To the main page

Philosophia Vetus Restituta

[preface, no page numbers]

Ad Lectorem

...

Neque tamen hanc classem universam mihi arrogare praesumpsi; verum illam duntaxat partem quae in virtutem plasticam seu seminalem inquirit. de qua ante annos 26 tractatum in lucem dedi, Idea idearum operatricium inscriptum cujus nascentis varia fortuana fuit: suas enim Junones suosque angues mox sensit. pluribus siquidem imposuit nomen ideae necdum in usum receptum unde quispiam S. Theologiae lector a me per litteras quaesivit, an ideae meae essent ideae Platonis. quod quidem mihi in mentem revocavit colloquium inter me et P Athanasium Kircher ante annos 23. Romae habitum ubi ille inter caetera his verbis me est affatus: mi Domine Marce quam pauci intelligunt has ideas. ita sane me experientia docuit.

...

Quare ab examine ulteriore desisti. ne vero temere caepisse viderer, et morem non genere quibus id facturum me recepit, ejusdem ideis spuriis leviter perstrictis et eliminatis meas reduxi doctrinae Hippocraticae et Aristoteli magis consentateas. de quibus anno 1635 priusquam haec nova Philosophia cum suis ideis nobis innotuisset, tractatum, ubi jam dixi, in lucem dedi.

...

Pars 3: De statu hominis secundum naturam

Subsectio I: Per chaos mentale multarum rerum notitiam nobis obvenire

Subsectio II: De spectris aereis qua ratione fiant (m) qua ratione author ad Philosopham Hermeticam caepit inclinare; laus M. Georgii Barschii 

[p. 280]

(l) Confido enim ubi hanc credulitatem & inania nominum terriculamenta posuerint, suamque Philosophiam ad lucem naturae ceu Cotem Lydiam explorarint; non minus facile quam a me factum, opiniones suas quantumvis inveteratas mutaturos.

(m) Cum enim ante annos 40. familiaritatem iniisem cum M. Georgio Barschio rerum chymicarum peritissimo, de quibus colloquia inter nos erant; coepi acriter obsistere iis, quae ab illo mihi tum nova & Philosphiae meae minus consentanea dicebantur. ipse vero magis in operibus naturae, quam in eiusmodi sophismatis versatus respondavit, aliter sensurum me, ubi experientia horum acccesserit. Fuit is deinceps fidus Achates per totidem annos, vir integer vitae, quam coelibum duxit usque ad annum 70. moriensque suorum collectaneorum atque Bibliothecae chymicae haeredem me reliquit.

(n) Non possum hoc loco silentio praeterire Virum eximium, doctrina, vitae sanctitate, & meritis in me clarum R.P. Martinum Santinum soc. Jesu, quondam in SS. Theologia Professorem meum honorandum, qui chymiam adeo aversabatur, ut cum theses meas pro Doctoratu in Medicina., quae pure chymicae erant, legisset, his verbis me est [p 281] affatus: Deus bone, quando in hunc Labyrinthum devenit? cumque respondisset jam primum amare coepisse hanc veritatem; ingemuit.

Accidit, non ita multo post, cum ipse Rector collegii, et ego ejusdem Medicus ordinarius essem, ut curiosius observaret quid ageremus: miratusque, non solum in vegetabilibus verum etiam in metallis et mineralibus ex quibus Medicamenta arte spagyrica eliciebamus, ea contineri, que sibi imaginari nunquam potuisset; sensim in ejusdem chymiae amorem perductus fuit ita ut deinceps magnum solatium haberet de his conferre: et quantum licuit spectare. quin etiam in commentariolum ea quae didicisset, sedulo referre.

Ante annos 20 Illustriss. Baronem Franciscum de Sternberg Romam comitabar, et una nobiscum R. P. Ignatius Roio. Inter proficiscendum varii erant discursus, inter quos etiam de chymia, deque hac ipsa mundi anima mota fuit quaestio. tum vero ille Pater contra me acerrime disputatare: utque dum fessus in haec verba prorupit, quicquid sit vestra sententia mihi vehementer placet, quia valde sibi consonat. Ante annos 30. circiter hic Pragae ad S. Aegidium erat Lector Philosophiae ex ordine S. Dominici mihi familiaris. qui aliqoties de principiis Hermeticis avide me audiebat: demum his verbis est affatus; Noli amplius audire vos de his: quoniam ex illo tempore quo his intendere coepi, magnam difficultatem experior in docendo: in omnibus Viros Relogiosos et summe eruditos eorum quae scribo conscios, qui assidui mihi sunt hortatores.

...

[p. 309] 

Hic Pragae die quodam sabbathi sero jam vespere domum rediens ab aegro, quem inviseram, per longam plateam, perveni ad domum dictam ad nigrum castrum. ubi domus eidem vicina a serie aliarum excurrens angustum trasitum facit. Ibi ego stripitum percipio veluti rudera invertentium, miratusque, quid agerent tam sero, subsisto ad ostium domus oppositae, curiositate mihi inconsueto: ut qui visu munus polleam. Et ecce aspicio fornicem ruere: moxque domum universam sequi in eam partem, qua mihi eundum erat. clamor subito obortus subito conticuit: ruina oppressis, qui clamorem tollebant. quorum alii seminices, alii exanimes e ruderibus illis extracti.

Cum Sueci urbem obsiderent, die quodam steti ante Collegium P.P. Soc. JESU cum P. Conrado insigni eruditione et pietate viro, ex opposito fenestellae, quae relicta erant inter trabes, quibis spatium inter pontem et hospitale medium vallabatur. Post aliquam moram Pater ad me, satis ne inquit securi hic stamus? Ego vero minime inquam, palulum secedens sinistrorsum. Et ecce eodem momento per dictam fenestellam globus ab hoste veniens locum ubi steti percussit. Alia die in musaeo meo eram in secunda aedium contignatione, lectioni et libro incumbens. dum interea equites domum praetereuntes suas carabinas, uti moris, exonerant. interquiescere suasit nescio quae latitudo et molestia dorsi. quod dum facio et caput erigo, ecce globus emissus lapidem superiorem fenestrae percutit: indeque reflexus librum, atque ictibus repetitis, parietem invadit: haud dubie caput percussurus si in eodem situ perstitissem.

Infinita eiusmodi tutelae angelicae heneficia [sic] quisque in seipso, si attendere velit, experietur.

...

[p. 549]

 Habet autem se eo modo in tingendo quo impulsus in motu; per continuatam illam plagam se ipsum absumens. nam atomus quae jam tinxit emoritur; neque aliquid extra illam tingendi virum habet. et atomus mercurii jam tincta nihil praeterea recipit de residua tinctura. quae eousque manet, dum mercurius additus ejusdem quoque vim absumat. Unde cum aurum illud quod praesente Romanorum Imperatore Rudolpho Keleus ex cupro fecit, qualenam metallum esset aurifabri ignorarent; ut plus cupri adderent praecepit: propterea quod etiamnum de tinctura aliquid superesset.