To the main page

Trithemius to Arnoldus Bostius

I Epistola Joannis Trithemii ad Arnoldum Bostium de sua steganographia

In manibus jam habeo grande Opus, quod si unquam fuit publica- tum (quod absit) totus Mundus mirabitur; Cujus primi libri titulus est Steganographia. Erunt autem quatuor libri (octo fuisse, alibi fatetur ipsemet Trithemius, ut postea videbimus) Qui libet ad minus centum capitulis distinguetur. Incepi hoc Opus ad instan- tiam unius magni Principis, quem nominare non opus est. Quaeris, quid hoc Opus docet? Maxima docet, omnibusque nescientibus stu- penda et incredibilia, quae a saeculo nunquam sunt audita.

Primus enim Liber continet plus quam centum modos occulte scribendi, quidquid velis, sine omni suspicione, sine litterarum trans- postitione, sine omni timore, ita ut non sit homo in Mundo qui natu- rali industria scire, vel suspicari quidem possit, quid in meis litteris continetur, praeter eum qui artem novit ex me, vel ex eo quem ego docuero. Verba sunt plana et familiaria, omni suspicione ca- rentia; sed intentionem meam nemo sine arte percipere poterit in aeternum, quantumcunque sit doctus. Et est res vere stupenda.

Secundus Liber multa mirabiliora continet; per ignem videli- cet in hac arte possum mentis meae conceptu notum facere artem me- am scienti, ad quamcunque distantiam, ad centum milliaria, vel plu- ra, secure, sine verbis, sine scriptis, sine signis, per quemcunque nuntium qui si comprehensus in via fuerit, si interrogatus etiam per tormen- ta durissima, nihil potest fateri de nuntio meo, quia nihil sibi peni- tus constat de illo. Quidquid occurrat, nuntium meum sem- per manebit occultum, nec omnes totius. Mundi homines, si simul essent congregati, possent illud vestigare virtute naturali. Quod etiam facere sine nuntio, dum volo, possum. Voluntatem quoque me- am indicare possum sedenti in carcere artem scienti, etiam longe ab- sens, quantumcunque custodiatur, etiamsi tribus milliaribus sub ter- ra sederet. Et haec omnia latissime et universaliter, quando et quo- tiescunque voluero, possum, naturaliter, et sine aliqua superstitio- ne, vel adjutorio spirituum quorumcunque. Mira sunt, fateor, sed audi mirabiliora.

Tertius Liber docet artem, per quam possum hominem idio- tam, scientem tantum linguam maternam, qui nunquam novit verbum Latini sermonis, in duabus horis docere scribere, et legere, et intelligere Latinum satis ornate et diserte, quantumcunque vo- luerit; ita ut quicunque viderint ejus litteras, laudent verba, in- telligant Latine composita.

Quartus Liber continet multa stupenda experimenta, sed pu- re naturalia: mentem videlicet meam indicere possum scienti ar- tem meam inter edendum, vel sedendum cum aliis, sine verbis, sine nutibus, quam latissime voluero, etiam inter loquendum, praedican- dum, ludendum in organo, vel cantandum, sine impedimento actio- nis alterius cujuscunque, ita ut praedicando bona et sancta indicem, non verbis, non signis, non nutibus, cuicunque scienti, latissime quid- quid voluero, etiam clausis oculis. Et alia multa quartus Liber continebit arcana, quae non sunt in publicum proferenda.

Mirantur haec omnes qui audiunt, e quibus multi sunt Viri nobiles, atque doctissimi, existimantes ista aut esse impossibilia, aut penitus supernaturalia. Hi ego, tibique respondeo, quod multis re- spondi, multa naturaliter esse possibilia, quae nescientibus vires na- turae impossibilia, vel etiam supernaturalia videntur. Et ecce coram Deo meo loquor, qui omnia novit, quod ea quae praedixi miranda, multo sunt excellentiora, profundiora, et majora, quam ego scribe- re, aut tu credere possis, et tamen omnia sunt pure naturalia, sine deceptione aliqua, sine superstitione, sine magica arte, sine invocatione seu ministerio quorumcunque spirituum. Haec ideo dixe- rim, ut si forte aliquando rumor ad te pervenerit, me aut scire, aut posse miranda, non me magum dico existimares, sed philosophum. Nam quod Alberto Magno, profundissimo rerum naturalium scru- tatori contigit, ut propter miranda quae occulta virtute Naturae operatus est, magus a vulgo sit habitus, mihi sum certus similiter contingere posse.

Si quaeris, unde mihi ista, quae nemo alius novit? audi. Non ab homine, neque per hominem ista didici, sed per revelationem ne- scio cujus. Cum enim praesenti anno (scilicet 1499.) quadam vice co- gitarem, quid novi possem invenire quod omnes lateret; coepi cogita- re si ea possem excogitare quae dixi miranda. Cum post longam phan- tasiam tanquam de re impossibili penitus desperarem, dormitum ea me nocte reposui. fatuitatem meam ipse mecum deridens, quam im- possibilia quaerere tentaverim. Eadem nocte mihi adstitit quidam dicens: non sunt vana, o Trithemi, quae cogitasti, quamquam tibi sint tibi impossibilia, quae nec tu nec alius tecum poteris invenire. Di- xique ad eum: Si ergo possibilia sunt, dic, obsecro, quomodo fiant. Et aperiens os suum, de singulis per ordinem me docuit, ostendens quomodo fieri, quae multis diebus frustra cogitaveram, de facili possent. Ecce coram Deo quia non mentior, sed veritatem dico. Ne- minem ista adhuc docui, quamvis multi promittentes magna saepe rogarint, praeter unum Principem cui scribo, quem de possibilitate artis manifesto argumento feci certiorem. Nec decet ista alios sci- re, quam Principes, alioquin multa per ea fierent mala, traditio- nes, deceptiones, fornicationes, et alia quaecunque vellent homines mali. Sed bene utentes arte, multa per eam bona reipublicae face- re possent. Possum autem ista omnia docere in omni lingua totius Mundi, quam nunquam audivi. Haec tibi, Bosti, propterea signi- ficare volui, ne me crederes otiosum. Haec Trithemius.