pretium pro me exoluet Reuerendus Pater Colerus: penes quem non nihil
adhuc pecuniae depositio manet. Residuum uero si quid fuerit, ne gratias
pro eo aliqua curiosa adiungere de quibus spem mihi aliquando fecisti
potissimum illam relationem Patris de Acunna de flumine Amazonum, et tres
tomas historiae Mexicanae, a quodam Patre Societatis Jesu uti scribebas nouiter editae.
Quod si pecuniae quid defuerit, fideliter supplebo Quid uero deinceps a te
expectandum, an dulcem cantum pausa ex alterna quies distinguet? an potius
animi impetus semel conceptus quiescere nescit? Sperabam quidem et
Caesar optare uidebatur tua praesentia nos fruituros:uerum status
imperii necdum in illa, quam optamus securitate positus, hanc felicitatem
nobis inuidet. Faxit Deus ut et pace gaudere ut ego hic praesentia
satiari ualeam. Tu uero amicissime Athanasi uale et tui amantem amare
perge. Pragae 8 Martij 1653

Tuus J Marcus Marci

PUG 557 f. 97r Fletcher 29

Reuerende in Christo Domine et Amicorum Obseruandissime

Ex ipso itinere quo ultra duas hebdomadas abfui mihi occurrit
Epistola Vestrae Reuerentiae multum expetita ex cuius lectione tametsi
non paulo expectabam, tali tamen non modicum refrigerium ad
torridos aestus, qui per hos dies ultra solitum aerem excoxerunt temperandum
Neque enim leue solatium est mihi audire meum Athanasium, uel per
symbola muta loquentem. Et licet breuis epistola, ipsa tamen
breuitas sui erga me amoris praebes argumentum, dum inter plenas
occupationes non sinit mei immemorem esse. Quod uero attenet sumptus
quos me in editionem facturum recepi, tametsi multum reluctatum Vestrae Reuerentiae
et tamen inuita pridem Romae deposita seipse pecuniae, si cambium consequi
licuisset. Ego quidem cum Reuerendo Patre Regente qui respondit se ad libenter facturum
uero pro nunc cambium a procudere, ostensis etiam literis Romanis, in quibus
se excusans de novo ob exhaustum per bella aerarium Suae Sanctitatis.
Atque ita Mars pessimus undique literis affert impedimentum aut moram
taediosam. Quae mihi his atque praeteritis literis sunt promissa, impatiens
expecto. Accepi hisce diebus literas a Domino Caramuelo Lobcowicz, in quibus
praeter caetera haec uerba adiunxit. O si tuus ille Athanasius Kircher
selectiores Philosophos Theologosque suam aut suorum industria latinos faceret.
nam et ego selectam Sinensium Orthographiam quamprimum aditurus sum
et in ea breuia aliqua, curiosa tamen suarum facultatum systemata, prout
ab Amicis Lusitanis ante rebellionem transmissa a mea industria extricata.
Haec ille intelligit uero translationem ex Arabiis n hori lanem cum multa
praemiserat. Quod attinet Reitae obseruationes ire se illis multum dubito. Non
si ille comitatus ponem circuit, necesse aliquando coniugi, quid ergo prohibebit
hi conspici illis qui errores antiquos multo minores diu obseruarunt. Obseruaui
maltoties Jouem cum suo comitatu: neque tn unquam plures, licet curiose inquiererem,
supra illos 4 deprehendere potui. Utor uero tubo excellenti, areaque diameter
Jouis conspicua digitorum 4 circiter, clarisseque stellulas circumiouiales ab alijs
et a se ipsis discernebam. Suspendo itaque hic assensum meam quum Reuerentiae firmamenta
audiam. Atque his finem facio maneo semper qui esse cepi
Reuerentiae Vestrae
Pragae 9 Julii 1655

Seruus et Amicus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 94r Fletcher 30

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice

Ex literis tuis magnum solatium percepi, spe breui potiundi tui
non iam mei Oedipi: siquidem in tantum me honorare uolueristi, ut etiam
cum non essem, in his nunquam morituris monumentis superessem, nomenque
meum inter ingeniij sui mumias a corruptione esset tutum. Quod uero etiam
in tetragonismo meo perlegendo bonas horas perdere uelis, facit excessus tui erga me
amoris. Et tametsi excellentia ingenii tui opus luce non habeat; adiunxi tamen hic
quoddam scholion ad Synopsim dicti tractatus, quae nostris mathematicis uisa
est habere aliquam obscuritatem; ut ijs quibus otium non est legendi totum
tractatum, exhibere possis pro aliquali directione. Quod attinet illud phasma
hic Pragae ad aquilam albam specie colubri in distillatione repertum; huius relationem
a teste oculato pro maiori certitudine addo. Eras uero apud quem contigit hoc miraculum
Jo Georgius Weis apothecarius a te Romae uisus, per quem tot linguarem praeconia
ad me miseras; quem ut sincere processum mihi referres, sub iuramento adegi.
In extrahenda aquae bismuti uellem ut me felicior esses. Ex quinque libris bismuti
prima uice aquae modicum; et totidem altera uice paulo plus quam unam drachmam
recepi. De sublimato uero in collo retortae haesit flos cristallinus ad sesquiunciam
quam ubi exemi in colorem atrum fuit mutatus. Confido hunc per repetitas
sublimationes et deliquia in liquorem abiturum de cuius successu perscribam.
De terebinthina feci experimentum et successum habuit. Nisi promonitus fuissem
de illo strepitu erumpentium spirituum, nitrum abiecissem. Credo autem per Dominum
Kinner tibi modum iam communicatum: qui mihi a Rectore Academiae Lipsiensis
Dominum Michaelis, illi uero ab alio Amsteridamo fons singulari munere fuit trans
missus. Speciem illam colubri non existimo a ui seminali praeuenisse; uerum illam figuram
et nostro alembici spiritus induisse; qui seipsos urgentes in eiusmodi gyros sinuebant.
Si caput uisum fuisset, nullum dubium superesset. Conabor tamen iterato hoc fieri
experimentum, quo certius nobis innotescat. Tu interim uale nostri memor

Pragae 7 August anno 1655

Tuus totus
J Marcus Marci

PUG 557 f. 95r Fletcher 31

Spes mihi facta de Oedipo per Sacellanum eminientissimi Cardinalis ab
Harrach mihi transmittendo, fecit ut impatienter eiusdem aduentum
expectarem: uerum rediens manibus uacuis, loco muneris desiderati excusa
tionem attulit non potuisse satisfieri ob nimium libri molem. Non dubito aliquam
molestiam sensurum fuisse in eo deferendo: ut recordari debebat meam quoque operam
ipsi aliquando utilem fuisse: uerum ita constitutum est, ut beneficium libentius
accipiamus quam demus. Opportet patientiam habere cum alijs qui non minus
auide expectant, quousque fortuna melior nobis faueant. Scripsi iam alios
ratione filij mei Joannis Georgij Marci, et uicissim amicissimum responsum accepi.
Is modo Romam se confert, ubi aliquandiu est mansurus: eum fidei Tuae tanquam amico
confidientissime trado, totum ius paternum in te transfero, ut ex motu suo pendeat totus.
Tu ergo amicisse tanquam iam Pater eidem peruidere digneris ut et honeste uiuat, et
in praxi medica exerceatur. Quam tam potero de necessarijs submittam, possum enim
pro hoc miserabili statu non multum. Expilarunt iam ante Regnum Sueci, et
si quid pecuniae in fundo haesit, in belli apparatum rapitur. progressus enim
Suecorum in Polonia cum magno religionis Catholicae iactura nos cogit attentos
esse, neque fidere armatis; quibus omnia concedit etiam qui iusta negare potest.
Si cambium tempestiue non adesset, interea aliquot aureos mutuo ab aliquo ami
corum ne graueris procurare. Cum uero intelligam Serenissimam Reginam Sueciae
Christinam Romam properare, quid si in illius aulam possit promoueri, ut hac
occasione cum redeunte Belgium possit lustrare? Tibi amicissime hoc procurare
non erit difficile, si tamen expedire iudicabis: cui et hoc et me totum commendo
maneoque Tuae Reuerentiae

Pragae octob anno 1655

ad obsequium totus
J Marcus Marci


PUG 557 f. 96r Fletcher 32

Reuerende et eximie Domine et Amice

Magna animi cura sum leuatus ubi ex tuis literis intellexi tam patrem
affectu amore iuxta filij mei, nihilque mei uolo ipsi desse rerum necessitatem
placuisse quoque inclusum utinam si satisficiet tam eximijs quam omnibus conceptibus
ipsoque facto testetur non aberrasse tuas consecturas neque se degenerat atque
ita tuis amoribus dignum se reddat. Ego quidem aliquod cambium per Reuerendum Patrem
Generali Regentem connictus sed paulo post ab eodem intellexi illud ualde dubium
esse itaque aliud transmitto his inclusum idque minime dubium quod ex tua dispositione
in uictum et alias necessitates Filij mei concessendum
Oedipus tuus diu suspiratus tandem me sua presentia beauit de quo quid aliud
dicam, quam quod de Labyrintho olim Herodotus inspexi opus fama maior.
Legi quidem magnam huius partem sed ob nomina auiditatem non continuo filo
prout curiositas ad hanc illamue materiam innitabat. Vbi uero in censuram
tuam de tinctura physicorum incidi, ut uerum fatear indolui. Patior mira tota
Germaniae tecum sentiens, quia sensum et experimentum posse habeas. Noster Augustis
simus Caesar hic ante paucos annos tinxit uno grano libram mercurij in aurum ex quo
numisma fundi iussit cum hac inscriptione. Rara ut hae ars contingit hominibus
ita rara in lucem prodit. Altera pars habuit inscriptionem diei et anni quo in
praesentia eiusdem facta sit haec metamorphosis, cum Mercurio macimo qui tincturam
Caesari dedit offerebat pro omni mercurio que Pragae inueniretur tingendo:
negabat uero se artem scire uerum a Patre suo hanc tincturam sibi relictam.
Elector Saxoniae possidet quoque partem tincture et propriijs manibus faxisse ultra
20 000 aureorum mihi retulit eiusdem consiliari aulicus. Idem factum sub
Rudolpho Caesare a Keleo, cui transmutationi praesens aderat meus Socer.
Tebalt smaragdine mentionem fecit Morienas Posnenus ante annos 900, cuius
interpretationis sane excitus in Aegyptum fuerat profectus uidetur quo illius ex arabico
iusta translatio in illa particula solitudo festis est nondum legique debet
fortis. In verba Philosophi cuius Collector Deus ides sunt monstruosa buta
fateor uerum legi drt quomodo tam Hieroglyphica. Scis quod dicere solet
et dicam ubi occasio se offert id prodeatur a se factum et multum molestium
cursores, quae a magnis viris tibi imminebant si hanc artem approbans et sibi
notam uel leuiter insinuares. Haec scribo ex mutuo affectu quia soli in festinati
one malo, quo regnum absque est, quidquam decedere. Et quia de hoc opere
interea hodie respondeo insidio. Elector ob Docidae est quaestiones
mihi factas, iudiciaui non ingratum fore si responsum me Copiam hic
adiungerem ex quo constabis qualia hic sint commercia nostrarum
literarum sed ueniam dabis his ut pote per partes et non satis
limatis. De caetero maneo
Tempus defecit me aliis scribendis necessariis
occupato quominus felici meo has
scriberem siquidem prola hinc abit in
partibus hosce sodae pomandens.

Pragae 11 Decemb 1655

Tuus totus

J Marcus Marci

PUG 557 f. 99r Fletcher 33

Admirande Reuerende Domine et amice obseruandissime

Literas Reuerentia Vestrae data 22 Junij recepi Francoforti eo Praga mihi remissas
27 Julij, ubi in quintum usque mensem aulam secutus non sine taedio haesi, ob multas
et graues difficultates electionem antecedentes. Quod tamen Serenissimi Hungariae
et Bohemiae Regis Leopoldi electio in Regem Romanorum 18 Julij et eundem 1o Augusti
secuta coronatio magna omnium laetitia at applausu abstersit. Modo in itinere
sumus et Austriae incinamur prius tn Augustam et Monachium inuisuri, atque inde
Linciam redituri. Lincio ego Pragam reuerti in animo habeo, musas diu intermissas
reuisurus. Tractatum de peste auidisse praestolabor: cuius progustum fecit epistola
tua ad Hauptmanum scripta, et censura de imagine mortis uiuae. Itinerarium
caeleste non uidi: at terrestre mihi attulit Reuerendissimus Dominus Caramuel, cuius uiri
integerrimi famam non solum hic in aula, uerum etiam Romae caluniose proscindi
aegerrime sensi, idque ob ambitionem unius monachi rudis et stupidi, qui a Domino Caramuele
Prior constituatur, in absentia eiusdem, cum iam episcopum in Italia cecatum percepisset, Abbatiam
Spe deuorauit. Sed cum praeter spem huc reuersus esset, et spem suam incidi uideret,
cum paucis suis conterraneis seditionem mouit in suum Abbatem. Ex copia adiuncta
quam ex ipso originali transcripsi, percipies quid hic lateat. Noui autem multorum
annorum conuersatione, utpote eiusdem coenobii medicus ordinarius, uera esse quae
scribunt. Hic in aula non credatur, quae de domino Caramuele delatores sperserunt
meum certe conspectum euitabat monachus a seditosis huc missus gnarus a me detegi
posse illorum technas, uti etiam factum. Pergit nihilominus Romam Dominus Caramuel
ante decisionem causae hic in aula, quae haud dubie pro ipso erit futura. Et quid
ni? nam si haec illorum seditio rata habeatur, sequantur breui homines ambitiosi
pessimum exemplum, suosque Praelatos affictis calumnijs a possessione deturbabunt.
Excellentissimus comes Cuetz primarius consiliarius Caesareae Maiestatis atque imperij uicecancella
rius, penes quem ego maneo, aegre tulit discessum Domini Caramuelis, quod
ipsi poteris significare ubi occasio dabitur, et nisi famam pro iure communis
amicitiae defendere. atque hisce me eiusdem fauori et amori commendo maneoque
Norembergae 19 Augusti 1658

Tuus ex asse
Jo Marcus Marci

PUG 557 f. 62r Fletcher 34

Reuerende in Christo Pater Domine et Amice

Rarius scribo ad te Amice sed et raro recipio a te literas et sicuti ego
lubens ignoso gnarus tuarum occupationum, ita spero mihi ueniae
locum. Hanc uero occasionem nullo modo praeterire debui et tua studia
paucis interpellare. Causa potissima quae ad scribendum me mouet est Illustrissima
Comitissa de Thun nouerca Archiepiscopi Salisburgensis quae cum altera
comitissa Lauretum primum inde Romam sunt profecturae deuotionis
et curiositatis et parte gratiae. Praedicta Comitissa est mihi filiae loco
siquidem in patrem me sibi accepit. Illam ergo tibi Amico ueluti filiam
commendo: praestabis officium amici ubi opus fuerit ut et quam plurima curiosa
uideant adlaborabis. Praeterea tam bonam occasionem elabi minime patiar: tuum Oedipum
ergo, quem iam pridem sub praelo accepi, huic trade, siue completus sit, siue
non - siquid pecuniae defuerit illi quem Reuerendus Pater Collerus adhuc retinet, hoc Comitissa
reliquum soluet. Libenter misissem tibi meum opusculum, quod modo in lucem
nascitur, sed ante pascha non complerabitur: eousque ergo necest ut differem.
Hic apud nos intra dies paucas coniunctio est futura duarum Vniuersitatum
nimirum Clementinae et Carolinae faxit Deus ut bene cadat. Quid uero
apud uos, et quidnam opus tuum Oedipum sequetur? Vale mi
amice diu in augmentum rei literariae
Tui
Pragae 23 Februarii 1659

Amantissimus
J Marcus Marci

Beinecke 408A

Reuerende et Eximie Domine in Christo Pater.
Librum hunc ab amico singulari mihi testamento relictum, mox
eundem tibi amicissime Athanisi ubi primum possidere coepi, animo des
tinaui: siquidem persuasum habui a nullo nisi abs te legi posse. Petijt
aliquando per litteras ejusdem libri tum possessor judicium tuum parte
aliqua a se descripta et tibi transmissa, ex qua reliqua a te legi
posse persuasum habuit; uerum librum ipsum transmittere tum recu
sabat in quo discifrando posuit indefessum laborem, uti manifestum ex
conatibus ejusdem hic una tibi transmissis neque prius huius spei quam
uitae suae finem fecit.Verum labor hic frustraneus fuit, siquidem non
nisi suo Kirchero obediunt eiusmodi sphinges. Accipe ergo modo quod
pridem tibi debebatur hoc qualecunque mei erga te affectus indicium,
huiusque seras, si quae sunt, consueta tibi felicitate perrumpe. Retulit mihi
D. Doctor Raphael Ferdinandi tertij Regis tum Boemiae in lingua boemica
instructor dictum librum fuisse Rudolphi Imperatoris, pro quo ipse latori
qui librum attulisset 600 ducatos praesentarit, authorem uero ipsum pu
tabat esse Rogerium Bacconem Anglum. ego judicium meum hic sus
pendo. tu uero quid nobis hic sentiendum defini, cujus fauori et gra
tiae me totum commendo maneoque.
Reuerentiae Vestrae.
Ad Obsequia
Pragae 19. Augusti
Anno 1665.
Joannes Marcus Marci
a Cronland.

PUG 562 f. 114r Fletcher 35

Reuerende et Eximie Domine in Christo Pater

Annus praeterijt ex quo ego litteras dedi ad Reuerendum Patrem
Nadasdi, petens ab eodem aliquos libellos curiosos, quibus nosti
me oblectari et saepius in hoc curiositati mea morem gessisti. Eos
uero in lucem jam prodijsse a te ipso pridem intellexi. In quem finem
pro illis emendis et mihi transmittendis cambium eidem Reuerendo Patri
transmisi, nimirum quinquaginta florenos rhenenses, quam pecu-
niam se recepisse per litteras mihi signifecare fuit dignatus.
Verum hucusque nihil factum ut non immerito suspicer eidem
molestiam per me illatam utpote alijs negotijs majoris momenti
occupato: quandoquidem post annum elapsum mihi demum signi-
ficatum Reuerendum Patrem ignorare intentionem meam. Rerili-
quum ergo est ut labor hic, tibi jam consuetus, se maneat, dic-
tumque summam pecuniae ad te ab eodem recipere ne graueris, pro
qua ejusmodi libellos variarum relationum prosertim uero
detectionem fluminis Amazonum Authore Reuerendo Patre de Aca-
nas et Historiam Mexicanam mihi mittas. Si uero libelli
eiusmodi desunt, suppleat succulata bona, quae in hac aetate
mea mihi magis necessaria est quam lectio librorum. Quam ab
Admirando Reuerendo Patre nostro Rectore auide expectabo. Historiam
tuam Sancti Eustachij mihi transmissam a souo Reuerendi Patris Didaci
recepi quod etiam ipse petijt tibi significari. Fuit mihi ualde
grata, magnasque pro eadem gratias ago. Vale

Pragae 10 Septembris
Anno 1665

Tuus

Joannes Marcus Marci
a Cronland