To the main page

Bovelles cited in Johannes Weyer

DE IOANNE TRITEMIO
eiusq; libro Steganographia inscri-
pto. Cap. VI.
STeganographiæ Ioannis Trite-
mij abbatis Spanhemensis, in hæc
uerba meminit Carolus Bouil-
lus: Ad Tritemium diuerti, quem re-
peri magum, nulla philosophiæ par-
te insignem. Eius Steganographiam
euolui uelitatim nonnullorum capi-
tum perlegens initia . uix horas duas
librum in manibus habui: abieci enim
eum illico, quod terrere cœperant me
tantæ adiurationes, ac tam barbara at-
que insolita spirituum (ne forte dicam
dæmonum) nomina: uniuersa uero
huiusmodi nomina (quoad uidere ui-
sus sum) ignotæ linguæ sunt. Aut e-
nim Arabica, aut Hebraica, aut Chal-
daica, aut Græca: Latina pauca, aut
ferme nulla. Innumeri autem sunt cha
racteres, quibus adiurationes singulæ
notantur. Quod in epistola ad Bosci-
um Tritemius scribit, uerba esse pla-
na, lucida, sine omni literarum aut uo-
cabulorum transpositione, ita ut om-
nes legant & intelligant: secretum ta-
men illius qualequnque erit, manere
ignotum: hactenus uera loquutus sit.
Nam in tota huiusmodi Steganogra-
phia passim sanctissimas ac pijssimas
orationes inserit, quæ ad amicum epi
stolarum loco mittantur: re autem ue-
ra lachrymæ sunt crocodili. Id enim
mihi facere uidetur, quod D. Diony-
sius in epistola ad Sosipatrum de Apol
lophane sentit: Diuinis aduersus De-
um nefarie utitur, ac per mundanam
inanemque sapientiam, diuinam sa-
pientiam euacuare molitur. Quod au-
tem sine adiutorio spirituum omnia
pollicetur se facturum, recte (ut ait Da-
niel) in caput suum mendacia confin-
git: manetque puto angelus Dei bo-
nus, ut secet eum medium, dissoluat-
que fœdus iniquum, quod cum no-
centibus angelis inijsse ac sanxisse,
palam ex ipso opere declaratur. Por-
ro, si rite memini, hunc ipsum in Ste-
ganographia illa ordinem seruat: in
primis spirituum ipsorum nomina di-
gerit, hinc eorum adiurationes di-
sponit, ac singulorum characteres
subscribit: postremo figuras distin-
guit, e quibus pro adiurationibus sin-
gulis apta spirituum nomina, quo-
ties necessitas ingruerit, depromere
atque elicere liceat. Partitur autem in
quatuor Imperatores, Duces, Comi-
tes & Seruos: Imperatoris uero to-
tius orbis esse tantum duodecim,
quotquot & uenti a philosophis esse
traduntur. Ex his quoque quatuor
designat præcipuos, Orientis, Meridi-
ei, Occidentis & Septentrionis: quos,
ut magnos, Imperatores appellat. Sub
quolibet Imperatore statuit Duces,
puto trigenos aut quadrigenos. Sub
ducibus singulis rursus Comites,
maiore numero: & Seruos sub Comi-
tibus innumeros. Hoc igitur pacto, ad
artis suae effectum conuertitur. Cum
uult dissito amico sua aperire consi-
lia, (hec enim uocat secreta) scribit epi
stolæ loco orationem quandam miræ
sanctitatis & deuotionis fuco affecta-
tam, eamq; charactere cuiuspiam duo
decim Imperatorum imprimit, & ad
amicum, qui (ut ait) nouerit artem, mit
tit. Exceptam igitur chartam aperit is
amicus: & in calce epistolæ, characte-
rem in primis cuius nam sit Imperato
ris, attendit. Si est Orientis princeps,
uersus ad Orientem, literas in eam cœ
li plagam patentes expandit, requirit-
que confestim ex suis libris, quibus ad
iurationibus princeps ille cogatur, ut
suorum quempiam subditorum ad se
mittat. Elicit autem adiurationes du-
as, ac primum quidem superpatentes
adhuc literas: spectansq; in auroram
profert . qua rite prolatus, mittit ilico
Imperator ille quendam suorum aut
Ducum aut Comitum aut Seruorum,
qui protinus aduolans, fit uiro emi-
nus uisibilis, uelut nebula aut caligo
in aere pendula. Vbi deinde secun-
dæ coniurationis uerba expleuit, spi-
ritus ille propius accedit, cominusq;
ad eius aures expetita amici secreta
propalat & nūciat. Sunt autem (quod
sentiam) adiurationes ipsæ haud con-
tinua oratio, sed aggregatio quædam
nominum ipsorum spirituum ad ua-
rium quendam magicæ artis modum
ordinatorum, suntque huiusmodi no-
mina (ut dixi) omnia ferme ignota,
uelut Arabica, &c. Memini item me in
ipsius Opere ita legisse: Hi autem spi-
ritus perniciosissimi sunt, & nequam.
Odio quam maxime habent lucem,
tenebras diligunt. Forti adiuratio-
ne opus est, ut ad necessaria nostra co-
gantur. Quod si in his adiurandis ter-
ritus, pauxillum trepidaueris, aut in
explenda adiuratione (siue uocabuli
omissione, siue seriei immutatione)
aberraueris, te ilico necabunt. Hos
igitur tam in uindictam paratos, quis
adeo erit mente captus, ut bonos cle-
mentesque spiritus esse probet? Vidi
in eo Opere adiurationes nonnullas,
quas uacat potentes, quibus possit
unusquisque, qui assidue cupit spiri-
tuum uti ministerio, alligare apud se
spiritum, ac cogere ut in eius domo
maneat semper, eiq; in cunctis famu-
letur. cæterum in semotissimo (ut ait)
a turba loco is spiritus locandus est, ne
temere ad se ingredientes necet, &c.
Satis superque me fecisse uidero, si ti-
bi hæc exposui, quibus liquidius & ui
ri, & artis quam pollicetur, fuci, ne di-
cam mendacia, tibi patescant. Hacte-
nus Bouillus: quem tamen mendacij
& impietatis accusat Tritemius, se pur
gans in Præfatione libri Polygraphiæ
ad Maximilianum Imperatorem. Li-
brorum Steganographiæ partem scri-
ptam cum figuris & spirituum no-
minibus apud Henricum Corneli-
um Agrippam fœlicis memoriæ, e-
go ipse olim legi, atque eo inscio ex-
scripsi.
Studio in argumentis famosorum
quorundam librorum describendis
longior fui, ut ijs cognitis promptius
de reliquis eius farinæ blasphemijs
censeatur.
Hic disciplinaæ & artis fons, origo
& firmamenta, ac sacrilegi negocij
methodus: cuius tamē ui obedire ma-
nes, cogi numina, turbari sidera, ele-
menta seruire, eiusque in expugnabili
potestate & cæca numinum coactorū
uiolentia, stupenda supra naturam se
opera perficere, sibi persuadēt, iactant-
que in sinu ridentes, bis certe mise-
ri homines: quod uani testantur exi-
tus, & post immensa laboriosaq; stu-
dia frustrati euentus. Præstigias osten-
tant, non miracula: quæ non Dei assi-
stentia, se permissione ob hominum
incredulitatem, & dæmonum pactio-
ne sortiuntur effectum.
Huius scholæ artes iactantur, ars Al
madel, ars Notoria, ars Bulaphiæ, ars
Artephij, ars Paulina, ars Reuelationuū,
& similia impietatis monstra plura,
ne utiquam toleranda: quæ hoc ipso
sunt magis exitialia, quo indoctis ap-
parent diuiniora.