To the main page

Gustavus Selenus, Cryptomenices III xv

Duodecim Trithemianos Modos, Gor-
dio nodo impeditos exhibet.
Latere nolumus, adhuc quosdam Modos, ad numerum Signorum
Zodiaci, a Trithemio confectos, in Manuscriptis reperiri, qui
typis nunquam exscripti. Fidem facimus Manuscripto no-
stro, quod ad Codicum quendam pervetustum Joannis de
Woesbroech Magni Telonij Brigensis Magistri, Anno 1520 exara-
tum habemus. Adfectabamus autem Authoris authographum, quod il-
le, Philippo Electori Palatino obtulit, videre et cum nostro conferre.
Verum jampridem Franciscum Junium, Heidelbergensis Bibliothe-
cae quondam praefectum, malo sane oestro percitum, Steganographiae
illud authographum, Vulcano sacrum fecisse, accepimus, quod cum Bo-
villo et alijs imperitis, magica impuritate infectam eam esse, delirasset. In-
de ergo cum subsidij nihil ad nostrum Exemplar, pertingere potuerit, dabi-
mus nihilominus illos Modos, utcunque ibi exscriptos, in gratiam praeser-
tim eorum, qui nihil Steganographicorum aenigmatum, ignorare volunt.
Nos enim adhuc ampliamus, judicaria ista Nota, N.L. Reperiuntur au-
tem illi, in Primo Libro post Cap. 31. Steganog. Trithemij, vel Mo-
dum Bydielem, absolutis Modis minus Principalibus. Quos deinde Libro
Secundo, Transpositorij Modi excipiunt. Nos citra istius ordinis Tri-
themiani praejudicium, colophonis loco, istos Modos huc transferre volui-
mus.
Ex his ergo Primus, (vel cap. 32. Steganogr.) se ostendit, nomine
MALCHIDAEL, primum utpote Zodiaci obliqui locum obtinens, cujus, sicut
et sequentium undecim Modorum Claves, in Conjurationibus, cujuslibet
Modi Exemplis praemissis, reconditae hucusque habentur. Indicio sunt quae-
dam Conjurationes, quae a praecedentibus Modis, uti et sequentibus mu-
tuatae, huc sunt translatae. Sed nihil definimus. Sequitur ergo hujus Mo-
di praetensa Clavis:
Malchidael guera lamedo prois ili astrofel guaros lodor Hamilchar-
si Planen Merafil holu Dermol Solamun aforas mesos omeran fabelmeru-
syn Perodes baricharat moson astropendason, h.e.
Exemplum MALCHIDAELIS
Johannes Trithemius Abbas Spanheymensis, Jacobo Kymolano Car-
melitarum Ordinis amico suo. Cum ante paucos dies Coloniam nauigio
uenissem, audivi te istic in tui Ordinis esse conventu, de quo subdubitantem
me certiorem hodie reddidit Jacobus noster de Maseck, Medicinae Doctor,
a nobis ad prandium invitatus. Mox epulis de mensa remotis calamum
postulaui et chartam, tibique literas scripsi, quas mitto, non valens differ-
re ulterius tui desiderium. Volumus itaque et precamur obnixius, ut
crastino mane ad nos venias nobiscum pransurus, totumque diem conces-
surus disputationibus nostris. Aderit nemo qui nos impediat. Solus sum
enim cum familiaribus meis, et unico Marchionis Brandeburgensis, ne-
cessario Mathematico, homine sane perquam humano. Nihil te moretur,
quin venias. Hospitium hujus famuli mei relatione agnosces. Vale, ex
ipsa domo mansionis nostrae, in Colonia, hodie nona die mensis Julij, Anno
Christianorum 1505. h.e.
Carmen, Cap. 32. claudens: Malchidael Proys Dilamon Veroni Di-
trum Abrael Made bados cadipil pason loref masarat damon omos dromit
nastris varo drus astropenason madebit rassut larot fabelmeri. h.e.