To the main page

Chronicon Hirsaugiense

[584]

Apparuit his temporibus in Gallia homo Italus nomine quidem proprio Joannes, sed per arrogantiam ipse Mercurium se voluit appellari: uxorem habens et liberos: servos & ancillas, qui uno cum ipso linei duntaxat erant induti, singuli singulas catenas ad collum ferreas portantes, eo videlicet amictu incedentes, quo Damis Magistrum, & Philostratus scripsit incessisse Thianaeum Apollonium. Hujus Thianaei Philosophi magi (ut vulti se tunc habebat opinio) Mercurius iste imitatorem se gloriabatur, atque discipulum, & pollicebatur magna, inusitata, & prorsus mirabilia, (quid si dicam incredibilia) se namque veterum omnium Hebraeorum, Graecorumque, Latinorumque scientiam omnem perfectissime gloriabatur assecutum, contemnens veteres pene cunctos, tam Philosophos, quam Theologos, cum praeter se unum omnes diceret fuisse indoctos, & nullum ex eis omnino esse sapientem extitisse in arcanis. Unde profitebatur se in omni scientia mundi conversatum, mysteria & arcana rerum naturalium intelligere omnia, profundaque posse investigare omnium scripturarum, & nihil ignorare illorum, quae scire homo quicunque possit in mundo. Magnam in publico gravitatem praeseferebat, moribus & incessu quadam severitate maturus, ducebatque vitam cum mendicitate satis austeram. Se natum ad res summas testebatur. Divino se numine plenum asseruit, & grandia posse clamavit. Metallorum veram transmutationem, quam Alchimistae omnes non minus fatue, quam laboriose inquirunt, Mercurius iste promittebat, voluitque videri omnia scire, & nihil penitus ignorare. Se infelicia posse felicitare, & felicia posse in infelicia gloriabatur, quod non daemonum auxilio, sed arte magices naturalis, (quam prisci Reges & sapientes habuissent in pretio) fieri oportere dicebat. Erat autem sicut audivi ab his, qui cum eo locuti sunt, homo quasi sine literis, & neque satis linguae peritus latinae. Aliquanto tempore Lugduni mansit in Gallia, non postremo loco habitus, apud Lodovicum Regem Gallorum, qui convocatis Doctoribus medicinarum, praecepit ut examinis gratia cum eo de scientia disputaret. Parentes mandato Regio Doctores Mercurium conveniunt, colloquuntur et disputant, promptulum ad cuncta inveniunt, stupent & mirantur hominem sine litteris ad sufficientiam latini sermonis ingenium habere tam profundum, maxime in medicinis. Redeunte post examine ad Regem Doctores dixerunt illum supra hominem sapere, sed unde haec tanta habuerit, vel in illo lateat secretum, se prorsus ignorare.

Donavit iste Mercurius Regi Lodovico ensem, centum octoginta gladiolis refertum & mirabili satis ingenio fabricatum, clypeum cum speculo singulari factum ingenio quod nescio quid virtutis continere debeat occultae. Pollicebatur denique Regi filium ex Regina nasciturum, quem ipse felicitate posset velletque supra felicitatem magnorum Alexandri & Caroli Regum, etiamsi contrarium astra minarentur. Anno vivendi supra naturae periodum viginti sua se arte Regi daturum pollicebatur. Profitebatur & alia non solum miranda, sed etiam ut mihi videtur impossibilia, nisi per Deum qui solus omnia potest. Utrum ex Deo quippiam habuerit [585] talium, ego scire non potui. Aurum quo fuerat honoratus a Rege Ludvico, mox ut Castellum exivit, pauperibus totum distribut, suos nihil reservans in usus. Haec primo litteris, postea sermone accepi a duobus viris docti, Eustachio et Narcisso, quorum alter hodie Lugduni, alter vivit Parisijs. Testem adduco tertium Joannem Vvirdingum de Hasfurt, Comitis Palatini Mathematicum, qui & ipse apud Budoras hodie vivit cum suo Principe Ludovico. Plura brevitatis causa de hoc homine intermitto, ne fiam prolixior. Quo devenerit, vel ubi nunc sit mirabilis iste Mercurius, ego scire minime possum.

Verum iste nobis de Mercurio scribentibus occurrit Ferrandus, qui anno Christianorum millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, juvenis annorum viginti, miles auratus, artium Philosophiae, Medicinae, simul ac Theologiae, atque Juris utriusque Doctor cum octo equis de Hispania venit in Galliam, & sua incredibili scientia omnes Parisiensium Doctores vertit in stuporem. Erat in omni facultate scripturarum longe doctissimus, vita et honestate conversationis morigeratissimi compositus, non superbus, non elatus, non vane gloriosus, ut Ioannes ille Mercurius, de quo diximus, sed humilis, mansuetus atque modestus, & omni reverentia decoratus. Quoquies loquebatur cum viris eruditis, se puerum decebat esse indoctum, nec dignum, qui cum peritis debeat habere colloquium, cum tamen latine differte, erudite, atque prudentissime loqueretur in omnibus. Mirabili et incredibili vigebat memoria, quippe qui novum & vetus Testamentum, Nicolaum quoque de Lyra, scripta S. Thomae de Aquino, Alexandri de Ales, Bonaventurae, Joannis Scoti, & aliorum in theologia complurium, decretum quoque, & omnes utriusque juris libros, in medicinis similiter Avicennam, Galenum, Hippocratem, Aristotelem, Platonem, Albertum, omneque Philosophiae libros tam plene atque perfecte commendaverat memoriae, ut similem non habuerit alterum. In allegando fuit promptissimus, in disputando solidus & acutus, semper vincens, a nullo unquam superatus. Lingua, denique Haebraeicam, Graecam, Latinam, Arabicam & Chaldaicam perfecte noverat loqui, scribere, legere & intelligere, quod in tali juvene nimis fuit mirandum. Missus Romam orator per Regem Castellae ad summum Pontificem Eugenium quartum, in omnibus Galliae Italiaeque Gymnasijs publice disputans convicit omnes, ipse a nullo unquam vel in minimo convictus. Varius de ipso fuit apud Parisienses opinio, alijs magum, aut daemonio plenum judicantibus, alijs contrarium sentientibus. Nec defuerunt, qui Antichristum fore putarent: quorum opinionem vita hominis per omnia Christiana redarguit.

Contempsit autem post annos paucos omnem scientiam hujus mundi, & pro Christi amore saeculo valedicens ad insulam navigavit Majoricam, factusque Eremita solitarius Omnipotenti Deo usque ad mortem in sancto proposito servivit: scripsit ante conversionem in Almagestum Ptolemaei commentaria quaedam subtilissima. In Apocalypsin quoque Beati Joannis Apostoli pulcherrimam expositionem & semipropheticam lucubravit. In Eremitorio autem suo & multa scripsit, & certe miranda opuscula: quorum praenotationes memoriae non occurrunt. Praeter illud opusculum quod Perianacriseon boni numinis praenotavit, in duobus [586] libris tractatu res incognita mihi. Ejus fuit discipulus & omnium haeres voluminum Libanius Gallus omnium hujus tempestatis Doctorum quos ego noverim facile doctissimus: apud quem vidimus plura Divi Pelagij opuscula, quorum lectio nostrum excellit ingenium.