To the main page

* PUG 557 f. 353rv


Admodum Reuerende Pater.
Obsequiis praemissis, omnia felicia ab Authore felicitatis Vestrae Reuerendae Paternitati precor.
Nactus occasionem personae Religiosae, proficiscentis in Italiam, atque ipsam Ro
mam, id ab ea, ut secum has deferret, obtinui, quibus in memoriam reuocaretur
scriptura quaedam, a me per Reuerendum Patrem Moretum, Sacerdotem Societatis JESU
Praga transmissa: Cujus Scripturae mittendae haec fuit causa.
Postquam Reuerentia Vestra Prodromo operis Coptici, in publicum emisso, toti mundo inno
tuisset, in eoque inter alia, copias auxiliares, pro augenda supellectile, operis
sui in lucem edendi, ab omnibus, qui tale aliquid, quo idem opus ditari queat,
possideant, postulasset: non dubitaui, quin multi non tantum legationes
chartaceas, eiusmodi divitijs onustas, in Urbem Orbis expediuerint, sed etiam
personaliter eo loci comparuerint, ut penes obsequium rei praestitae, etiam
conatibus insolitis, pro Republica literaria susceptis, atque laboribus quasi supra
uires humanas Authoris congratularentur. Qui nuncius gratissimus, cum
etiam ad me peruenisset, et non solum admirabilis illius in lucem suo tempore
prodituri operis (utinam quantocius) breuem Synopsin edocuisset; sed de inau
dita quoque in enodandis Sphingibus obscurissimarum scripturarum dexteritate,
certiorem fecisset; cumque in mea Bibliotheca Sphinx quaedam, Scriptura in
cognitorum characterum inutiliter occupasset locum, non abs re judicaui fore,
si Oedipo Aegyptiaco aenigma transmitterem soluendum.Traducta itaque ali
qua parte, scriptura imitata simili, ex libro quodam uetusto (cuius ocularis
inspector, et informator erit praesentium lator) scripturam eam direxi ad
Vestram Reuerendam ante sesqualterum annum, eo fine, ut (si placeret Vestrae Reuerentiae in inuesti
gatione aliquod industriae collocare, et characteres illos fictionis ignotae, literis notis
manifestare) labor ille et suo Oedipo (quatenus tamen res in libro occul
tatae, opere tam excellenti dignae forent) et mihi, et communi bono prodesse pos
sit, librum enim ipsum itineri longinquo, periculis pleno committere, consul
tum non est: Siquidem etiam illud, quod proxima uice missum fuit, Romam
non peruenit, ut ex eo colligo, quod tanto tractu temporis, nihil de hoc re
scriptum intellexi. Quapropter altera more duxi repetendum, quod in Urbe feliciter appulisse, supradictus Pater Moretus mihi retulit, de quo uehe
menter gavisus sum, magisque gaudebo, si praedictus liber ope Vestrae Reverendae reclu
sus fuerit, ut eius, quod in se boni habet, boni possint esse participes.
Ex pictura herbarum, quarum plurimus est in Codice numerus, imaginum
diversarum, Astrorum, aliarumque rerum, faciem chymicorum arca
norum referentium, conjicio totum esse medicinalem; qua scientia,
post salutem animae, nulla humano generi salubrior. Opus hoc non
erit indignum conatu ingenij virtuosi, praesertim in negotio rei non vul
garis, ut ex eo judicari potest, quod causa plebeiorum occultandorum,
tali industria vix author usus fuisset. Quin imo est valde probabile, ali
quem virum bonum, verae Medicinae amantem, (cum in partibus Europaeis
vulgarem medendi methodum parum fructuosum depraehendisset) Regiones
orientis adijsse, ibique thesauros Artis medicae Aegyptiacos, partim ex mo
numentis librorum, tum etiam ex conversatione cum peritis artis
adeptos, indeque reportatos, talibus notis in libro eo defodisse.
Augent probabilitatem herbae peregrinae, in Volumine depictae, notitiam hominum in
partibus Germaniae subterfugientes. Spero fore, quod Vestra Reverentia quae
flagrat amore edendi in publicum optima, etiam hoc bonum , si quod
est in libro, characteribus ignotis sepultum, pro communi bono, promouere
non dedignabitur; siquidem hic tali oneri subeundo, nemo est sufficiens,
utpote tali obscuritati, quae singulare ingenium, et dexteritatem exercita
tam, aut certe modum aliquem non facile depraehensibilem, requirat.
Pro quo ei obligatus ero, non tantum illo, quod opus illud continet,
sed etiam quicquid aliud erit possibile.
Adiungo hic aliquot lineas scripturae ignotae, ad revocandum in memo
riam, ante missam similium characterum scriptionem.
His me Vestrae Reverentiae commendans, eidem prosperum exitum laborum non Vulgarium
exopto. Deus T.O.M. eam Reipublicae literariae conservet diutissime.
Pragae Anno Domini 1639. 27 die Aprilis, quo olim Romam, in Universitate Sapientiae Romanae, Medicae Sapientiae operam daturus, apprili Anno Domini 1605.
Vestrae Reverendae Paternitate
Ad obsequia
Peroratissimus
M. Georgius Baresch