To the main page


GEORGIVS BERTHOL. PONTANVS.

A BREITEMBERG.


Georgius Bertholdus Pontanus a patria di-
ctus, Bohemus, & Jacobi Pontani no-
stri cognatus, aptissimum ad omne genus Litte-
rarum ingenium attulit, carmine imprimis felix
fuit, quo merito a Caesare Rudolpho II. Lauro
poetica coronatus est. Fuit imprimis a secretis
Illustrissimo Principi Martino Archiepiscopo Pra-
gensi, in cujus honorem, dum consecraretur,
edidit Dialogum gratulatorium An. 1581. postea
carminibus inclarescere coepit, ut vix illis annis
ullus honor publicus alicui decerneretur, aut
nuptiae, aut funus magnorum Virorum interve-
niret, quin Pontanus aut Poemate, aut Elegia
abs se vulgata non prosequeretur. Sed haec mi-
nora diligentiam meam effugiunt; vita beati
Hroznatae heroico carmine conscripta, multum
ingenium ejus commendavit, mox ad Sacerdo-
tium animum adjecit, cumque ingenio valeret,
& Philosophiam, & Theologiam apud nos cum
laude absolvisset in Academia Pragensi, com-
mendatione Patronorum, quos habebat pluri-
mos, Canonicus aliquot Ecclesiarum successive
nominatus est, deinde Decanus Metropolitanae

Ecclesiae, tandem Rudolphi II. voluntate & in-
terventu Praepositus Metropolitanae Ecclesiae eva-
sit. Praecipuus Societatis nostrae amator semper
habitus est, cujus rei documentum habemus in
Ecclesia Salvatoris tabulam inauratam, quae mal-
leato opere S. Ignatium (nondum eo tempore
fastis Divorum adscriptum) exhibet, cum prae-
cipuis aliquot S. Viri miraculis, & Pontani ipsius
solido & tenero affectu subscriptione signatur?
Vulgavit typis, ut dixi, plurima, ingens con-
cionum volumne plausum meretur, tum alte-
rum minimum, distinctum ut vocant, concepti-
bus nervosis & solidis, non puerilibus, quo o-
pusculo Oratores sacri, si ex tempore dicen-
dum sit, adjuvari possunt, estque hic liber sae-
pius typis expressus. Sed haec omnia extra ar-
gumentum nostrum in gratiam historiae Bohe-
miae adferuntur, quam septem libris compe-
xus est, in quibus omnem gentis nostrae pieta-
tem exprimere conatus est; sed quia id sine or-
dine, etiam innumeris typi erroribus fecit, nul-
lam apud vulgares Lectores, qui minimis offen-
duntur, gratiam invenit. Neque illud satis con-
sulte, quod cum in manu Bullas omnes Ponti-
ficum, diplomata Regum, & Privilegia, immu-
nitates exemptiones, Ecclesiae Pragensi datas,
haberet, de nullo istorum litteras integras reci-
tavit, aliquarum initia, aliarum dimidium, sae-
pe non addito tempore aut loco &c. recitare
contentus, reliqua omisit & lectorem, ut cum
Horatio loquar, delusit hiantem. Non tamen
sua laude fraudandus, praecipue in sanctorum
Patronorum vita describenda, quos etiam pecu-
liari libello carminum celebravit. Inter Pontani
sacra Poemata multum commendationes apud e-
ruditos meruerunt Primitiae sacrae. Edidit etiam

laudationem funebrem Zbignei Archiepiscopi
Pragensis habitam in templo Metropolitano Pra-
gae An. 1606. Ad Illustrissimum D. Ladislaum
Bercam D. in Mezerzicz & Garoslavitz S.C.M.
Consiliarium & Camerarium; supremum Came-
rarium Marchionatus Moraviae Zbignei fratrem
&c. item Brixiam Bohemiae civitatem carmine
delineatam rebusque suis memorabilibus illu-
stratam. An. 1592.


RAPHAEL MISSOWSKY


Hic in ortu suo civilum conditionem non
excessit, natus enim erat Tinborssoviae
urbe Episcopali, audivi ab idoneis Authoribus,
appellatum esse primum : Sobiehrd (quod no-
men etiam subscripsit in Paprocio, cuujus, utpote
Poloni opus de familiis Bohemiae bohemice lo-
qui fecit ex Polonico) deinde postquam in Ca-
tholicis Academiis studia altiora, & praecipue
Jura civilia cum laude absolvisset, domum re-
versus Missowsky nomen sibi indidit; mox ad
aulam Caesarem vocatus inter Magistros lingua-

rum Ferdinando III. Bohemicum idioma discenti
additus est, quo Magistro usus ille non semel
bohemice ad Augustissumum Parentem Ferdi-
nandum II. peroravit, quam orationem bohe-
micam in Collegio Craecensi S.J. dictam, me-
mini me legisse; quo studio & diligentia, quam
adhibebat Magister, ita placuit Raphael Missow-
sky, ut eum Caesar in ordinem Equestrem co-
aptaret, & commendatum Bohemiae Proceribus
in Patriam Vienna dimitteret, hac commenda-
tione effectum est, ut Raphael per multos ho-
norum gradus, in quibus integre semper & lau-
dabiliter versatus est, tandem dignitatem Vice-
Camerarii in regno Bohemiae obtineret. Novi
hominem in severo & torvo vultu humanissumum
& facaetissumum, inquam rem plurima exempla
adferre possum. Vulgavit plurima patrio se-
mone, & quidquid Vienna veniebat decretorum,
Raphaeli in Bohemicum transferendum, & typo
imprimendum dabatur. Poeticis studiis summe
addictus, semper aliquid tale parturiebat, Ele-
gias, Epigrammata &c. quoties aliquis Procereum
novo honore auctus esset, gratulabatur, aut
contra cum amicis dolebat carminibus funebri-
bus, sibi etiam Epitaphia scripsit plurima, quod-
que mirum est longe ante id tempus annum no-
minavit, quo sibi esset moriendum, ut fieri con-
tigit, cujus rei ipse testis sum ut qui fineri in-
terfuerim. Carmen in sepulchro incide jusserat:*
Regis in hoc regno Vece eram Camerarius; & nunc
Missowsky Raphael condor in hac camera.

Raphaelis Missowski a Sebuzina effigies ad vivum aeri
incisa, spectatur in opusculo Funebria Raphaelis Mis-
sowsky de Sebuzina. Intitulato: cum hac Epygraphe
Ipsus sum RAPHAEL MISSOWSKI : mensem
Si vis addere, fabor & movebor.

JACOBVS SINAPIVS.


Jacobus Sinapius vel Horziczky ex vilissima
fortuna, quippe puerum culinae apud no-
stros in Collegio Crumloviensi perdiu egerat,
studiis applicatus, his utcunque perceptis apud
Pharmacopaeum nostri Ordinis hominem Chimiae
peritissimum servivit, tantumque in ea arte pro-
fecit, ut ipse quoque multa, & rara in ea arte
reperiret; quod cum rescisset Rudolphus Impe-
rator artium istiusmodi maximus amator, Pragam
ad se vocavit Sinapium, fuitque Sinapius multis
annis, ut vocant, Caesaris Laborator, crevitque
opibus usque adeo, ut collectis pecuniis ipsi Cae-
sari centena & centena millia mutua dare posset,
quo nomine Caesar gratioso apud se Sinapio Miel-
nicensem ditionem oppignoravit; sed de Sina-

pio nos plura alibi. Porro antequam ad tantas
opes pervenisset, Capitanei nomine bona Monia-
lium S. Georgii administravit, quo tempore
Confessionem Catholicam scripsit, sine dubio nostri
alicujus Patris opera adjutus, & Zdenkoni Can-
cellario regni, aliisque Catholicis Proceribus
an. 1609 dedicavit, in cujus Libris praefatione se
Aulicum Rudolphi II. Caesaris appellat.*

Jacobi Horziczky a Tepenecz Vita, una cum ejus Icone ad
vivum cupro incisa habetur Par. I.. Erudit. Boh. & Mor.

DOCTOR MARCI


Marcus Marci Landskronae in Reginohra-
decensi districtu Bohemiae natus, Vir
fuit omni scientiarum genere prorsus inclytus,
& vere Saeculi nostri, & Patriae suae decus, lin-
guas etiam exoticas ut : Graecam, Syriacam,
Hebraeam, Arabicam bene calluit, in Mathesi,
ejusque omnibus partibus habitavit, inPhiloso-
phia, Medicinae scientia, Humaniorum & Poe-
seos quantus fuerit, libri ab eo magno numero
editi loquuntur, laudes ejus & in me perpetuam
benevolentiam, & amorem celebravi carmine,
quod Epigrammatis inserui. At Marcus, quod
in vita diu & multis precibus quaesierat, in mor-
te invenit, scilicet : Societati Jesu etiam votis
Religionis editis, adscriptus, & vestem nostram
indutus inter nos tumulatur. Scripsit de Ideis
justum volumen, & alterum : Philosophiam ve-
terem restauratam, de Iride motu &c. quoddam
ejus opus posthumum edere parat Jacobus Do-
brzensky.*

Marci Marci a Kronland opera, secundum annorum,
quibus excusa sunt, seriem ordinata hic adnectimus:
1) Idearum operatricium Idea, sive Hypotyposis, & dese-
ctio illius occultate virtutis, quae semina foecundat, &
ex iisdem corpora organica producit, Pragae 1635
2) Thaumantias, sive liber de arcu coelisti, deque Caelo-
rum apparentium natura & causis - - -
3) Labyrinthus, in quo via ad circuli quadraturam plu-
ribus modis panditur. Pragae 1646.
4) Observationes Exotico-Philosophicae. Pragae 1647.
5) De proportione motus figurarum rectilinearum, & cir-
culi quadratura ex motu. Pragae 1648.
6) Dissertatio Physico-curiosa de natura Iridis, nec non
de causis naturalibus pluviae purpureae Bruxellensis. Pragae 1650.
7) Liturgia mensis, seu disceptatio Medica de natura E-
pilepsiae. Ratisbonae 1727.
Confer Pars. I. Eruditorum Bohemiae & Moraviae.

MARCVS MARCI


Marcus Marci Landskronensis Bohemus.
Hunc inter nostros colloco, quia & Prae-
positi Generalis Authoritate ante mortem vota
Religionis nostrae nuncupavit, & vestibus no-
stris ante mortem indutus in commune Collegii
Pragensis Sepulchrum illatus est. Fuit Vir do-
ctissimus, Viniversistatis Carolinae Rector, lingua-
rum exoticarum peritissumus, Graecae, Latinae,
Hebraicae, Arabicae, Chaldaicae, Germanicae,
& nativae Bohemicae; ejus lucubrationes superius
recensui, in Mathematicis disciplinis omne tulit
punctum.*

* Marcus Marci a Kronland natus Landskronae Bohemo-
rum an. 1595. die 13. Junii, humaniores disciplinas
Novae Domi, Olomucii Pholosophiam ac Theologiam
magno progressu perdidicit. Infirmum corpus na-
ctus, primum ex phtysi, dein ex oculis (ita ut scri-
bere lectiones nequiret) laborabat, solo autem audi-
tu profecit plurimu,. Hac valetudinis infirmitate
factum est, ut aditum ad Societatem Jesu frustra
exposceret, nec Ecclesiasticum munus consequi pos-
set. Itaque Pragam profectus, totum se Medicinae
studio dedidit. Peregrinas linguas fere omnes sibi
fecit domesticas, ita, ut graece, hebraice, syriace,
arabice, ac hispanice, gallice, italice exacte loquere-
tur. His adjunxit Cabalae studium, empta ad is,
primi, versutissimi Rabbini opera. Arabicam lin-
guam, suasore Kirchero, ita feliciter aggressus est,
ut pauculasintra hebdomadas, Roma redux, epi-
stolam jam Arabicam scriberet monitori. Geometriae
& Astronomiae studio ita excelluit, ut exinde apud
summa mundi ingenia & capita, aestimationem ma-
ximam sibi comparaverit. Extraordinaria felicitate,
& successu omne genus morborum curabat. Inimi-
cus exterarum medicinarum patrias commendabat,
terraque sigillata bohemica pestem, & plerosque mor-
bos curabat. Tanto scientiarum apparatu instructus
Marcus diu in obscuro latere non potuit. Supremis
enim in Medicina honoribus decoratus, Regni Bo-
hemiae Physicus, ac Medicinae in Academia Pragensi
Professor publicus renuntiasus est. Quod munus in-
credibili sedulitate, & maxima nominis sui fama
quadraginta annis exercuit. Ab anno 1657. Ferdi-
nandi III Augusti valetudini curandae praefuit, qui
Viri doctrinam & dexteritatem plurimi faciebat, No-
bilitatisque insignibus condecorvit, attributo scuto,
in quo Leo Bohemicus visebatur. Immitatus in hoc
Carolum IV., quo Batolo a Saxoferrato simile insigne
contulit. Multiplicem suam scientiam Marcus ma-
gnis virtutibus, ut: Pietate erga Deum, humilitate
magnaque fiducia (qua etiam incendium Villae suae
Marcellina dictae extinxit) coronabat. Aspectam
aliquando fortuito domum, nullo indicio, domus ruitu-
ruam momento praedixit, vixque recessit, domus in-
tremuit, & corruit. Obiit ex apopliexia an. 1667.
die X. Aprilis, septuagenario major.
Opera ab eodem edita pag. 146 recensuimus.

JACOBUS DOBRZENSKY


Jacobus Dobrzensky Pragensis, et Medici-
nae Doctor praestantissimus, et felicissimus,
amicus singularis, et ipse scriptis Mathematicis
et Medicis, Italiae et Bohemiae notus, idemque
Marco, dum vita manebat, charissimus, quem
Marcus in Italia haerentem, et jam Parmae feli-
citer medentem in Patriam retraxit, sed de Do-
brzenskio, quod vivat, et amicitia intima con-
junctus sit, parcius scribo, laudationem, quam
Vir eruditissimus meretur, posteri sine invidia
contexent. Edidit Jacobus Dobrzensky Pragen-
sis redivivam Heronis novam et amaeniorem de
Fontibus Philosophiam Illustrissimo et Excellen-
tissimo Innocentio de Comitibus dicatam
Ferrariae an. 1657, magno Doctorum omnium
plausu exceptus hic liber est, neque aliud Ami-
ci omnes, quam ut ejusmodi partus, quos pre-
mit, plures doctrinae, et experientiae proferat
in publicum, exoptamus. Edidit insuper Prae-
servativum Vniversale Augustissimo Caesari Leo-
plodo dicatum; item Corollarium de principiis etc.
Incepit etiam Professoris sui Marci Physica et
Mathematica Opuscula a se conservata inlucem
proferre, qualia sunt: Liturgia Mentis, et aliud
Opusculum, cui titulus est: Otosophia, cui li-
bello mea quaedam addidit praecepta sane viven-
di, quae ego a Doctore Marci mei amantissimo
audieram, et multorum hortatu annotaveram.*

K 2 SECTIO

* Adversus Jacobi Dorbrzensky de Nigro Ponte Praeser-
vitivum Vniversale magna verborum acerbitate de-
bacchatus est quidam Fridericus a Rain Carniolus,
homo rudis, ea solum de causa, quod Dobrzensky sacrum
illud Lapidis Philosophici arcanum obiter in dubium
vocasset; sed Carnioli audaciam plurimi Viri docti,
sub fictis nominibus retuderunt. Scripsit praeterea
Hippocratem redivivum, seu Theses Medicas inaugu-
rales, Pragae an. 1686. Plura, qui volet, consulat
Part. I. Eruditorum Boh. et Morav. uti et Acta Lit-
teraria earundem Provinciarum.