To the main page

PUG 557 f. 299r


Admodum Reuerende in Cro Pater Dne ac
Patrone Colendissime
Salutem a Dno et obsequia mea paratissima

Si quaerits, cur Ram. Pm. Vam. ego nouerim ipsa uero me ignoret; maximum ad virtutis sapientiaeque
praemium existimet, quae adeo propensi in suos animi est, ut illos latere non sinat. Etsi enim
tantum depositum onera (?) moenibus suis circumscribit Roma, prohibere tamen nequaquam potest quin
vrbis egressi limites tanti sident radij ad ultimos orbis terminos pertingant. Lucem recte et vmbram
illius hic uidimus, et ex illa luminosi magnitudinem facile dimensi sumus. Neque dubito quin
ullum ad remotissimas usque gentes Notitia eiusdem breui pertinget; quando non multo abhinc tempore
Tonum Tubis Tympanique instructor toto uiribus animi uidimus, ut surdassit ad percipiendas
eius laudes reseraret aures, et mutas etiam statuas in loquelam animaret. Quid amplius?
quo minus quenquam tanti sideris fulgor lateret, in Obelisco proxime spectandum proposuit Virtus;
et meritissima illius praeconia in hieroglyphica etiam proponere Oedypum coepit. Et quo felicius
orbis universi incolas in illius haberet amorem, Magneten illi iam pridem non contemnendae molis
adjunxit; cuius aspectu ne dicam attactu animati plurimi irrequieto conatu. Romam feruntur, in
Polum scilicet suum. Quos inter et ego animo equidem iam pridem, at nunc demum et li-
teris his ad Ram P. Vam. conuersus facile spero ueniam audaciae meae: si praesertim adm. R. P. Va.
considerauerit Magnetis naturam, qui non magnae duntaxat fieri moles, sed parua etiam momenta ad
se pertribere consueuit. Causa uero potissima, quae me ad scribendum impulit est, quod iam pri-
dem desiderauerim habere Opera quae a R. P. Va. hactenus in lucem edita, quae in his partibus
sunt valde rara. Quapropter humillime rogo adm. Rm. Pm. Vam. ut dignetur mihi pauculis
indicere quo precio Romae haberi sint quinque Opera R. P. Vae uidelicet: Ars Magnetica, Lux
et Vmbra, Musurgia, Oedypus Aegyptiacus, Obeliscus Pamphilij, etsi quod aliud interim editum est;
et qua commoditate opera illa huc rogam, pecunia uero hinc Romam transmitti posse. Mundum
etiam subterraneum a R. P. Va. pridem promissum summo cum desiderio expecto: Faxit Deus ut quam-
primo in lucem edatur. Valeret pro illo forsan et hoc, quod a perito Chymico non ita pridem acce-
pi; dicebat ille se nosse confectionem cuiusdam materiae, quae extra vas in quo confecta est exposi-
ta a contactu externi aeris abeat in flammas; et idipsum experientia se comperisse non sine terrore suo
aiebat. Docuit et me praxin, quam Ra. Pt. Va. libeat communicabo, si ex responso uis reuertero id R.
P. Va a displicere. Hic adm. Ra. Pt. Va diuinae protectioni animitus commendimus, moneo.

Dabam Pragae 9 Nouembris
1652

Adm. Reuerendae Paternitatis
Vestrae
seruus paratissimus
D. Godefridus Aloysius Kinner
a Lowenthurn

PUG 557 240


Admodum Reverende in Christo Pater,
Domine ac Patrone Colendissime
Salutem a Domino et obsequia mea punctissima

Non adeo debiles Adm Rdae Paternitatis Vestrae famae per Vrbem et Orbem
spargit radios, ut non his etiam angulis illucescat. Diu est, quod apud me
sue virtute tractus Magnetica, seu perquam illustri captus Vmbra seu ama-
bili sonorum suavitate delinitus adm Rda Pts Va felicitatem remotus quidem
devotus tamen cultor adorarim. Quin et nuper propior esse volens tanto
numini, litent ignotus et indignus ausus sum adm Rdam Ptm Vam molestare,
quae in ipso itinere, quantum puto deperditae forsitan ideo temeritatis suas
poenas non immerito luere, quod audacter nimium adm Rda Pts Va sacra-
rium subintrare voluerint. Sed nescio tamen quis impetus eandem teme-
ritatem iubet iterare, dum praesentes ad adm Ram Ptem Vam allegare suadet.
Quam ipsam audaciam fortassis excusabit desiderium ingens, quo opusculum hoc
mathematicum, quod in gratiam R. P. Va. sisti conspectui, et limatissimo
iudicio comprobari: accedente praesertim hortatu summi Viri Excellimi. Dni. Doctoris
Ioannis Marci, qui exiguum hoc munusculum a Germano oblatum asserebat
apud Germanum non posse videri non gratum. Cui prudentissimo tanti Viri con-
silio vel inde promptius obtemperandum iudicavi, quod et ipsius naturae calculus
accedaret consilio meo, dum omnia flumina mittit in mare: ut proinde exi-
lis hic ingenij et industriae meae rivulus suam quale quale incrementum in
exhausto rerum mathematicarum Oceano adm. Rda. Pts inquam, Va. debuerit
invidere. Hic finio, et adm. Ram Ptem Vam divinae protectioni animitus com-
mitto, me autem benignissimo eiusdem favori enixe commendo, sicut et latorem ha-
rum literarum, que medicorum studiorum amor in illas regiones attraxit, cui
pro innata suae in omnes, ac praesertim Germanos, humanitate solitam suam
benevolentiam (uti spero) non denegabit. Deus Opt. Max adm. Ram. Ptem. Vam
intotius Mathematicae bonum quam diutissime adhuc praestare dignetur ineo
lumen. Dabam Pragae 15 Februarij Anno 1654.
Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae
Servus para
tissimus
Godefridus Aloysius
Kinner a Lowenthurn

PUG 557 245


Admodum Reverende in Chro Pater, Vir Clarissime
Domine ac Patrone gratiosissime

Salutem a Domino et obsequia mea paratissima

Vocaverunt me in felicitatis memoriam literae Tuae, Ingeniosissime Kirchere. Ex earum quippe
lectione didici, quam beatum sit non agnosci duntaxat, sed amari propemodum ab eo, quo uno Ma-
thematicorum Phoenice felix Roma ad caeterorum orbitatem nec ingenisceret. Quis autem ego ni ali-
quid possim ingenio vel desiderio Tuo dignum? Praeterquam enim, quod non nisi sublimes animos in inti-
miores recessus Mathesis admittit; accedit harum partium infelicitas, a quibus (heu fatam!) nescio per cu-
ius vel incuriam vel iniuriam exulat honoratior Mathematicae Philosophiae cultus. Pro Aris
pugnamus et Focis contra Peripetum et Stoam, quae inflatione Punctorum suorumnimia angusti
et terminorum nostrorum quaerunt. Vt, quibus adhuc cordi est Mathematicae cultus, silentibus omnibus
sacris id unum agere videamus quod Vestales, ne saltem omnis ignis in templo Deae nostrae deficiet. Pudor
Mathematicum esse aut haberi propemodum pudor est! Et illa tantum aestimato Oratori Graeciae vox
Hic est, vix noninignominiam nostram vergit. Hinc pari fere numero tot Mathematicos quot albos
corvos in partibus istis invenias; alijs labore, imbecillitate ingenij alij plurimis autem tam vili aestimatio
ne ipsius adeo nobilis disciplina deterris! Haec liberius apud Te queror, vir subtilissime, a cuius inge-
nito in Mathesin amore condolentiam expecto, et ab Authoritate remedium. Felicior est Italia vestra ubi
vix alia scientia tantum Typographis, quantum Mathematica debet. Tu vero non Italiae se illa tibi splen-
doris sui augmentum debet, quod a tamillustri tot operum Tuorum lumine feliciter accepit. Quo ut gaudere diu-
tius poscet, novissime, quemadmodum hodie prinum intelligo, Magnetem Tuum Orbi reaccendit, quem et ipse avi-
dissime videre desidero; magis autem Mundum Tuum subterraneum, in quo curiosissima verae philosophiaearcana
promittis; e quibus unum quod umbratilem florum generationem in vitro concernit, tanta avididate desidero, ut mel-
iore non possim. Finirem epistolam nisi adhuc libere limatissimo iudicio Tuo subijcere speculationem, quam proponint R.
P. Joan: Bapt: Ricciolus in Almagesti Lib: 2. Cap: 4 inter corollaria, cui Author tantum fidit, ut maxime errone ar-
guere non dibitet celeberrimos Mathematicos Clavium, Stevinium, Maginum, imo omnes quotquot in geometria pra-
ctica triangulo rectangulo utuntur, quorum omnium et attitudines dimetiendi, et aequas librandi methodum Pseu-
dographiam appellat. Sensum eius brevissime subijcio: Ex statione A mensuranda sit altitudo BC per instrumentum
rectangulum ADE. Dico Geometros hac praxi non mensurare turrim BC sed lineam FG. Quoniam enim Geometrae, ut
eruant altitudines, inveniunt solum quartum proportionalem ad duo latera instrumenti, et distantiam cognitam, erit
ut AE horizontalis instrumenti Pars ad DE eius perpendicularem ita AG distantia ad perpendicularem, quae in AE
usque ad altitudinem metiendam continuata intelligur educi videlict FG: unde patet quanto proportionalem ad
Geometris inventam non esse altitudinem BC ad perpendicularem FG multo illa minorem, eo quod solam triangulo ADE
AGF sint similia, non vero ABC, ADE. In hunc sensum ille, cuius discursum plenius ex ipsomet opere Clariss: Dns
intelliget. Supervacaneum est ut invicem in quo peccet Author: quis enim non videt (tametsi fatear speculative ..
quando aliquid valere) nunquam Geometram tantum distaare ab altitudine metienda, quin altitudo et labor testamen

ti perpendiculare haberi possint pro parallelis; distantiae vero, esto in re circulari; assumi pro linea recta citra periculum
vel levissimi erroris; qui iure in aestimationem venire possit: id solum iudicio Tuo confirmari cuperem, immerito
scilicet tam celebres in mathematica Viros erroris argui (qui haud duhie inanem hanc speculationem etiam adver-
tentes neglexerunt) et Geometriam nostram practicam Pseudo-graphiam vocari. Vale, Praestantissime Kirchere,
Vrbemque et Orbem illustrare ne desine, scitoque me non magis videndae Romae, quam Tui avidum esse.

Pragae 3 Junij 1654

Admodum Revdae. et Clarmae. Dnis Tuae

infimus servus

Godefridus Aloysius Kinner
de Lowenthurn

P.S. Exmus. Dnus D. Marci humanissime
resalutat, significatque se literas proximas
accepisse.

PUG 557 239


Admodum Reverende in Chro. Pater
Vir Clarissime domine observandissime
Salutem a Domino ex obsequia mea paratissima

Hoc habet Astrologica vanitas, Amicissime Kirchere, hoc habet! Non poterat cer-
te felicius seu interire, seu ab aestimatione saltem decidere, quam si suomet errore tam palmae
vi toti mundo transiret in fabulam. Et optime quidem cecidit, quod ipsum mundi caput
Roma vel maxime vidit hallucinationem tam turpem et enormem; huius enim testimonio
stabant deinceps omnes gentes, secure (si quidem sapiunt) risurae, tam impune hactenus
immundo stetisse tot fallacissimas Astrologorum imposturas. Quorum ego quidem vanita-
tem ad meritum plecti hactenus existmabam plenissimo risu; sed postquam sub nuperrimas
tempus Eclipseos tot provinciarum lamentae metus et pavores Vrbium et miserorum ci-
vium aerumnas solatio paene maiores, quas mendaci prognosticatione quidam de infami Astro-
logorum tribu suscitauerat, non sine animi angoribus intellexi, optavi severius aliquod tam im-
pune mentientibus fatum. Wratislavia ad me perscriptum est, cives illic quantumvis haereticos
ipso die Ecclipseos, et eo quo eandem praecessit domibus suis occlusos inter cantus et preces et in
sacco poene ac cinere Niniviticam vitam dixisse, non aliud quam una cum solari deliquio rui-
nam orbis universi expectantes. Quin et hic Pragae non pauci subterraneis meatibus occulue-
runt sese, quo securiores essent a veneno, quod Eclipseos tempore de caelo fore pluvium credebant.
Sed satis iam nugarum est. Ego quoniam aura apprime observationi favebat, nolui omittere tam
monstrosae et invisae ut dicebatur hactenus a multis saeculis Ecclipseos observationem; sed considera-
tis omnibus, neque talem neque tantum reperi, qualis et quanta fore dicebatur. initium fuit se-
cundum templis Astronimicum die Augusti 11 H 21. 41'. Medium et maxima obscuration H: 24.22'.
Finis H: 23.40'. Duratio tota H: 2. 36'. Magnitudo visa Ecclipseos dig: 10 3/4.
Secretum Chymicum, de quo in proximis ad te, nunquam equidem arbitrabar a te in eum
locum devenisse, unde ad me per singularem amici cuiusdam industriam perlatum est; sed consi-
deratis illis, quae scribis, facile inducor ut credam illud ipsum a te primum emanasse, acquisivi
enim id ab amico cui Norimbergam frequens commercium est. Et satis idipsum persuades,
dum Heredorfum nominas; a quo editos nuper libros (Delitias Physico-Mathematicas vocat)
dum his diebus curiose volvo, ecce tibi, quod suspicabar, illud ipsum secretum ijsdem poene

verbis, quibus ad te nuper scripseram, in lingua Germanica evulgatum: unaque pleraque tua in-
geniosissima inventa quibus seu magnetem, seu Lucem et umbram seu Musurgiam sive aliud
tuorum operum sapientissimis viris hactenus acceptabile fecisti iam vulgo quorumvis opificum
si non prostitutae et certe communicata, ut parum deinceps habituri simus, cuius notitiam prae vul-
go peculiarem habeamus. In quo facto tametsi Haredorferum non usque adeo laudabiliter egis-
se existimo, facit tamen ut tantae illius exorbitantiae facilius ignoscam, quod honorificentissimas
semper tui mentionem faciat et vix alio nomine Te compellet, quam der weltberumbte
Athanasius Kircher: quem titulum ab Haereticis etiam Tibi pro merito attribui imposse Tibi
gratulor, maneo qui semper fui

Pragae 16 Septembris 1654
Admodum Reverentiae et Clarissimae Dnanis (?) Tuae

Semper Audiosissimus Servus
Godefridus Aloysius Kinner

P Melchiori Hanel vicissim amantissimum salutem dico,
gratulorque eidem ex animo, quod sub Tanto Magi-
stro adolescat in Mathematicum et Virum extera-
rum linguarum peritum, de quo sibi aliquando reduce
iure poterit Germania gratulari. Si et nunc
quemadmodum olim, communi Magistro gauderemus!

PUG 557 244


Admodum Reverende et Clarissime Vir
Dne atque Patrone mihi Observandissime

Salutem a Domino et felicissimam anni noui postiminio (?)
revertentis auspicium Tibi medullitus apprecor

Non committam ut culpa mea sileas, Vir literatissime, sed gratissimam Tuam epistolam
iterata scriptione ad commercium provocabo. Dederam praeterito Septembre responsoriam
ad Tuas postremas, in quibus Eclipsin Pragensem descripseram, neque hanc (quod et
Tu de Romana memoraveras) Astronomorum calculo satis concordantem. Incusaveram
etiam Dnum Hardoferum, quod violata silentij fide publica nunc fecerit, et id quidem
in idomate vulgari, secretum Chymicum, de umbratili plantarum Palingenesi aut a se
aut saltem indulgentia Tua sibi communicatum. Addideram et alia plura, sed quia
vix est cur ambigam, eandem epistolam ad te secure pervenisse, Cramben ociose nolo
reqoquere. Et quia vix habeo magnopere quod scribam, subiungam duo experimenta Chymica,
quorem prious oculatus ego testis sum; de altero vero, quia iure dubito, sententiam indi-
cij Tui avidissime expectabo. Prius ita hic cum successu practicatum vidi R Mercurii
currentis et H aa partem unam, quae in cochleari ad ignem calefacta simul conflu-
ant in unam massam: deinde iterum R bismuti et Mercurii currentis aa partes prioribus
aequales, quae itidem calefacta redigantur in aliam massam; de hac utraque massa frige-
factae quandocunque volueris, partes aequales invola manus clausa modico tempore sinas
incalescere, videbitque exiguo spacio omnia transiisse in Mercurium vivum, qui ut alius mercurius
per corium traijci potest. Alterum accepi ab Amico et sic habet: Effodiatus pinguit
terra prope rivulos, qui in infimis vallibus montium auriferorum manant, indeque extrahatur sali-
trum, quod bene misceatur calcinato Joui: haec omnia sinul ponanture in retortum opposi-
to recipiente vitreo lut: sapi: congrue agglutinatam, in cuius recipientis fundo foliatum
aurum poni debet. Superimpone carbones retortae donec elevati spiritus descenant in
recipientem, auctoque igne cave ne retrocedant in retortam. Ablatus demum recipiens si-
gillatur hermetice; cui quandocunque supposuerit lampadem ardentem, vedebis similitudinem

quondam Vniversi totius repraesentatum, Terram puto, flores, arbores, fontes etc. Et hoc est
de quo summo cum desiderio animi Tui sensum praestolabor (?). Neque enim ambigo, quin
illud ipsum aut simile quidpiam ante cognoveris, aut etiam forsitan (quod uellem)
experientia propria didiceris. Excellimus. Dns. Marcus Te humanissime salutat, labo-
ratque iamin edendo suo opusculo quod sub praelo iam sudet: mittet ad Te exemplar
quamprinum absoluent. Vale ingeniosissime Thaumaturge et ut diutius nobis lucere
possis, valetudinem Tuam cura. Dabam Pragae 5 Decembris 1654

Admodum Reverendae et Clarissimae Dnatis Tuae

Servus aeternum obligatissimus

Godefridus Aloysius Kinner
de Lowenthurn

P.S. Nescio utrum apud Clar: D; T non fuerit
aut certa brevi venturus sit quidam Med: Facul:
Candidatus Jacobus Dobrzensky in Mathematicis
satis peritus amicus meus singularis ac in rebus Ma-
thematicis privatim discipulus, cui si in aliquo
Gratia Tua opitolatus fuerit, crede te nequaquari
in ingratum beneficium illaturum. Est ille summe
avidus Te conveniendi, et nosceo an non magis
Tui quam Romae videndae desiderio tentatur.

PUG 557 243


Admodum Reverende Pater, vir Clarissime
Domine Observandissime
Salutem a Domino ex obsequia mea semper paratissima

In egregie voluptatis illecebraui vocas quotiesqunque, scribis ad me Vire Clarissime Eruditissimeque
Sane posterioribus tuis ad lautissimi symposij delicias vel in ipso quadragesimali ieiunio vocari
mihi visus sum, ex ad synceri gaudij suauitatem excitari in medio tempore dolorum. Dapes
erant Mundus Subterraneus et Oedypus Tuus, in quorum altero iam plene deliciatur Vestrae
Romae, alterum a te inter bellaria in missus secundos reservatum insatiabili sane iam pridem
orbis expectat. Quid dicam? Gaudium inter et dolorem aequa lance dividere cogor ef-
fectus, ex aninum vix unius satis capacem inter utrumque vel invite partiri. Laetor enim; et
causa quidem Tui qui tanto passu ad culminationem enisus multis gradibus per Oedypum
tuum ad Augam Honoris accessisti. Doleo vero, quod cupidissimus a me rerum tuarum
appetitus voluptatem suam ex gaudium nondum plene sentit, sed hiat etiamnum ore aperto, donec
Roma et hic partibus non inuident delicias suas, idest, Oedypum tuum. De quo, quin
exinde eruditorum omnium plausus excipindus sit, quid dubitus Oedypo ipso felicior! Ecquis e-
nim ante te antiquitate illa aenigmata oculo tam fascinato inspexit? Sed nihil amittis
temetsi de fame Tua consummata integritate Tu te dubitas Ingeniosissime Kirchere: accedit enim
idipsum adexistimationem Tuam, quidquid eidem Tu ingenioso quemvis facto (minore rerum tuarum
aestimatione) subduxeris. Age porro ex pari felicitate facilitateque perscrutare subterrane-
as arcana inter Aegyptiaca felix ille Aureres et felix et lento vimine ramus maiori
infernae dictus sacer accurrat! Hunc tu felicissime ausu Carpe manu, namque ipse
volens facilis sequetur, si te vocat fata Quod si uero, tametsi potes, non vis tamen

extendi eousque cogitationes tuas, age saltem, nec quidpiam eorum omitto, quae curiosorum et
verae Philosophiae amantium ingenia a te expecant. Vale Vir eximie et in caligante quantum
nunc ob occasum Solis sui Romae semper illustris neque ama qui Te aeternum

Admodum Reverendae et Clarissimae Dominationis Tuae
Pragae 13 Martij 1655

P.S. Salutat Te Excell. Dr D Marcus nunc verbis
meis, et non ita pridem ut existimo propiis et calamo
suo! P. Melchiori Hanl officiosissimam salutem
adscribo.

amicissimus

Godefridus Kinner

PUG 555 279


Admodum Reverende Pater Vir Clarissime
Domine Observandissime
Salutem a Dno ad obsequia mea paratissima

Literas tuas suavitate plenissimas non sine basiis accepi, Vir eximie clarissmeque. Peccas
tamen, quod scribentem me plus aequo putas in laudes tuas effundi; quasi vero aliquid
esse posset tenaciter meae ad immensum illum oceanum preclarae eruditionis tuae. Quia ta-
men ita vis, desino sane literis meis ad ruborem cogere verecundiam tuam, et intelligis
nihil maius apud me imperijs tuis esse. Quod a me quaedam postulas pro mundo tuo
subterraneo locupletando, vereor ut aliquid possim; neque enim experimento rerum eijuscemodi per occupa-
tiones alias licuit hactenus vacare. Subiungam nihilominus quaedam, quae nuper ab amico commu-
nicata sunt, seu magnesia seu minore bismuti arcana; de quibus iudicium tuum avidissime re-
scire cupio, utque etiam successum intelligere, si fortasse in experimentum deduci fecerit per spagi-
ricos vestros, apud quae haud dubie talis minera frequentior est, quam in his partibus; sunt vero
quae sequuntur. R. de minera bismuti lib. 9 priusquam ullum ignem experta
sit, ponatur in retorta competente, magnoque et capaci recipiente opposito destilletur secundum gra-
dus ignis per has 12 ultra, ascendetque aquae quaedam candida et dulcis. Haec iterum
ac tertio rectificato purificatur magisque dulcescit.

Huius aquae R quantitem 2 in idoneo cito repone ita tamen ut pars vitri tertia
vacua remaneat, clausoque probe vitro relinquo in loco quieto: videbisque huius aquae quantita-
tem semper in plenilunijs augeri, in nouilunijs autem partem illam, quae accreverat, amit-
tere insuper aliam de prima sua quantitate; semper tamen sub purae aequae ac magna mole
pondere eodem retento.

In hanc aquam, si plantae ex integro urefactae solam radicem immittas, illicque nudescere
sinas 3 aut 4 horis, planta denuo virescere ac germinare incipiet, cum ariditate amissa

Huius item aquae quantitatem infunde in vitrum, et eidem adde aquam destillatam ex flo-

re aut horto quacunque deque sale eiusdem herbe drachmas 3 vitrum deinde aqua priore reple-
tur ad summum: videbisque non sine miraculo intra duas tresve dies excrescentem in vitro in-
tra medias aquas plantam ei similem, de qua urat sal et aquae principio acceptae: quae plantatae
moto uitro dissipatur, eodemque denuo quiescente restituitur in praeteritum statum.

Hae de arcanis ilis, super quibus sententiam tuam expectabo. Tetragonismi sub Labyrinthi
titulo nova methodus D. D. Marci iamiam in precinctu est, ut lucem aspiciet, pauca enim folia ty-
pis dande restunt: librum illum quamprimum totum absolutus erit, haud dubie Author ipse pro mutua
inter vos necessitudine ad te destinabit. Interim congaudeo urbi vestrae atque imprimis tibi, tam
forunata summi Praesulis electione aversos esse tot malorum Iliades, quae non male re diuturnica
sede Apostolica vacatione ominabantur uos. Fruere ergo quiete caelitus restituta, mi Kirchere,
et quanquam in laboribus pro publica mundi utilitate susceptus es, sine nihilominus ut privatum
mei memoriam animum tuum aliquando subire, qui totus sum et vivo

Pragae 1 Maij 1655

Adm Rdae et Clarissimae Dnonis Tuae

infimus servus

Godefridus Kinner

PUG 557 248


Admodum Reverendo et Clarissimo Viro,
D. Athanasio Kirchero, Godefridus Al: Kinner
S. P. D.
Pridem nisi maxime fallor incusasti negligentiam meam apud te, reumque deserti
officij me egisti, Clarissime Athanasi. Neque in totum a me culpam omnem
amotiri poscum: provoce autem ad benivolum, quo prosequi me soles, affectum, ut in
hac causa rigorem aequitate tempores et ignoscas. En ad officium cum
anno recens ineunte redeo, quem tibi tuisque rebus ter faustum, ter felicem ex
animo volo. Oedypus Tuus, ut audio, nostrae Germaniae pridem illuxit: quae
autem infelicitas mea, quod nondum mihi? Credo insperatum meum Praga disces-
sum priusquam dictus liber tuus eodem veniret, illa voluptate me hicusque frustra-
visse. Scripseram in posterioribus meis ad te arcana quaedam de bismuto; cre-
do te accepisse, re forsitan reduxisse in effectum: si hoc, insinua quaeso de suc-
cessu. Ex Hollandia literas ante menses non multos accepi ab illustri cu-
jusdam e Statibus Filio Christiano Hugenio: Scribit ille perspicillum se fa-
brifecisse, cujus beneficio memorabile quiddam in coelo detexerit, quod nec a Fonta-
na nec ab Hevelio deprehensum sit, quantumlibet Lynceis. Mysterium illud (pla-
giatum opinor ante evulgationem suam ab aliquo timens) hac Characterum trans-
positione ad me et plures alios transmisit: ADMOVERE OCULIS DISTANTIA
SIDERA NOSTRIS VVVVVVVCCCRRANBQX mihi aqua hic haeret. Tu
Ingeniosissime Oedype, qui Sphyngem habes, facile interpretationem elicies. Autor
ipse elucidationem mihi pollicitus est, si miserit, faxo ad te perveniat. Mun-
dus subterraneus Tuus ecquo successu proficit? Vellem sane vel hodie mundus
illius conspectu felicem esse posse. Ego profecto arcanorum ejuscemodi naturali-
um cognitione, si qua alias impense capior. Fave obsecro, Vir Clarissime,
hand unam amicissimo tibi deprecanti gratiam, ex quaepiam ex eodem mundo
Tuo praelibanda perrige, quae de artificiosa florum variagata coloratione et
insitione tractant; facies exinde summum illum appetitum, quo in totum

illud opus feror, multo tolerabiliorem. Vale, ingeniosissime saeculi nostri Thau-
maturge, et salve abeo, quem gloriae tuae atque honoris studiosissimum semper esse
novisti.

Si quid respondere placuerit, poterunt literae
Glacium in Boemia dirigi, unde comode ad me devenient

Reichenbachij 4 Januarij
1656

PUG 557 246


Admodum Reverendo, Clarissimo atque Ingeniosissimo viro,
Domino Athanasio Kirchero S. J. Mathematico in Vrbe
Celeberrimo, Amico honorandissimo Godefr: Aloys: Kinner S. P. D.

Silentium meum hucusque pertinax non excusabo operosius apud te, Amicissime Athanasj
Neque enim tu ex literis aut scriptura potius quam affectu mensurare soles Amicorum
tuorum fidem; neque ego perinde ab amore cesso ac literis; qua Bilbilici Poetae verbis
Per omnes - Juro deos et non officiosus amo. Accepi tuas praeterito anno
ad me datas praeterlapso proximo mense; ubi delituerint tanto tempore, non possum
diuinare. gratias nihilominus debeo fortunae, quod tam optatam epistolam saltem
non in totum subduxit. Adiunxeras ijsdem frontem Itinerarij tui Extatici, quod
credo interea ad finem esse deductum: mallem illo integro frui, quam ab uni-
co solido auidissimo eiuscemodi rerum animi orexin moveri. De rebus quae
Reginae Sueciae exhibueras multo inaudieram, illud potissimum delectat, quod intel-
ligo, inter cetera miracula primo obtinuisse prodigium illud flosculi per palingenesim
intra vitri ergastulum arte chymica producti. Circa hoc unicum rogo, ut amico
syncerissimo hanc gratiam favere velis, et pauculis perscribere, circumstantias et
methodum illius apparentiae tam admirandae, et an illa praxi productum sit,
de qua ante hac saepius egerimus. Maximam iacturam fecimus, Cla-
rissime Kirchere, in Augustissimio nostro Caesare Ferdinando, et omnes bonae artes
nobiscum, quae nullis unquam lacrymis sat deplorabent casum tam acerbum.
Ego nunc Wiennae dego isthuc vocatus e Silesio, ut in Aula Augustissimae
Imperatricis nunc viduatae officium Sacellani domestici et Praefecti Epheborum
administrum: spero me intra paucas septimanas et SS Ordinis et Officij
antedicti administrationem suscepturum. Dabitur exinde fortassis occasio
paulo quietius Mathematicis rebus vacandi et frequentius per literatia
commercia invicem agendi. Cum P. Stansel nostro ecquid agitur? Anno te-
cum adhuc est, an in Chinam suam abijt? Quid Rmus Ds Caramuel
etiamne Romae? Saluta obsecro utrumque ex me humanissime; ad quos et
ipse literas dare non omittem si modo de illorum illic praesentia ex te aliquid
intellexero. Humanissimam salutem ad te mittit antiquissimus amicus tuus D. Dns.
Marci, qui per aliquot hebdomadas hic in Aula negotiorum suorum causa de-
git. Finio, et te valere quam optime iubeo, fusius tecum alijs de rebus
acturus, ubi videro amicissimum tuum responsum, quod, si placuerit, dirigere po-
terit ad R. P. Antonium Callorium Confessarium Imperatricis Amicum meum
singularem. Hic me SS hic precibus benevolentiaeque commendans maneo

Tuus ex animo
quem nosti
Godefridus K

Dabam Wiennae 6 Junij 1657

PUG 557 241


Reuerendissimo et Clarissimo Viro
Dno Athanasio Kirchero, Amico honorandissimo
Godefr. Aloysius Kinner S.P.D.

Si e literarum frequentia ponderare soles amicitias, equidem lancis illius
quam meis fortasse deputasti, obsequiose deprecor, Amicissime Kirchere.
Et ut ex toto culpam imputari mihi non uolo, ita continuatum hucus-
que silentium prolixiori epistola excusare non libet: sufficit mihi, si
id unum scripsero, me ad cubicularium tuum R. M. Wenceslaum
Kolowrat semel atque iterum literas salutemque ad te dedisse, neque tamen
ad postremas meas responsum hactenus ad me delatum esse. Ceterum
aliunde intelligo opus tuum mundi subterranei iam lucem affectare,
quod ego atque omnes tum Ph*l******iae, tum Matheseos amatores auidissi-
me praestolamur. Ego licet ob molestissimas meoque genio contrari
ac occupationes parum admodum mathematicis nunc occupor; nihilo-
minus tamen amabilissimam illam scientiam enim possum non amare; sicut
uicissim non testari ea, quae contra ipsam ab aduersarijs insulsissime sub-
inde deblaterari solent; inter quae illud enim immerito numero, quod hoc
ipso mense in festo Immaculatae Conceptionis B. V. p'sente Augustissi-
mo Imperatore nostro totaque aula Austriaca quidam e soc'te V'ra
religiosus (nomine Fridericus Jelenschigh) in oratione sua et lingua
et typo in haec uerba publicauit: Nuper nescio quis infirmiori
pupilla Mathematicus solem speculatus cum flagrantissimae lucis accessi-
mus turbo aciem perstringeret uehementius in sole maculos se uidisse
turpissimo deceptus errore dixit. Haec ille nomine Vniversitatis Vien-
nensis, cuius iussu oratio habita fuit. Vide sic, mi Kirchere, quam
leui censura possum eant prastantissimi Scheineri, et tuae et tot aliorum
circa solares maculas obseruationes, si cuiuis deinceps oratorculo ad hunc
modum in nos decernere liceat; quod si potes, quaeso dignare

aliquantum auertere per Rmi. Pis. Vre Generalis interuentiones? Interim
ame valeque studijs tuis quamoptime, in quibus te Deus Opt. Max in to-
tius Mundi bonum quam diutissime conseruet.

Viennae 28 Decembr.
1658

Tuus quem nosti
Godefridus

PUG 558 154


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Clarissimo Viro
D'no Athanasio Kirchero Godefr: Kinner S.P.D.

Plurimum gratulor eloquentiae Serenissimi Nostri, si illius persuasione factum est, ut Augus-
tissimus Imperator transmissionem consueti subsidij priuilegijque pro operum tuorum it-
randa impressione accelerarit. Sed non existimo his opus fuisse apud animum Augusti,
qui tibi tuisque studijs non minus quam defunctus gloriosae memoriae parcus, afficetur, cla-
rioribusque fortassis argumentis palefaceret, si prasentium motuum inquieta turbatio, tempo-
rumque iniuria paterentur. Gratulor, te transmissum a Serenissimo Leopoldo scrip-
turam feliciter enodasse: autor potissimum fui, ut ad te transmitteretur, nec enim aptio-
rem Oedypum huic aenigmati reperiri posse asseuerabam; nondum tamen interpretationem
uidere contigit, quam Serenissimus aliquot iam hebdomadibus decumbens penes se detinet,
nescio quo extraordinario affectu eiuscemodi antiquitatibus addictus. Mire curiosi-
tatem Serenissimi Caroli illexi, cum decerem, noui quidpiam a te pro eodem parari, ut enim
mire afficitur rebus omnibus, quae uulgi captum excedunt, ita multo maxime illis, quae noui
inuenta sunt, capi ac delectari solet: non ergo est quod dubites, gratissima fore, quae
paras. De supplemento operum Apollonij tractatuque Vincentij Viuiani de maximis et mi-
nimis aliquid inaudieram, sed opus in his partibus uidere non licuit; si ergo dictorum operum
exemplar a Ser:imo Hetruriae Duce pro me impetraueris, summae gratiae beneficijque loco
ponam. Scripseram semel me summopere desiderare microscopium e melioribus confectum
ab Eustachio Diuini, qualia maximum rebus incrementum dare intellexi: in quo si mihi fauere
potes, id ut agas etiam atque etiam rogo, ego de pretij satisfactione, ut primum sciuero, sta-
tim prouidebo. Vale, Vir Clarissime, meque inter eos qui te impense aestimant et
colant, semper numera

Tuus ut nosti
Godef: Kinner

PUG 562 127


Reuerendissimo et Clarissimo Viro ac Dno
Patri Athanasio Kirchero Amico obseruandissimo
Godefridus Aloysius Kinner S. P. D.

Lenti ambo in scribendo sumus, Amicissime Kirchere, sed non credo pariter et in amando.
Ita de te mihi polliceor, de me promitto. A scribendo uero quam multa nos auocant?
Studia, negotia, amicorum interpellationes, aliae denique curae, quae uel nolentibus nobis tam
potissimum sese ingerunt, cum minime cupimus. Atque haec facile apud me amicos excusant,
si quando a literario colloquio eosdem uacare animaduerto: tu ex eisdem causis amico, qui
te alioqui sincerissime colit, ueniam dabis. Nuperis tuis ad me datis Serenissimo nostro
Archiduci Carolo quidpiam ex ingeniosis tuis inuentionibus pollicitus es, quod dum eidem expo-
nerem, magnopere desiderium citius habendi in eodem accendi. auxit postmodum idipsum R. P.
Pizoni modernus Austriae Prounicialis Roma redux, qui propiorem spem mihi fecit dictam inuen-
tionem propediem obtinendi: serenissimus uero me frequentius admonet et quandoque, quasi
vana spe se detineam, blande increpat. Quare te, Praestantissime Athanasi, pro amici-
tia nostra etiam atque etiam rogo, ut, si forte nondum transmissum est, quod predicto Ser:mo
meo destinabas, operam des ut quantocyus ad eundem peruenire possit; multum enim mu-
neri tuo gratia ex celeritate accedet. Legi nuper denuo ingeniosissimum libellum tuum
de peste, ubi pulcherrime obseruationes tum per microscopia factae summum in me desiderium
excitarunt, eadem naturae sub minuto delitescentis phaenomena proprijs oculis contemplandi;
uerum microscopia quae isthic conficiuntur non tantum in rebus praestunt augmentum quantum
minutiae illae requirunt, tuque in dicto libello tuo et P. Schottus in Magia Sua Anaclastica
per Diuini aut Septalea microscopia uos scribit obseruasse. Cuperem ergo te id mihi quoque
gratia praestare, et simile quoddam excellens et intentioni meae deseruiens ab alterutro
autore confectum transmittere; de pretio statim satisfaciam, ubi id e literis tuis intellexero.
Literaria uero tua negotia, qui procedunt? Nondum ad finem respicit ars combinatoria Mun-
dusue Subterraneus? quae certe summa cum auiditate uidere desiderio. Vale, vir Cla-
rissime, meique memore uiue.

Viennae 22 Octobris 1661

Tuus ut nosti
Godefridus

PUG 562 13


Reuerendissimo in Chr'o Paatri et Clarissimo Viro
Dno Athanasio Kirchero Godef: Al: Kinner S.P.D.

Heri demum Organon tuum Mathematicum ad Serenissimum nostrum Carolum literaeque tuae ad eun-
dem ac me deuenerunt. Causa diutirnioris morae fuit absentia R. P. Provincialis Pizzonij, cui
instrumenti ante dicti traditionem commiseras, in Visitatione Hungarica alicubi detenti. Aptissimum
uero quid inuenisti pro munere Serenissimi nostri, cui illud gratissimum accidit tibique per me pro
eodem gratias agit, tui haud dubie memoriam habiturus, quotiescunque disciplinas Mathematicas
dirigente organo tuo tractabit, quod utique pro eiusdem naturali inclinatione in has artes fre-
quentissime futurum iudico; in quo ex parte mea pro uirili allaborare non desistam, ut cum
tempore mathematicae scientiae denuo fautorem inueniant, quem in Ferdinando Terto Glorio-
sae memoriae deperdiderunt,qui ubi proprior quosdam reditus (de facto enim solis impensit ab
Imperatore subministratis alitur Serenissimus noster habere coeperit, non omittat harum praecipue
scientiarum exhibere se Mecoenatum. Dni. Doctoris Marci opus Philosophicum, perinde ut Mun-
dus tuus subterraneus sub censoribus haeret: ita quaedam ingenia ad noua inuenta, sue potius
ad ueterem ueritatem recens detectam obstupescunt, ut omne suorum nugamentorum occaecata-
ue agnoscere quidem uelint ea, quae cum illis minus consonere uidentur, imo neque possunt. Ecq'
enim ueri cum falsitate communio? Communicauit mihi idem Dnus. Marcus proxime quidpiam
sat curiosi, quod quia tibi nequaquam displiciturum existimo, eius uerbis huc adscribo: Ante dies
8 inuisit me quaedam persona nobilis, ex terris peregrinis Angliam repetens honoris gratia: atque inter
ceteros discursus incidit mentio de oculis restituendis. affirmabat uero oculum erutum posse restitui
et si uellem, mox demonstraturum in quouis animale. Jussi efferri anserem, qui occidi debuit: ille
uero oculum lanceta discidit ut humor aqueus totus efflueret, mox humorem crystallinum una cum
uitreo digitis expressit, ut loco oculi nihil nisi foramen adesset, in quod de aliqua aqua, quam
secum habebat, modicuminstillauit: et ecce oculussubito impleri coepit, et inter quadrantem ho-
rae fuit perfectus, qualis ante fuit: quemin hodiernum diem seruo et alijs ostendo. Quid ad
haec? uasculum illud cum aquae mihi dono reliquit, ut idem experiri in alijs liceat. Haec ille.
Ego hic opposui, me existimare oculum hoc medicamento nonomnino restitutum esse, sed fortassis dun-
taxat spiritibus aliquibus inflatum, ut perfecti cuiuspiam oculi similitudinem referre nihilominus possit;
quod si uero experientia constet, auferem illum prius exoculatum, oculi deinde usum rursus acce-
pisse, me libenter a sententia recedere, pariterque hoc naturae operantis arcanum maximopere
admirari: ad quam dubitationem meam responsum indies expecto. Organi tui Mathe-
matici, quoad per tenuitatem meam licebit fidelissimum interpretem agam gaudeboque me
hac occasione ad deperditas utcunque earum rerum species reuocandos occasionem habiturum:
quod si uero in quibusdam haesitans ad te recurrero non grauate te laturum existimo. Finio
felicissimumque tibi anni mox exspiraturi finem, et Auspicandi exordium affectuosissime precor. Vale
Amicissime Kirchere et de literariorum tuorum laborum successu quaepiam significa.

Viennae 17 Decembr.
1661

Tuus ut nosti

Godefridus Kinner

PUG 562 131


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Clarissimo Viro
Domino Athanasio Kirchero
Amico observandissimo Godefridus Kinner S. P. D.

Diu forsan est quod me, uel negligentiae uel obliuionis, uel, quod nollem, deserti officij amicitiasque
reum egisti Reuerendissime Kirchere. Sed non idcirco minus aut tui memor sum, aut te amo
quia minus scribo. Vt proinde non aequo pondere propensionem in te meam aestimaris, si cum
frequentia literarum eandem in bilance uelles appendere. Scio illam negotiorum tuorum
esse molem, ut non quoque tempore interpellari uelis etiam ab amico: et tu ipse, nce aulicos
inter ocia nostra ita negotiosos esse, ut uel amicis non semper ex uoto uacare liceat, non igno-
ras. Hactenus ergo et in negotijs literarijs te interpellandi religio, et occupatones meae in
aulico hoc officio non infrequenter tibi, ut sacro, silentium meum excusebunt. Sed repetamque
aliquando calamos, et in uetus officium exacuamque quis rerum utrimque sit status exploraturos.
Ego ab Anno iam ab Imperatricis aula, cui ante deseruieram, in aliam translatus sum, deputa-
tus ab August:mo Caesare pro Ser:mo fratre eiusdem Carolo in literis instituendo; ubi etiam
tanto tempore, si uita fuerit comes, haerere cogar, donec Ser:mus Princeps a studiorum labori-
bus ad alios pro Repub: curas fuerit assumptus. Officium hoc esto labore molestijsque non
caret est tamen penes iniucundum cum Principe praesertim, qui cum miro sciendi desiderio tenetur quod-
que spero cum tempore, transactis humanioribus, et usu comparata latina linguae familiaritate fore
maxime delectabile fructuosumque. Miro affectu Ser:mus iam etiam hac aetate tenera (nec
enim 12 annum compleuit) fertur in mathematica, tuique iam frequentius, ex quo Mathe-
matica tuae artificia me laudante cognouit, mentionem inicit: spero nos aliquando, ubi
adoleuit, in rebus Mathematicis aestimatorem et Patronum, qualem in August: suo Parente
perdidimus, in filio non sine foenere recuperaturos. Non abs te, meo iudicio faceres, si tuarum
inuentionum aliquam curiosam transmitteres; multum quippe aestimationi rerum tuarum, quae
in eodem iam est utcumque magna uidetur accessuum si eundem ex insperato aliquo inuento
tuo honoraueris. Literis subinde conuenire soleo P. Casparum Schott qui iam denuo iter
tuam Extaticum cum Pantometro uulgauit, iamque totus est in Cursu suo Mathematico
perficiendo. D. Marcus (cum quo dum hoc anno Pragae Insignia Doctoralia in Vtroque Jure
et Theologiae capesserem, multus mihi de te sermo) physicum aliquid inditus est, ubi totum uni-
uersum ea ratione expicare aggressus est, qua olim um plasticam in Ideis. sed edere
et horret et trepidat ob nescio quos Rhadamantos, qui omnia praeterquam suae, atro cal-

culo damnant: spero tamen me effecturum, ne publico subtrahat tam utilem laborem.
Tu uero Ingeniosissime Kirchere quid agis? Nondumne habemus Artem Combinatoriam Mun-
dumque subterraneum tuum? Ego certe incredibili cum desiderio utrumque expecto. Vale,
Vir Clarissime, cum initio mox anno rursum felix quem tibi auspicatissimum illuscere ex
animo desidero.

Viennae 18 Dembris 1661

Tuus ut nosti
Godefridus Aloysius Kinner

PUG 562 8


Reuerendissimo in Chro Patri et Clarissimo Viro
Domino Athanasio Kirchero S.J.
Godefridus Aloysius Kinner S.S.D.

Serenissimus Archidux noster nuperis meis me tibi suo nomine gratias agere iusserat hodie
uero ipsemet epistolam scribendam ad te duxit, quam praesentibus uides manu
styloque proprijs exaratam. Versor iam in oeconomia organi tui contemplanda, quo
facilius Ser.mo nostro in eiusdem expositione praesto esse possim inuenio uero in numerorum
in tabellas inscriptione uarijs locis irrepsisse errores, qui mihi sat negotij facessunt, eo quod
nisi corrigantur, principi citra errandi periculum proponi non possint; corrigere uero sit
adm. difficile, ut qui nesciam e quibus autoribus a te fuerint desumptae; cum praesertim non
omnes eandem methodum sequi consueuerint, ut fieri certum est in Architectonica Militari.
Diatriben tuam de crucibus non sine uoluptate perlegi, ubi mihi summopere placuit, te rem adeo
prima fronte portentosam e fontibus naturae ita ingeniose deducere ut qui rationes tuas ac-
curate perpenderit, non possit non conuinci tam clara ueritate. Mihi certe persuasisti omnino
nec aliam unquam causam eiuscemodi phoenomenorum mihi imaginabor: cum praesertim similes
aliquot cruces in thesibus, quas in subtili sericea tela candida impresses in cubiculo meo habeo, casu
repererim, quales existimo ex muscarum excrementis ita casu in crucem diffluentibus formatas esse.
Memini, olim nec puero haud procul patria mea in foeminae cuiusdam pectore similia portenta
comparuisse, quae ordinarie figuras cruciformes referebant sanguineoque colore imbuebantur,
quorum diuersissimas formas non sine horrore pueri contuebantur: existimo uero eadem simili
naturae artificio, quale libello tuo aperis, fuisse effigiata. Quantum igitur optandum
esset, ut plures operam suam collocarent in cognotionem arcanorum naturae; quam laborille
multo reipublicae foret utilior, quam ociosa illa, qua scholas hodie passim occupari uidemus,
Chimaerarum uenatio! Finio, tibique felicissimum noui anni, quem crastino auspicaturi
sumus, exordium effectuose precor.

Viennae 31 Decembris 1661

Tuus ut nosti

Godefridus Kinner

PUG 562 128


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Viro Clarissimo
Domino Athanasio Kirchero Amico honorandissimo Godefridus
Aloysius Kinner S.P.D.

Intellexi e tuis ultimis, quae circa nouiuaniorum calculum in tabellis organi Ser:mo nostro transmissi in-
sinuasti. Facile equidem mihi persuaseram aliquid subesse, quod me lateret: et quia Ser:mus in
omnium rerum fundamentali inuestigatione curiosissimum novi, nolui praeterire quin mentem tuam
de hoc ipso rescire allaborarem. Pergimus iam alacri conatu in Arithmeticis, Fortificationibus,
et Steganographia, quas omnes partes Serenissimus practice iam nouit, nec sine summo animi gustu
exercere solet. Arithmeticam etiam rabdologia Nepperiana adhibita iam ante quidem me docente
cognouerat, nihilominus tabellis tuis semper uti consueuit. In Fortificationibus non contentus ijs
quae Organum continet, plura circa Reuelinorum, dimidiarum lunarum, Operum Coronatorum et
cornutorum etc structuram cognoscere desiderat, quae omnia meo studio facile supplebuntur: habet enim
hoc Ser:mus, ut in similibus quae curiosa sunt ac noua, nullo omnino laboris taedio afficiatur, quantum-
uis difficultate non careant, quae hactantus dummodo captum suum, qui certe maximus est, non
exsuperent. Vunde fouere soleo igniculis usque adeo generosis, et fomenta suffero quibus alantur
sed illud efficio, quod in ignibus solet, ut cum eorum augmento maioribus quoque alimentis opus sit.
Hae pro tuo solatio annecere uolui, ut inteligeres te in concinnando organo nequaquam operam
lusisse, neque porro inuanum labores tuos esse cessuros, si quid in eius gratiam fueris commentus. Quae
prioribus tuis circa stipendij tui continuationem, priuilegiumque pro Jansonio circa librorum tuorum
impressionem scripseras, Ser:mo eiusque Supremo Praefecto retuli, qui nomine Ser:mi respondit, sibi omnino
curae fore ut petitioni tam omnimodo satis fiat. Nuper hic interfabricandum, dum fundamanta pro
palatio Caesaris eruuntur, inuenta fuit tumba lapidea, cui uaria antiquitatem olentia fuerunt adiunta;
inter cetera reperta fuit lamella quaedam aurea characteribus ignotis inscripta, cuius lectionem
plures frustraneo conatu pertentarunt. Ego consultus respondi scripturam ad te mettendam esse, nec
enim aptiorem Oedypum pro hoc aenigmate reperiri posse, quod etiam factum intelligo. Hic uero diebus,
cum mihi copia fieret lamellum ipsam accuratius introspiciendi , deprehendo adhibitis microscopis, plures
errores in copia ad te transmissa irrepsisse, quos illi, qui descripserunt, non satis aduertisse uidenture. De-
pinxe ergo characteres ijs diutibus, qui mihi uitrorum auxilio apparuerunt, quos tibi in apposita char-
tula trasmitto, et iudicium tuum desuper cum summo desiderio expecto. Vale, Ingeniosissime
Kirchere, meque tuos inter amicos constanter numera.

Viennae 4 Martij 1662

Tuus ut nosti

Godefr: Kinner

PUG 562 134


Reuerendissimo in Chr'o Patri, et Clarissimo Viro,
D. Athanasio Kirchero Godefr: Al: Kinner S.P.D.

Quotiescunque epistolas tuas inspicio, semper in illis Amoris imaginem uideo, sed imaginem uerum,
fuci omnino fallaciaeque expertem. Vt candor animi tui, sic epistolas contextus est, neque ob-
scure scriptionis riuuli fontem pectoris produnt. Gaudeo certe me et esse et uocari teum
Magnetem, qui Romam usque actiuitatis suae sphaeram extendit. Tuus ero quantumuis absens;
nec tantum felicitati meae subtractum esse gaudeo, quia saltem animo diuelli non possum. Tu
porro fac me animare me desinas, quod facies, si me amabis. Magno me gaudio affe-
cisti, quod De Dno Caramuele certi quidpiam nunciasti: diu est quod eidem scribere desiderabam,
quod et nunc facio, cui praesentem epistolam ut meo nomine consignes, officiosissime rogo. De smi-
croscopio libenter intelligo, te unius transmittendi curam in te suscipere, quod ut apportuna commoditate
facias, ex animo desidero. Non indico operaepretium esse a Diuino carius mercurii, cum ab alio parea
bonitate haberi possint, nec enim existimo solum nomen Diuini instillare proprijs aliquid diuini:
faciam ergo per P. Thomam Grasser prouinciae nostrae procuratorem 5 coronatos transcribi, quo
precio iuuenem illum Romanum smicroscopia sua aestimare significasti. Laudantur alioqui etiam
illae, quae Mediolani conficiuntur a Septala; uerum cum non succurrat ratio, qua illa habere lice-
at, praeferam interim Romanae. Nos hic inter spem haeremus et metum ob Turcarum uiciniam:
Imperatori nostro imminet graue bellum, et Principes interim Christiani in decernendis et submittendis
auxilijs nimium cunctantur, ut timendum sit, ne morae nostrae multum hostibus prosint. Aguntur mo-
do Posonij comitia cum ipsam ob causam, quibus ipsemet adest Imperator: quid efficiendum sit
tempus aperiet. Vale, Amicissime Kirchere, et a curis bellorum exemptor Deo, tibi et
literis inter studia tua suauiter uiue.

Viennae 17 Junij 1662

Tuus ut nosti
Godefridus Kinner

PUG 562 9


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Clar:mo Viro
Domino P. Athanasio Kirchero Godefridus Aloysius
Kinner Salutem P.D.

Libenter intelligo e literis ad R. P. Euerhardum Erthal a te datis Smicroscopium optimae
notae pro me Romae iam confectum esse; et non illud, quod adiungas,5 Coronatos artifi-
ci debitos nondum exsolutos esse. Dedi iam 5 Julij pecuniam illam P. Thomae
Grasser Procuratori Prouinciae Austriacae, neque de transcripta quamprimum deinceps
libuit dubitare: meo hic diebus idem mihi fignificauit, se 8 Julij datis Romam literis
petito meo satisfecisse, neque tamen responsum hactenus ad se peruenisse. Nihil uero
dubito eundem datis alijs libens facturum, ut negligentiae hucusque undecumque occurren-
ti obuietur. Interim humanissimas Clar:mae P.tis tuae gratias ago pro exhibito
fauore in rei usque adeo mihi desideratae tam sedula procuratione, non omissurus occasio-
nem tibi ad nutum, ubi ubi iusseris, reseruiendi. Degimus extra Viennam in Arce
quadem Ebersdorf cum Aula nostra, loco alioqui Principibus nostris pro Autumnali re-
creatione deputato: adfuit et Imperator at 28 praeteriti mensis hinc repente discessit.
Causa fuit insperata Ser:mi Archiducis nostri Caroli infirmitas, quae eundem lecto primum
affixit, ac deinde in uariolos eruxit: consultum ergo Caesari ad contagionem euitandam se-
dem mutare. Transijt uero ea infirmitas (Deo sint laudes) felicissime, et Princeps
sanitati pristinae restitutus optime ualet; Deus Opt: Max: eundem ad commune bonum
quam diutissime seruet incolumem. Haec, quia intime te eidem affici optime noui,
tibi celare nequaquam uolui. Mercator quidam Goritiensis ante paucas
septimanas Imperatori Posonij degenti instrumentum quoddam obtulit humidi et sicci gra-
dus demonstrans, quod magno rumore et admiratione totam Aulam huiuscemodi nouitatis
ignaram impleuit. Retulit quamprimum id mihi Ser:mus Carolus, cui respondi, non id mihi
nouum uideri, cum pridem simile quid me in tuo magnete ac deinceps in P. Schotto
legisse meminerim: petij deinde a diuersis rudem aliquam instrumenti descriptionem,
(nam id mihi quidem uidere non contigit, cum Caesar rem cupiat esse secretam in gratiam
artificis, qui praesertauit) ex eiusdem uero compositione et magnitudine intelligo non fie-
ri ea ratione machinam, qua tua est constructa, quoniam hic tabella graduum sat
grauis est et e lamina confecta, insuperque pendula est ad Horizontem parallela, cum in
tua machinula indiculus leuissimus stipulus desuper institat a cuius rotatione molum acci-
pit, quod hic ob orbiculi qui mouetur grauitatem a stipula prouenire non potest. Interim

quanquam machinam, ut dixi, non uiderim, iudico nihilominus ex simili omnino principio motum oriri,
quod in machinae tuas descriptione ingeniosissime proposuisti ubi totam motionem refindis in fibras
spiraliter tortas, quae abiere humido aut sicco diuersimodo affectae, diuersimode quoque rotatio,
nec suas peragunt. Ego proinde idem omnino esse iudicans, siue quid adhibeatur ab ipsa
natura tortam in spiras,siue ab arte figuram eiuscemodi consequatur, dummodo eiuscemodi sit, quam
ab aere facile affici possit, omnino existimo chordam aliquam aequabliem proposito satisfacturum
esse, cum illas ex animalium uisceribus confecta ad quamuis aeris alterationem soleant immute-
ri, ut Musici et eorum instrumenta satis attestuntur. Imo experientiam consulere iam coepi
comperioque particulam chordae eosdem omnino motus praestare, quos tu in stipula illa auenae syl-
uestris deprehendisti: neque dubito motum illae machinae Caesareae non nisi a chorda prouenire,
facilequ Viennam redux simile instrumentum ex solo hoc meo conceptu me confecturum spero.
Sed nimium te detineo Vir ingeniosissime, utilioribus occupatus, finio ergo meque SS. tuis sacri-
ficijs ueterique beneuolentiae humanissime commendo et maneo

Ebersdorfij 14 Octobris
1662

P.S. Magnam gratiam iam alias exhibitis adiungeres,
si smicroscopium prima data occasione transmitteres,
id enim et ipse Serenissimus cui nuper insinuaui,
magnopere uidere desiderat.

Kinner

Tuus ut nosti
Godefr: Kinner

PUG 562 12


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Clarissimo Viro,
Domino Athanasio Kirchero Amico semper obseruandissimo
Godefridus Aloysius Kinner S.P.D.

Sub idem fere tempus et binas tuas et smicroscopium recepi, Amicissime Kirchere. Exosculor
affetum tuum erga me uere singularem atque eximium, quo rebus meis etiam minimis usque adeo
sedulem curam impendisti. Gratias proinde tibi dico (nec enim referre ualeo) quam possum co-
piosissimas, nec unquam interire sinam animi huius imme tui memoriam. Examinaui smicroscopium
et uere eiusmodi esse comperi, quale scribis, id est, optimae notae; respondet omnino uotis ac desiderio
meo, ualebitque praeclare, ut spero, ad ea contemplanda, quae pridem uidere petieram. Fecisti mihi
nuper desiderium ac nisi fallor etiam spem supplementi Conicorum Appollonij hactenus desiderati: hic
exemplaria haberi non possunt, quantumuis libentissime precio compararem. magnum ergo tuum in
me beneficium erit, si opera tua curiositati meae consulueris. Vide quam non audacem me
facit tuus affectus, quo si forte abutor, tibi imputa, qui me amando ita facere iussisti. Vtere
tu vicissim opera mea, ut libet, daboque operam ut intelligas, te uere amico tum commisisse. Magnum
studiorum nostrorum patronum amisimus Ser:mum Leopoldum Archiducem, cuius luctuosum occubitum
non urbs tantum nostra, sed Austria tota, ac nisi ingrata est, Germania universa merito deflet.
Jnstrumentum illud nouum hygrometrum paulatim perdit famam et aestimationem suam, uolebat enim
Author pluuiam aut serenitatem sequentis diei ex eodem praedici posse, quod aliquo tempore praesti-
tisse uidebatur; at nunc erroneum esse intelligo, neque sat fidum in tempestate futura designanda.
Ego quidem ita futurum ominabar; uerum tot tantisque erant nouitati patroni, ut illi sese opponens torren-
ti contuenti uideretur. Vale, mi Kirchere, meque, quod fecis, ama.

Viennae 29 Nouembr' 1662

Tuus ut nosti
Godefridus Kinner


PUG 562 129


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Clarissimo Viro
D'no Athanasio Kirchero Godefr: Aloys: Kinner S.P.D.

Qua die Tu epistolam tuam ad Ser:mum Carolum Archiducem Romae scribebas (14 praeteriti mensis
ea fuit) ea ipsa nos isthic eundem Ser:mus periculosissimo phreneseos paroxismo laborantem poeneque iam
expirantem complorauimus, Amicissime Kirchere. Diu est, quod idem Princeps non sat bonae uale-
tudinis esse uisus est, quod malum utcunque latens adeo peritiorum oculos carneque in tempore
adhibendas elusit, ut erumpens demum in apertum poene supra medicinam esset. Toto uere
praeterlapso diuerso adhibitu fuere remedia, quae non sine fructu tantum esse, se in ma-
ius sanitatis dispendium uergere coepere; siquidem 5 Junij Phrenesis accedens potentissimo
paroxismo Ser:mum nosque omnes dolore propemodum extinxit. Nec deinceps felicior medicamento-
rum usus fuit, quae omnia idunum agebant, ut de morbo auferrent nihil, uires interim naturamque
patientis intantum debilitarent ut ferendo uix esset. Ad uota ergo precesque confugimus,
quibus id effectum esse firmissime credimus Ser:mi Archiducis nostri uitam uni coelo, quod
eundeum sibi iam destinatum auferre minitabatur, debere nos libere fateamur. Vires iam sen-
sim recuperat idem Princeps, qui librum tuum cum epistola nuper a te transmissum tametsi lectulo
affixus hilari nihilominus uultu gratoque animo accepit; cumque per se respondere uires nondum patian-
tur, per me interim pro transmisso munere gratias agit, significaturus ipse successum in praxi artificij,
ubi tempus ualetudoque permiserit, ut eidem liceat uacare. Exposui eidem nonnullo obiter, ma-
ioremque in modum iisdem affici animaduerti neque dubito quin facili negotio uniuersa pro ingenij
sui acumine penetrabit. Interim illud significo, arcanum illud uniuersalis linguae quod in
primo Syntagmate proponit; isthic minime arcanum esse, nam ante annos duos Joannes quidam
Becherus spirensis libellum quendam euulgauit, qui inscribitur: Character pro notitia linguarum
uniuersali, ubi propositio quodam charactere communi, qui diuersis uirgulis adiunctis aliter atque
aliter afficitur docet cum omnibus omnino populis per epistolam sermocinari, nec alia tuum inter
illiusque modum est differentia; nisi quod ille dictionarij numeros, quos tu cifris ordinarijs notus,
diuersis in charactere uirgulis exprimat, quod et in nominum uerborumque inflexione usurpat.
Placuit mihi statim, ut uidi, ille modus arridetque nunc tanto magis, quod eundem a subtillissimo etiam
ingenio tuo proficisci intelligo: pulchrum sane est dignumque summi alicuius Principis cura tam
egregium inuentum in praxim deducere, quo omnes populi dabis ultro citroque literis mutuo loqui
possent. Aug:mus Imperator iam etiam a uariolis conualescit, qui in artificijs noui tui opusculi
haud dubie R. P. Miller Confessarij sui institutione utetur, cuius alioquin in similibus operam adhi-
bere consuerit. Ceterum ne dubita, mi Kirchere, me data occasione tuae indigentiae coram

Serenissimo memorem esse futurum; modo uero quominus id apte possim, et ualetudo nondum integra, et instan-
tes a Turcarum inuasione metus, et immines fortassis breui hinc alio commigratio impediunt, quae omnia Prin-
cipum nostrorum eorumque qui ijsdem adsunt cogitatione alio auocant, ut non sinant bonarum artium cultorumque
eorundem opportune meminisse. Vale Vir Clarissime mihique Amicissime, et inter orbis bellicos undique tumultus
genium tuum et ingenium ocio literario feliciter oblecta, meique memor uiue, qui semper uiuo et morior

Viennae 18 Julij 1663

Tuus ut nosti
Godefridus Kinner

PUG 562 11


Reuerendissimo et Clarissimo Viro
Athanasio Kirchero Amico honorandissimo
Godefr: Aloys: Kinner S.P.D.

Quamprimum Becheri tractatum conspexerim simulque inaudieram te quidpiam Aug:mo Caesari de
lingua quadam uniuersali transmisisse, illico suspicari coepi, Becherianum inuentionem stirpis
tum stolonem esse, quod ipsum ex epistola tua te significare intellexi. Nondum scilicet Aesopi-
ci graculi propago intotum interijt, ut non hoc etiam tempore superstites nulli eruditorum sese
plumis inuestiant: sed quam uereor ne plumis suis nudata hae etiam orbi moueat cornicula risum.
Serenissimus noster e medicorum consilio iam nuper auram mutauit, et cum aula sua in Austriam
superiorem discessit, ubi etiam nunc in arce quadam Ebersberg prope Lincium commoratur ueriusque
etiam hac hyeme subsistet. Recuperauit interea temporis usque adeo ualetudinem, ut haud credam
inuita sua meliore corporis constitutione usum fuisse, gratiasque uideatur debere morbo, e quo tam
perfecte sanitus traxit originem. Polygraphia tua multum illi placet, praxinque eius optime pe-
netrat iuxta quam et ipse scribit epistolas, et scriptas dissoluit. Difficultatem experitur in dictiona-
rio, quod nimis succinctum est, et uerba etiam communia non continet, ob quod et epistolam iam scrip-
tam saepius mutare, et plurimum quaerendo tempus impendere necessarium est, in quo nil facilius
quam taedium in eiuscemode potissimum principibus obnasci. Vnde plurimum totus mundus Jansonio
debebit, si eius opera dictionarium aliquod numeris suis absolutum et in praecipuas orbis linguas translatum
lucem aspexerit. Viueret utinam Aug:mus Imperator Ferdinandus III enim haberet alius hiuis
studij ad omnies gentes propagati gloriam praeter ipsum cuius potissimum laudabili curiositati eiusdem
inuentionem debemus. Fatemini (?) apud nos omnia nunc inimici (?) eiuscemodi exercitus imminere
videntur: potentissimo Turcarum exercitu infestatur Hungaria, qui mensem iam integrum
insidione (?) cingit Nouam domum alias Ouar (?), quem locum si obtineat regno uniuerso periculum
est: Tartari in Austriam Morauiamque excursionem fecere, ubi sine discrimine cecidere iam omnes
penitus ac senes aut in captiuitatem acti misere gemunt, uillae uero atque oppida in cineres iacent
reducta, et etiamnunc ex incendijs fumant. Summa haec malorum est nec enim quae deinceps
uidentur imminere scribi possunt. Tu interim mi Kirchere remotior manebis ab his lorbis (?) quiete
tua utere et feliciter uale.

Lincij 14 Septembris 1663

Tuus ut nosti
Godefridus Kinner

PUG 562 130


Reuerendissime in Christo Pater ac Domine
Amice Obseruandissime

Salutem a Domino et obsequia mea paratissima

Nonne, Amicissime Kirchere, cum Serenissimo Principe meo Carolo me obijsse cre-
debas, qui ab eiusdem obitu ne unas quidem ad te literas dedi? Non abijsti
in totum a uero si ita opinabare: usque adeo quippe inopinatus ille casus me prin-
cipio fecit attonitum, ut uiuisne me an mortuis annumerandum censerem diu
satis ipse nescierim. Quid enim? Vitae certe mea in eiusdem Ser:mi Princi-
pis uita haerebat; et animae plusquam dimidium meae uidebar perdidisse exanima-
to eo, qui amore usque adeo tenero me diligebat. Si ergo, teste Aristotele, ani-
ma magis ibi est ubi amat, quam ubi animat, non usque aberrauerit, qui putet, me
hactenus cum Principe meo amantissimo inter mortuos potius quam uiuos fuisse.
Nil exaggero priuatam hanc meam iacturam: illam uero libens praetera quam in-
scia fecit omnis Respublica literaria in tam praeprospero tanti patroni sui primum quasi
exorientis occasu. Ausim dicere Ser:mum Carolum, si ad maturiorem peruenisset
aetatem, Augustissimo parenti suo aut parem aut superiorem (quod ad rem literariam
spectat) futurum fuisse; quod alijs, quam eidem familiarius assuetis non satis
pronum est in Filio Carolo Ferdinandum tertium iterato sepelijsse. Verum quid dolorum
acerba tanti uulneris recordatione renouare iuuat? Quid interim Tu,
uir ingeniosissime, rerum agitas? Qui studia tua, qui literaria opera tuae
nuper iam sub Typis Hollandicis sudare coepta procedunt? Breuine mundus
opusillud tuum mundi subterranei tot uotis expetitum luci publicae datum uidebit?
Fac, quaeso, nonnulla de te tuisque rebus intelligam. Ego nunc aulae pertaesus

Pragae moror, quo me tribus ab hinc mensibus ex aula receperam, cupioque deinceps
nisi aliter Deo uisum fuerit, in Bohemia morari et mori. D'nus Marcus noster
adhuc equidem uiuit, sed eo usque iam aetatis processit in qua est labor et dolor, adeo
uis illa talentorum ignea refrixit atque elanguit, ut uix eundem, qui fuerat, nunc
esse credideris. Interim per hanc epistolam salutem ab eodem cape, cui deficientium
oculorum caligo literas ad te scribere non permittit. Vale et uiue utriusque
memor et ut hactenus fuisti amicus.

Pragae 11 Octobris 1664

Tuus ut nosti

Godefridus Aloysius Kinner
a Lowenthurn SS: Bl: D:

PUG 562 3


Reuerendissimo Clarissimoque Viro ac Dno.
P. Athanasio Kirchero Godefr: Aloysius Kinner S.P.D.

Bene habet, Amantissime Kirchere! adhuc Kinneri Tui meministi. Testes affec-
tus in me tui satis id affirmant literae, quas semel iterumque, quod merentur,
osculo pressas non absque singulari animi gaudio recenter accepi. Sic est, mi
Kirchere, quod affirmatum tibi de me scribis; uagabar hactenus animo non minus
quam corpore, succussa, cui nuper innotebar, columna, subsistendi locum alicubi quae-
siturus. Quaesitum diu reperisse tandem mihi uideor in illo Vatis Regij:
Nolite confidere in principibus, in filijs hominum, in quibus non est salus. Verum
ad alia. Gaudeo maximopere te in ocio tuo literario bono publico indefesse
operam dare, nouaque semper opera pro mundi curiositate seruitura disponere.
De mundo subterraneo, quem absolutum iam scribis, cum P. Schotto literis egi ut
eum ex Belgio liceat habere; nam Bibliopolae huiates libros precij paulo maioris
ob emptorum penuriam rarissime aduehunt: erit insigne curiositatis meae diuturna
iam expectatione stimulata pabulum eiusdem lectione frui posse. Incidi superioribus
diebus in Georgij Hornij librum de originibus Americanis, ubi opiniones suas non absque
falsa mordacitate in plures alios acriter propugnat: quo in libros tuos quos sententias
pluribus in locis sat crasse uellicat. Vnum allegare hic placet, ubi turpissimo mendacio
(sit uerbo uenia) non te solum sed societatem uniuersam calumniatur. Libro igitur
4 Cap: 15 sic habet: Christianos ex Syria, Aethiopia, Aegypto, Iudaea in Sinam ue-
nisse ac euangelium propagasse Athanasius Kircherus Cap: 9 et 4 Prodromi Copti
prolixe ostendit argumento a lapide reperto circa urbem Sanxuen, Anno 1625,
quo totum hoc negotium notis Sinensibus et nomina literis Syriacis exposita sint. Verum
inspicienti illam narrationem fraus Jesuitica non obscura erit. Num saxum esse
supposititium, et a Jesuitis ad decipiendos Sinenses et thesauris exuendos confictum

patet. Quod scomma crassissimum heterodoxi authoris idcirco praesenti epistolae adiunge-
re placuit, ut, si forte dictum libellum hucusque uidere non contigit, habere possis, quo
in China tua, quem Typis apparari iam scribis, utpote loco haudquaquam alieno
Tui Societatisque defensionem ualeas annectere. Ab obitu Ser:mi mei ex
haereditate eiusdem dono Supremi Praefecti peruenit ad me Organum Mathematicum,
quod pro eodem opera tua concinnaueras: quia uere indignum iudico tam praeclarum
opus pluribusque futurum utilitai priuatos intus parietes delitescere, et quia insuper
m honoris tui promouendi et studiosum et obligatum esse comperio; consilium cum P.
Schotto inij, e Respubl: literaria maximopere futurum, si descriptio praedicti organi
Typis expressa detur in lucem, cuius re pro consueta industria sua procurandae prouin-
ciam P. Schottus in se suscepit. Quare de assensu quoque tuo nequaquam diffidi-
mus, sed speramus apud te ratum fore, de quo in tui gratiam inter amicos bona
fide conuentum est. Optimus senex noster D. Joannes Marci officiosissime
resalutet gratiasque agit pro tam propensa sui memoria. Philosophia suae iam ante
biennium uulgatae bina exemplaria, statim a principio absoluti operis ad Te Caramue-
lemque direxerat, PP. Carmelitarum opera in eas partes deferendae, quae demum
non reddita fuisse, haud absque dolore et admiratione sua e literis tuis eidem a me
lectis intellexit. Paratus idem plura etiam, si desideres, exemplaria ad te transmitte-
re, dummodo uiam insinues, que Romam ad te commode perferri posse existimes: uadit
de caetero magnis passibus ad communem terminum uitae mortalis. Verum sat iam
anserina penna mea interstrepuit Olorinis cogitationibus tuis; quare pro Coroni-
de felicissimum noui anni exordium mihi scribenti propediem instans, epistolam uero
lecturo procul dubio iam coeptum. Tibi, Vir Clar.me mihique Amicissime, syncero mentis
affectu precor, tuisque SS. sacrificijs ueterique affectui me commendam maneo

Pragae 20 Decembr. 1664

P.S. Scio te Ser:mo Principi Carolo uiuenti
maximopere affectum fuisse; idcirco adiunxi tristes
aliquot noemias meas, quibus post mortem eius stylum
exercui. Lege et Luge. Impressi quoque orationem
integram funebrem eius uita quasi compendium, se
et paulum est longior, quam ut in literis mitti possit.
Si tamen iusseris, per folia diuisam libentissime transmittam.

Tuus quem nosti
sine fuco deditiss:
Godefridus Kinner

PUG 562 85


Reuerendissimo in Chr'o Patri et Clarissimo Viro
P. Athanasio Kirchero Amico Syncerissime Colendo
Godefr: Aloys: Kinner S.P.D.

Diu multumque uagatu fuit epistola tua Itineris Cometici primam descriptionem ad me ferens, quae
principio Januarij a te data, pauculis primum abhinc diebus ad me peruenit. Erroris ad-
missi causa fuit, quod is qui inscriptionem epistolae consignauit, Viennam eundem direxerit,
cum ego nunc Pragae morer: quod idcirco potissimum scribo, ne diuturnioris silentij causam
aliunde quaeras. Scripseram adhuc in Decembri praeterito ad te epistolam, cui nonulla
inserueram, quae nollem perijsse: gratissimum proinde feceris, si, an ad te peruenerit, uerbo
significes, nam hucusque, frustra responsum expectaui. Pro cometae obseruatione commu-
nicata gratias ago imperemque residuum eiusdem (nam et deinceps nobis obseruatum idem
phoenomenon nil dubito) per te uidere. Mihi Cometa quoque conspectus est per Ceti ca-
put ad Arietem usque incedens, ubi circa 24 aut 25 Januarij putatur euanisse: conspectus
inquam mihi est Cometa, non tamen obseruatus, et ualetudinis commodae et requisitae supel-
lectilis defectu. Prodiere quidem obseruationes ab alijs hic factae, sed quia de earum de-
bita exactione non sine causa dubito, ad te, Vir Clarissime, qui exquisita duntaxat appe-
tis, transmittere nequaquam operae precium duxi. Scripsit nonita pridem ad me Nobiliss:
D. Christianus Hugenius, et inter cetera nouum quoddam experimentum apposuit circa Mercu-
rium in tubo Torricelliano pendentem in sublimi, quod quia tibi non displiciturum existimo,
eiusdem uerbis hic apponam. Nescio an experimenta Antliae Pneumaticae ad te per-
uenerint. Sed peruenisse puto, cum celebria admodum ab omnis aliquot esse coeperint. Ma-
chinam eiusmodi mihi quoque ante triennium fieri curau, atque insigne phoenomenon primum
animaduerti, cuius ratio hucusque in obscuro latet. Nempe Mercurium, qui in Torricellij
experimento, in tubo uitreo descendere solet, ut scis, ad altitudinem 28 circiter pollicum, eua-
dem triduo aut quatriduo ab aere repurgatum tuboque infusum donec totus repleatur
non ut prius inuerso tubo descendere, sed nullo facto uacuo suspensum manere in altitudi-
ne prioris dupla et amplius, nam nondum terminus innotuit. Purgatus autem ab
aere sola continuatione experimenti Torricelliani effuso uno aut altero aquae digito
neque adhoc machina est opus, se illa tantum occasionem ad inuestigandum praebuit. Qui ue-
ro rationem phoenomeni reddere poterit, non aequipondium aeris hic non satisfacit, magnus
mihi erit Apollo. Hactenus D. Hugenius, de quo phoenomeno eiusque causa quid tu,
ingeniosissime Kirchere sentias, auidissime expectans maneo

Tuus ut nosti
Godefr: Kinner

PUG 562 138


Reuerendissime in Christo Pater, vir Clarissime
Domine atque Amice plurimum Colende

Salutem a Domino et felicissimum ineuntis noui anni auspicium

Renouo tandem cum anno sese renouante uetus officium et calamum longo tempore
feriantem ad intermissum hucusque nobis literarium commercium semel iterum assumo.
Non occurrebat hactenus quod magnopere scriptione dignum, aut cuius gratia
occupationes tuae magis seriae interpellandae uiderentur: ac praeterea ea nunc
est ualetudo mea iugiter afflicta ut in eorum, quae necessaria sunt, expeditione
poene deficiam. Asthmate quippe tussique laboro continua, quae malignitatis suae
uires in animum quoque diffundunt, cuius operationes et exercitia notabiliter impe-
diunt; idque quod unice potissimum affligit, sine ulla remedij spe quorum plura a
diuersis harum partium medicis pluribus iam annis frustra tentaui. Verum ad alia.
Mundum tuum Subterraneum Librum tot uotis a me pridem desideratum tandem
aliquando obtinui, gauisusque maximopere fui, me adhuc ante mortem meam eo
solatio frui potuisse. Legi opus a capite fere ad calcem, famaque et expectatione
maius inueni, de cuius laudibus plura scribere supersedeo, ne tibi amicitiae causa pal-
pum obtrudere uidear. Exiguam uero gratiam apud Chymicos inibis, qui uix aequo
animo ferre poterunt, Aureos suos montes, seu Lapidem Philosophorum, tam exiguo
imo nullo apud te in precio esse. Quid dicent ad ea multi principes, quibus sua-
uisssimo illo fascino deludi hactenus in delicijs fuit. Quid diceret ipse glor: mem:
Ferdinandus Tertius Augustissimus Imperator, in cuius conspectu quidem Chaos no-
mine, notabilem mercurij quantitaem tinxit in aurum omnibus numeris absolutum,
ipsomet imperator ad omnes fucos circumspectissime aduertente, qui et eam ob
causam artificem ad Baronum statum euexit et domui suae Monetariae Viennae
praefecit. Sed ego eam controuersiam in medio relinquo, in qua semper illud mihi
difficile uisum fuit, qua ratione in re inani ac impossibili tot saeculis tot homines deludi
potuissent: attamen si Astrologiae Iudiciariae studia tantum omni tempore commendata in
quibus tamen notoria uanitas est, quis attendat, solui iam de aurifice Alchimia
quaestio uidetur. Communicauit non ita pridem D Marcus Communis amicus ea
quae proxime scripseras: quantum recreasti optimum Senem, quod Philosophiam suam
et lectam tibi esse asseris, et insuper calculo tuo probas, quae paucis alijs ad sali-
uam esse uidetur. Maioris uero gaudij Autor eris, si arcani libri, quem
submisit interpretationem ingenio tuo et arte detexeris, quam et ipse magna
cum auiditate intelligere cupio. De Anglica Societate, quae non ita pridem
ipsomet Autore rege coepit, mirae narrantur: et ea demum mihi uera uidetur
esse uia in intimiores naturae recessus sese penetrandi, si experimentorum filo, quod
illi faciunt, quis utatur: nam ad ingenij sui phantasias ac somnia cogere uelle naturam
id equidem, ne quid grauius dicam, nugatorium uidetur. Innuit iam pluribus abhuc
annis similem procedendi methodum in arcanis naturae uestigandis Nobiliss: ac Doctiss:
Franciscus Baccon de Verulamio, quam in plerisque suis opusculis inculcauit, sed quia
priuatorum redituum inopia et publicorum defectu non potuit ipse aetate suae consilio-
rum suorum fructus experiri, sub ficto Atlantidis insulae recens detectae schemate
in qua Domum Salomoniam totius Naturae cognitione felicissimam esse finxit, se solatus
est et suos Mundo conceptus explicuit; quam ipsam Domum Salomonium modernus An-
gliae Rex in Regno suo uidetur exhibere decreuisse. Simile quid uidentur inten-
dere nonnulli in Germania nostra, qui se Naturae Curiosos appellant quorum plu-
ra iam opuscula uolant in publicum. Verum hi sine alis uolaturi uidentur et
eiuscemodi eorum studijs multum equidem Typographi Naturae uero cognitio parum
proficiet. Sed quid ego haec ad te scribo, quasi uero ea ignorare posses ipse Oedi-
pus, et insuper Romae in totius Mundi specula constitutus? Scripsi tamen ut aliquid
scribendo prius silentium compensarem. Vale me Amantissime Kircher meque in-
ter tuos quos amas porro numera.
Pragae 4 Januarij
1666

Tuus quem nosti
Godefridus Kinner

PUG 562 151


Reuerendissime in Christo Pater singularissime
Domine et Amice Syncerissime Coalende

Salutem a Domino et felicissimum anni nouiter ineuntis
Auspicium tibi ex animo precor
Ex quo Pater Schottus noster Amicus integerrimus ac uere germanus inter uiuos esse
desijt, nullas omnino ad Te Amicissime Athanasi, literas dedi, neque ad alium fere
quempiam, qui Mathematicarum rerum cognitione Celebris sit. Ergone cum
Mathematicis ipsa quoque Mathematicorum disciplinarum Cura sepulchrum inueniet?
Ita sane, nisi ponatur obstaculum, in his partibus haud uane ominamur. Obijt Schottus
illud nuper Mathematices in Germania decus et pulcrum publicis operibus mundo
notum; Marcus noster et ipse scriptis clarus, Mathematicis alijsque studijs pridem occu
buit in hac senili aetate maturus infans, uix familiaria usuique necessaria satis intelli
gens, uti non sine dolore et gemitu meo, quoties eidem adesse contingit, obseruo.
Dominus Georgius Behn in speculatiua Mathesi uere insignis ac solidus, qui et ipse publico
quaedam parauerat, si uulgare fuisset ausus, non ita pridem quoque extinctus est. His ita
sublatis uix unus alterue superest qui nomen Mathematici sustinere possint, atque illi
ipsi alijs omnino, studijs occupati Mathematica uix oblique ac furtiue contueri iubentur.
Erit ergo confectarium, ut species Arithmeticas explicare iuuentuti, quatuor pauetos fu
niculo uel quadrato metiri, et horologiam solare parieti illinere, sphaerae circulos de
Sacrobosco breuiter exponere, et similia quaedam obuia pro Cathedrae Nominisque Mathe
matici honore sustinendo plusquam sufficiant. De Euclide uel Appollonio altum in
hac Vniuersitate silentium ne dicam Interdictum ut iam non tantum quid rei sedet quid
nominis sint, propemodum ignoremus. Disputationem Mathematicam non existimo hic
auditam, ex quo Pater Stansel priusquam hinc discederet, suum Dioptrum Geodesicam uulgauit.
Quid ex hinc sperandum sit, quia ipse sapientissime conijcis, haud fusius explico, sed quae
ror. Nunc ad alia. Dominus Marcus qui omnium rerum poene oblitus, Tui tamen adhuc me
mor, Te suo nomine officiosissime salutari iussit, ac per me scire desiderat, num iamiam
Oedypum egeris in enodando libro, quem per Patrem Prouincialem anno superiore transmiserat
et quaenam ibidem mysteria contineri existimet: magno solatio eidem erit si in hoc
puncto placuerit illius curiositati fauere. Nescio an una cum Schotto Orga
num quoque tuum Mathematicum, quod olim pro Archiduce nostro Serenissimo Carolo
paraueras, similiter interierit. Scripserat mihi pauculis septimanis ante mortem, se
proscudum de illo suum iam absoluisse; atque idipsum etiam affirmauerat Pater Frey, qui
sibi eiusdem curam a moriente commendatam datis ad me literis significauit. Verum complu
res iam menses elapsi sunt, an quo idem ad meas nil amplius respondet: si quid ergo Tibi
de Organi Mathematici fortuna consciat, pauculis indicare non omittes. Nihil quoque
pariter intelligo de Tua Chyna Illustrata atque Arte Combinatoria, quod tamen Vtrumque
uolumen maximopere isthic desideratur ab ijs qui Kircheriana omnia maximi faciunt quo
rum non paucos esse tibi persuade. Certe Mundum Tuum Subterraneum plures hic intelli
gentes magni aestimant, de quo illud unice dolendum, Typographorum incuria tam uitiose im
pressum esse. Id uero mihi paene exciderat, me scribere ad occupatum: quocirca tan
dem finio meque Sanctis tuis sacrificijs ueterique affectui commendamque maneo

Pragae 5 Januarij 1667

Tuus quem nosti

Godefridus Aloysius Kinner
ad Omnes Sanctos in Arce Pragensi Decanus

PUG 564 138


Admodum Reuerende in Chr'o Pater
Vir Clarissime, Domine et Amice integerrima fide Colende
Salutem a Domino et obsequia mea paratissima

Non menses tantum, sed anni iam poene labuntur, ex quo nullus alter ab altero literas excepinus, Praestan-
tissime et Amicissime Kirchere: atque id quidem mea potissimum culpa factum esse non ibo inficias, qui
ipso literario silentio frequentissime tecum egi, dum in Mundo tuo Subterraneo modo Vesuuium
et Aetnam, modo Scyllam et Charybdim, modo subterraneos cryptos et incolas te duce perlustra-
ui non semel, tuisque periculis iam olim superatis inhorrui. Ita uides me etiam corpore absentem
animo et memoria tecum esse: sed libet iterum semel calamo saltem propius adire, deque studijs
tuis et nouoraui operam successu percunctari. Scripseras iam alias Artem Combinatoriam iam prae-
lo maturam ad lucem publicam respicere quod opus nam typis iam editum sit, ex te intelligere cu-
pio, sicut et quid interea noui paraueris (scio enim te a scribendo nunquam feriari) illi Operi
Magnae Combinatorio succenturiandum. In his partibus Studia Mathematica fere tota deficiunt
dum ueteres eorundem cultores emoriuntur, et nulli noui succuli succrescere sinuntur. Anno su-
periore in P. Theodoro Moreto nostra scientia maius opinione uulnus accepit, qui plurimum habebat in-
geniosissima cogitata scientiarum harum amantibus haud dubie placitura, si distractiones aliae eidem
superingestas diducere et publico dare permisissent. Nunc maximopere uereor, ne, ut alias
P. Conradi inuenta, inter pulueres ducant aetatem, aut blattis in pabulum cedant. Vincus adhuc de
facto superest in Soc'te, qui nomen Mathemitici hic terrarum cum honore possit sustinere P. Sigismundus
Bartman, qui tamen et ipse uel concionibus, uel Theologia Morali docenda impeditus uix ocium
habet ac tempus Mathematici respiciendi. Nisi ergo Italia uestra aut Belgium nouas submiserit
colonias, de serio Mathematum cultu actum putem. Organum Mathematicum P. Gas-
paris Schotti posthumum opusculum in Germania editum haud dubie uideris: miseram requisitus
a P. Schotto ipsum instrumentum Herbipolim ad faciliorem Operis concinnationem, quod iam nuper
ad me se remisisse, scribit P. Andreas Frey P. Schotti successor: sed cum id iam tertio mense ad me
non sit delatum, suspicari poene cogor, in itinere amissum esse; de quo profecto maximopere
dolerem, tam praeclarum tam Ser:mi mei Archiducis, tam tui memoriam perisse. Prodijt anno
superiore scriptum aliquod paucorum foliorum contra Mundum Subterraneum, ubi author ficto nomi-
ne, nisi fallor, de Blauenstein pro Philosophico Lapide omnem lapidem mouet et aduersus Kirch-
erum eius impugnatorem plaustra conuitiorum exonerat, omnesque ueros mundi Philosophos concitat
ad iniuriae nomini Philosophico irrogatae uindictum. Sed usum teneatis Amici. Parturiunt
montes, nascetur ridiculus mus. Diu est quod scire desidero, ubinam degat S:mus D.r

Joannes Caramuel Ep's, nisi fallor, Campaniae; si quid de eo certum habes, uerbulo, quaeso, in-
nuere mihi dignare. Finio tibique felicissimum Noui Anni propediem instantis exortum ex
animo precor, quem cum pluribus adhuc deinceps longo ordine secutus tibi tuisque studijs
auspicato decurrere syncerissimo affectu foueo et uoueo, Sanctisque sacrificijs ac ueteri
beneuolentiae tum me commendans maneo

Pragae in Decanatu meo ad OE.s
SS.os 22 Decembr. 1668

P.S. Absolueram iam epistolam, cum in manus
meas casu incidit inscriptio libelli illius Chymici
de Blauenstein, ubit tunc ex libello descripseram,
quam hic appono.

Tuus quem nost
syncerissime deuinetus amicus ac
seruus
Godefridus Aloysius Kinner

PUG 559 78

Reuerendissime in Chr'o Pater, Vir Clarissime
Amice Obseruandissime
Salutem a Domino et Obsequia mea paratissima

Pace tua praesenti epistola interpellabo breuiter ocium tuum literarium, quo te
iucundissima Mathemata iugiter tenent immersum Amicissime Kirchere. Causa
tibi nunc scribendi potissima est harum lator, qui impetratu parentum suorum
uenia Romam excursurus noluit illuc sine meis ad te literis uenire. Accepta enim
tum e libris tuis, tum aliorum frequenti relatione clarissima Nominis Kercheriani
Fama, confidit multum utique rebus suis Romae et in Italia profuturum, si concilian-
te familiari quadam epistola accessum ad te Tuorumque mirabilium, quae nobis in-
de reduces ad stuporem descripserunt, contemplationem liceret obtinere. Ego neque uo-
lui neque potui deesse petitioni tam iustae Optimi Adolescentis mihi a uitae integritate,
probusque morum indole nec non literarum studijs maxopere commendati. Proinde Te
quam possum humanissime rogo, quatenus ad Te uenientem tempore aliquo tibi commodo
Musaei Tui rerum arcanorum admirabilis Gazophylacique dignissima inspectione frui
sinas, pariterque gratiosa tua recommendatione eidem sic auxilio, ut is et alibi ad eorum,
quae uisu digniora sunt apud uos, ocularem aspectum (ea enim potissima iuuenum
peregrinationis intentio est) ualent admitti. Non sinat me Tuus erga me, qua-
tumuis immerentem, affectus tot hactenus probatus argumentis ullatenus ambige-
re, Te quod alijs ex solita Humanitate Tua praestare soles, in mei quoque gratiam
tanto libentius esse facturum. Viue ualeque, Praestantissime Kirchere, unicum
amicitiae meae ornamentum, quem solita ueneratione et affectu complecti non
desinam dum uiuam, semper

Tuus ex asse, quem nosti

Ex Arce Pragensi 28 Septemb.
1669.

Godefridus Aloysius Kinner
ad OO. SSos. Pragae Decanus